Bible

 

Deuteronomium 12

Studie

   

1 Hæc sunt præcepta atque judicia, quæ facere debetis in terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris.

2 Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum.

3 Dissipate aras eorum, et confringite statuas : lucos igne comburite, et idola comminuite : disperdite nomina eorum de locis illis.

4 Non facietis ita Domino Deo vestro :

5 sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis :

6 et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium.

7 Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri : ac lætabimini in cunctis, ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester.

8 Non facietis ibi quæ nos hic facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur :

9 neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis.

10 Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum : et absque ullo timore habitetis

11 in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo : illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum : et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino.

12 Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur : neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos.

13 Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris :

14 sed in eo, quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies quæcumque præcipio tibi.

15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis : sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile : sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes :

16 absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes.

17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quæ voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum :

18 sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis : et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam.

19 Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra.

20 Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua :

21 locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quæ habueris, sicut præcepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet.

22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis : et mundus et immundus in commune vescentur.

23 Hoc solum cave, ne sanguinem comedas : sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus :

24 sed super terram fundes quasi aquam,

25 ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini.

26 Quæ autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum, quem elegerit Dominus :

27 et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui : sanguinem hostiarum fundes in altari ; carnibus autem ipse vesceris.

28 Observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui.

29 Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum :

30 cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introëunte subversæ, et requiras cæremonias earum, dicens : Sicut coluerunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam.

31 Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni.

32 Quod præcipio tibi, hoc tantum facito Domino : nec addas quidquam, nec minuas.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3727

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3727. Quod significationem ‘statuae’ attinet, quod sit sanctus terminus, ita ultimum ordinis, inde est quia antiquissimis temporibus ponebantur lapides ubi termini eorum erant, qui discriminabant unius possessionem aut hereditatem ab alterius, et erant in signum et in testem quod ibi termini; antiquissimi, qui in singulis objectis et in singulis statutis caeleste quoddam et spirituale cogitabant, n. 1977, 2995, etiam in his lapidibus quos statuebant, cogitabant ex illis de ultimis in homine, proinde de ultimo ordinis, quod est verum in naturali homine: ab antiquissimis illis qui fuerunt ante diluvium, habuerunt hoc antiqui qui post diluvium, n. 920, 1409, 2179, 2896, 2897, et lapides illos quos in terminis statuebant, sanctos habere coeperunt, ex causa, ut dictum, quia sanctum verum quod in ultimo ordinis, significabant, etiam lapides illos ‘statuas’ vocabant; inde factum quod statuae essent in cultum, et quod erigerent tales ubi suos lucos 1 habebant, et postmodum ubi sua templa, et quoque quod inungerent illos oleo, de qua re mox sequitur; constabat enim Antiquae Ecclesiae cultus ex 2 perceptivis et significativis' antiquissimorum qui ante diluvium, ut ex locis mox citatis 3 patet: antiquissimi quia loquebantur cum angelis et simul cum illis erant quando in terra, a caelo 4 habuerunt quod ‘lapides’ significarent verum, et quod 5 ligna' bonum, videatur mox supra n. 3720; inde nunc est quod statuae significent sanctum terminum, 6 ita verum quod ultimum ordinis est apud hominem; 7 bonum enim quod per internum hominem influit a Domino, terminatur in externo homine, et in vero ibi; cogitatio hominis, loquela ejus, et actio, quae sunt ultima ordinis, non aliud sunt quam vera ex bono, sunt enim imagines 8 seu formae boni; 9 nam pertinent ad partem intellectualem hominis, at bonum quod in illis, et ex quo, ad partem voluntariam.

[2] Quod statuae erigerentur in signum, et in testem, et quoque in cultum, et quod in sensu interno significent sanctum terminum, seu verum in naturali hominis quod ultimum ordinis est, constare potest ab aliis locis in Verbo; ut in sequentibus, ubi agitur de foedere inter Labanem et Jacobum, Nunc ito, pangamus foedus ego et tu, et sit in testem inter me et inter te: et accepit Jacob lapidem et erexit illum statuam:.

. . dixit Laban Jacobo, Ecce acervus hic, et ecce statua quam erexi inter me et inter te, testis acervus hic, et testis statua, quod ego non transibo ad te acervum hunc, et quod tu non transibis ad me acervum hunc, et statuam hanc, ad malum,

Gen. 31:44, 45, 51, 52; quod hic per ‘statuam’ significetur verum, in explicatione ad illum locum videbitur:

[3] apud Esaiam,

In die illo, erunt quinque urbes in terra Aegypti loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth: ... in die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua apud terminum ejus, Jehovae; quae erit in signum et in testem Jehovae Zebaoth in terra Aegypti, 19:18-20;

‘Aegyptus’ pro scientificis quae naturalis hominis 10 ; ‘altare’ pro cultu Divino in genere, factum enim est altare primarium repraesentativum cultus in Ecclesia altera Antiqua ab Ebero incepta, n. 921, 1343, 2777, 2811; 11 medium terrae Aegypti, pro primario et intimo cultus, n. 2940, 2973, 3436; ‘statua’ 12 pro vero quod ultimum ordinis in naturali; quod in termino, in signum et in testem, patet:

[4] apud Mosen,

Scripsit Moses omnia verba Jehovae, et surrexit in mane, et aedificabat altare juxta montem 13 Sinai, et duodecim statuas pro duodecim tribubus Israelis, Exod. 24:4;

ubi ‘altare’ similiter erat repraesentativum omnis cultus, 14 et quidem repraesentativum boni in cultu; ‘duodecim autem statuae’ repraesentativum veri quod ex bono in cultu; quod ‘duodecim’ sint omnia veri in uno complexu, videatur n. 577, 2089, 2129 f. , 2130

f. , 3272; quod ‘duodecim tribus’ sint pariter omnia veri Ecclesiae, in capite sequente, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur.

