Bible

 

Deuteronomium 11:4

Studie

       

4 omnique exercitui Ægyptiorum, et equis ac curribus : quomodo operuerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in præsentem diem :

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 347

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

347. "Usque dum signaverimus servos Dei nostri super frontibus illorum" significat antequam separati sunt qui in veris ex bono a Domino sunt, ita qui interius boni sunt. - Per "signare super frontibus" non intelligitur signare illos ibi, sed distinguere et separare illos qui in bono amoris a Domino sunt; "frons" enim significat bonum amoris: quod sint illi qui in veris ex bono a Domino sunt, est quia illi per "servos Dei" intelliguntur (3). Quod "frons" significet bonum amoris, est quia facies est imago affectionum hominis, et frons est suprema pars faciei; cerebrum, ex quo origo omnium vitae hominis est, sub fronte est proxime. Quia "frons" significat amorem, apud bonos amorem bonum, et apud malos amorem malum, ideo per "signare super frontibus" significatur distinguere et separare unum ab altero secundum amorem: simile significatur apud Ezechielem:

"Transi per medium Hierosolymae, et Signa Signum super frontibus gementium super abominationes," (9:4-6).

Quoniam "frons" significat amorem, ideo de bractea super Cidari Aharonis, super qua sculptum erat Sanctitas Jehovae, dicitur,

Quod esset e regione facierum Cidaris ejus, ut sit super Fronte Aharonis, sitque super Fronte Aharonis jugiter in beneplacitum illi coram Jehovah, (Exodus 28:36-38);

et quoque mandatum est,

Ut haec verba, "Amabis Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua," sint super manu, et super Fronte, (Deuteronomius 6:5, 8; 11:18);

Quod haberent Nomen Patris scriptum super Frontibus, (Apocalypsis 14:1);

Et Nomen Dei et Agni in Frontibus, (Apocalypsis 22:4).

Sciendum est, quod Dominus inspiciat Angelos in frontibus, et illi vicissim Dominum per oculos; ex causa, quia Dominus aspicit omnes ex bono amoris, ac vult ut illi vicissim aspiciant Ipsum ex veris sapientiae; ita fit conjunctio. Per "frontem" in opposito sensu significatur amor malus, in his:

"Qui habent characterem bestiae super Frontibus," (Apocalypsis 13:16; 14:9; 20:4);

Et quoque "nomen Babylonis super Frontibus," (Apocalypsis 17:5);

"Frons mulieris meretricis," (Jeremias 3:3); 1

"Obfirmati Fronte, et duri corde," (Ezechiel 3:7-8);

"Durus tu, et Frons tua aenea," (Esaias 48:4).

Poznámky pod čarou:

1. 3 pro "4"

  
/ 962