Bible

 

Deuteronomium 10

Studie

   

1 In tempore illo dixit Dominus ad me : Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem : faciesque arcam ligneam,

2 et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his qui ante confregisti : ponesque eas in arca.

3 Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.

4 Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est : et dedit eas mihi.

5 Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus.

6 Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus.

7 Inde venerunt in Gadgad : de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.

8 Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem.

9 Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis : quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.

10 Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus : exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.

11 Dixitque mihi : Vade, et præcede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis.

12 Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua :

13 custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi ?

14 En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt :

15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.

16 Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius :

17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.

18 Facit judicium pupillo et viduæ ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.

19 Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti.

20 Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius.

21 Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.

22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1288

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1288. Quod ‘verba una’ significent quod una doctrina in particulari, constat ex illis quae prius dicta sunt, ‘labium’ enim significat doctrinam in communi, ut ostensum, ‘verba’ autem doctrinam in particulari seu particularia doctrinae; nam particularia nihil faciunt ut dictum, modo spectent unum finem, qui est amare Dominum supra omnia et proximum sicut semet, tunc enim particularia sunt communium.

[2] Quod ‘Verbum’ significet omnem doctrinam de charitate et inde fide, et quod verba, illa quae sunt doctrinae, consta apud Davidem,

Confitebor Tibi in rectitudine cordis; in discendo me judici justitiae Tuae; statuta Tua custodiam:... In quo purum redde puer tramitem suum? ad custodiendum juxta Verbum Tuum: in toto corde meo quaesivi Te, ne aberrare me facias a praeceptis Tuis: in corde meo abscondi Verbum Tuum, ut non peccem Tibi Benedictus Tu Jehovah, doce me statuta Tua. Labiis meis enarravi omnia judicia oris Tui: in via testimoniorum Tuorum gavisus sum:... in mandatis Tuis meditor; et intueor vias Tuas; in statutis Tuis delector; non obliviscor Verbi Tui, Ps. 119:6-17 1 ;

‘Verbum’ pro doctrina in genere; ibi quod distincta sint praeceptajudicia, testimonia, mandata, statuta, via, labia, patet, quae omnia sunt Verbi seu doctrinae; etiam alibi in Verbo ubivis illa distincta significant:

apud eundem,

[3] Canticum amoris: volvit 2 cor meum verbum bonum; ... lingua mea stilus scribae expediri; pulcher es prae filiis hominis; effusa est gratia labiis tuis; ... equita super verbo veritatis, et mansuetudinis justitiae, docebit te mirabilia dextra tua, Ps. 45:1-3, 5;

‘equitare super verbo veritatis, et mansuetudinis justitiae’ est docere doctrinam veri et boni; hic sicut alibi in Verbo distincta significat verbum, os, labium, et lingua; quod sint doctrinae de charitate, constat quia appellatur ‘canticum amorum’, de qua doctrina praedicatur ‘pulchritudo prae filiis hominis, gratia labiorum, dextra quae docet mirabilia’:

apud Esaiam,

[4] Verbum misit Jehovah 3 in Jacobum, et cecidit 4 in Israele 9:8;

‘verbum’ pro doctrina cultus interni et externi, ‘Jacobus’ ibi pro cultu externo, ‘Israel’ pro interno:

apud Matthaeum, Jesus dixit, Non e pane solum vivit homo, sed ab omni verbo, quod exit ex ore Dei, 4:4:

apud eundem,

Quando quis audit verbum regni, et non attendit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde, 13:19;

tum de verbo ibi vers. 20:

apud eundem,

Caelum et terra transibunt, verba autem Mea non transibunt, 24:35;

ibi ‘verbum’ pro doctrina Domini, et ‘verba’ pro illis quae sunt Ipsius doctrinae.

[5] Quia ‘verba’ pro omnibus doctrinae, ideo praecepta decalogi appellantur ‘verba’, apud Mosen,

Scripsit Jehovah super tabulis verba foederis, decem verba, Exod. 34:28:

apud eundem,

Indicavit vobis foedus Suum, quod praecepit vobis ad faciendum, decem verba, et scripsit illa super duabus tabulis lapidum, Deut. 4:13; 10:4:

apud eundem,

Cave tibi, et custodi animam tuam valde, ne forte obliviscaris verba, quae viderunt oculi tui, Deut. 4:9: praeter alibi.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. Hebrew [ ] (rahash) = ‘to boil or bubble up, to emit’. KJV (1611) ‘overfloweth’, the KJV (1611) ‘is inditing’. The First Latin Edition has voluit, evidently a printer’s error for volvit, the rendering Schmidius has.

3. Hebrew here is ‘Adonai’ = Lord. In 2921 Swedenborg has verbum misit Dominus for the same ref.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.