[5] Quia altaria fuerunt repraesentativa omnis boni cultus, et Ecclesia Judaica instituta fuit ut repraesentaret Ecclesiam caelestem, quae non aliud verum agnovit quam quod ex bono, quod 15 caeleste verum appellatur, nam verum ne minime separare voluit a bono, usque adeo ut ne quidem nominare aliquid fidei seu veri vellet nisi cogitaret de bono, et id ex bono, videatur n. 202, 337, 2069, 2715, 2718, 3246, ideo repraesentativum veri fuit per lapides altaris, et interdictum quod per statuas, ne sic separaretur verum a bono ac repraesentative coleretur verum loco boni; quare ita apud Mosen,

Non plantabis tibi lucum cujuscumque arboris juxta altare Jehovae Dei tui quod facies tibi, et non eriges tibi statuam, quam odit Jehovah Deus tuus, Deut. 16:21, 22;

colere enim verum separatum a bono, seu fidem separatam a charitate, est contra Divinum, quia contra ordinem,

[6] quod significatur per quod ‘non eriges tibi statuam, quam odit Jehovah Deus’: sed quod usque erexerint, et sic repraesentaverint illa quae sunt contra ordinem, constat apud Hoscheam,

Israel secundum multiplicare fructum suum, multiplicat altaria, secundum bonum terrae suae, faciunt bene statuas; sed evertet altaria eorum, vastabit statuas eorum, 10:1, 2:

in libro Primo Regum,

Fecit Jehudah malum in oculis Jehovae, ... et aedificarunt sibi excelsa, et statuas, et lucos, super omni colle alto, et sub omni arbore viridi, 14:[22], 23:

in libro Secundo Regum,

Filii Israelis statuerunt sibi statuas, et lucos, super omni colle alto, et sub omni arbore viridi, 17:10:

in eodem libro,

Hiskiah removit excelsa, et confregit statuas, et excidit lucum, et contudit serpentem aeneum, quem fecerat Moses, quia suffiebant illi, 18:4.

[7] Quia gentes per traditiones etiam habuerunt quod sanctum cultus repraesentaretur per altaria et per statuas, et tamen illi in malo et falso essent, ideo per ‘altaria apud gentes’ significantur mala cultus, et per statuas 16 falsa, quare mandatum ut destruerentur:

apud Mosen,

Altaria gentium evertetis, et statuas eorum confringetis, et lucos eorum exscindetis, Exod. 34:13; Deut. 7:5; 12:3:

apud eundem,

Non incurvabis te diis gentium, et non coles illos, et non facies juxta opera eorum, quia destruendo destrues illos, et confringendo confringes statuas eorum, Exod. 23:24;

‘dii gentium’ pro falsis, ‘opera 17 ’ pro malis, ‘confringere statuas’ pro destruere cultum ex falso:

[8] apud Jeremiam,

Nebuchadnezzar rex Babelis confringet statuas domus solis quae in terra Aegypti, et domos deorum Aegypti comburet igne, xliii

13:

apud Ezechielem,

Nebuchadnezzar rex Babelis per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, populum gladio occidet, et statuas roboris tui in terram descendere faciet, 26:11;

ubi de Tyro; ‘Nebuchadnezzar rex Babelis’ pro illo quod vastat, n.

1327. f. ; ‘ungulae equorum’ pro 18 infimis intellectualibus, qualia sunt scientifica 19 ex meris sensualibus; quod ‘ungulae’ 20 infima sint, alibi, ex Divina Domini Misericordia, confirmabitur; ‘equi’ pro intellectualibus, n. 2760-2762 21 ; ‘plateae’ pro veris, et in opposito sensu pro falsis, n. 2336,

‘quas conculcare’ est destruere cognitiones veri quae per ‘Tyrum’ significantur; quod ‘Tyrus’, de qua hic agitur, sint cognitiones veri, n. 1201; ‘populum gladio occidere’ pro vera per falsum destruere; quod ‘populus’ praedicetur de veris, n. 1259, 1260, 3295, 3581; et quod ‘gladius’ sit falsum pugnans, n. 2799; inde patet quid sit ‘statuas roboris in terram facere descendere’; quod ‘robur’ praedicetur de vero et de falso, ex Verbo etiam constat.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript places this before ex.

4. The Manuscript has didicerunt

5. The Manuscript has lignum

6. The Manuscript has et sic

7. The Manuscript has nam ut dictum bonum, quod a Domino per internum hominem influit terminatur in externo seu naturali homine in verum, non aliud est cogitatio humana, non aliudloquelahominis, actio hominis nec aliud

8. The Manuscript has ac

9. The Manuscript has et

10. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 1164, 1165, 1186, 1462

11. The Manuscript has in medio Aegypti, seu medium

12. The Manuscript inserts apud terminum Jehovae.

13. (Sinai)

14. The Manuscript has ita

15. (correction) boni verum

16. The Manuscript inserts eorum.

17. The Manuscript inserts gentium.

18. The Manuscript has scientificis quae infimo loco

19. The Manuscript has sensualia

20. The Manuscript has talia

21. The Manuscript inserts 3217, hic infima intellectualia, quae sunt ungulae equorum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.