Bible

 

Deuteronomium 15

Studie

   

1 Septimo anno facies remissionem,

2 quæ hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini.

3 A peregrino et advena exiges : civem et propinquum repetendi non habebis potestatem.

4 Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem.

5 Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa quæ jussit, et quæ ego hodie præcipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est.

6 Fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.

7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum,

8 sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.

9 Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo : Appropinquat septimus annus remissionis : et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare : ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.

10 Sed dabis ei : nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris.

11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ : idcirco ego præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra.

12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebræus aut Hebræa, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum :

13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris :

14 sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi.

15 Memento quod et ipse servieris in terra Ægypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc præcipio tibi.

16 Sin autem dixerit : Nolo egredi : eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat :

17 assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ, et serviet tibi usque in æternum. Ancillæ quoque similiter facies.

18 Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis.

19 De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium.

20 In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua.

21 Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel cæcum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo :

22 sed intra portas urbis tuæ comedes illud : tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo.

23 Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2960

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2960. Quod ‘inter me et inter te quid hoc?’ significet quod annueret sed vellet usque a semet, nempe praeparari seu reformari, constare potest a sensu litterae applicato ad sensum internum in quo agitur de reformatione; supra dictum ab Ephrone, ‘Agrum do tibi, et speluncam quae in illo do tibi illam’, vers. 11, quibus significatum, quod vellent praeparare semet quoad illa quae sunt Ecclesiae et fidei, hoc est, se reformare; quod status primus illorum qui reformantur, sit talis, videatur n. 2946, at cum ulterius progrediuntur in cognitionibus veri seu fidei, tunc secundus illorum status est, quod quidem annuant, sed usque velint a semet; de hoc statu in hoc versu agitur; at tertius status mox describitur, quod credant reformari a Domino. Quod tales sint in principio, causa dicta est supra n. 2946; quod autem cum progrediuntur in cognitionibus veri seu fidei, agnoscant quidem se reformari a Domino, sed usque velint a semet, causa est quia nubes ignorantiae successive discutitur, et quia confirmationes veri tempore corroborantur, et quia per imbuitiones cognitionum veri perficitur bonum; ipsum bonum cui implantatum est verum, facit ut non solum agnoscant, sed etiam credant, quod reformatio sit a Domino; hic status est tertius, quem sequitur status quartus, nempe quod percipiant quod a Domino; sed pauci sunt qui ad hunc statum veniunt in vita corporis, est enim angelicus; at qui regenerati sunt, in eum statum veniunt in altera vita. Inde patet quod in sensu interno hic describatur homo Ecclesiae spiritualis, qualis ejus status est cum adhuc immaturus, et qualis cum maturescere incipit, et tandem cum maturuit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.