Bible

 

Daniel 8

Studie

   

1 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,

2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione : vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

3 Et levavi oculus meos, et vidi : et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea

4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus : fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.

5 Et ego intelligebam : ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram : porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.

6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ.

7 Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem : et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei : cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.

8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis : cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli.

9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum : et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.

10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem cæli : et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.

11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est : et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.

12 Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata : et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.

13 Et audivi unum de sanctis loquentem : et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti : Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est : et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur ?

14 Et dixit ei : Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti : et mundabitur sanctuarium.

15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam : ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.

16 Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem.

17 Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam : cumque venisset, pavens corrui in faciem meam : et ait ad me : Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.

18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram : et tetigit me, et statuit me in gradu meo,

19 dixitque mihi : Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis : quoniam habet tempus finem suum.

20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.

21 Porro hircus caprarum, rex Græcorum est ; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.

22 Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo : quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.

23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones ;

24 et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis : et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum

25 secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus : et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos : et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.

26 Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est : tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.

27 Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies : cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.

   

Ze Swedenborgových děl

 

De Amore Conjugiali # 26

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 535  
  

26. Iterum in veritate assevero, quod haec, sicut memorata sunt, facta et dicta sint, priora in Mundo Spirituum, qui medius est inter Coelum et Infernum, et sequentia haec in Societate Coeli, e qua fuit Angelus tubae et ductor. Quis in Christiano Orbe aliquid scivisset de Coelo, ac de Gaudiis et de Felicitate ibi, quorum scientia est quoque scientia salutis, nisi placuerit Domino aperire alicui visum spiritus ejus, ac monstrare et docere. Quod similia existant in Mundo spirituali, patet manifeste ex visis et auditis Apostolo Johanni, quae descripta sunt in Apocalypsi, ut quod viderit Filium hominis in medio septem Candelabrorum, Tabernaculum, Templum, Arcam, Altare in Coelo; Librum obsignatum septem sigillis, illum apertum, et inde exeuntes Equos; quatuor Animalia circa Thronum; duodecim millia electos ex unaquavis Tribu; Locustas ascendentes ex abysso; Draconem et ejus pugnam cum Michaele; Mulierem parientem filium masculum, ac fugientem in desertum propter Draconem; duas Bestias, unam ascendentem ex mari, alteram e terra; Mulierem sedentem super Bestia Coccinea; Draconem ejectum in stagnum ignis et sulphuris; Equum album, et Coenam Magnam; Coelum novum et Terram novam, ac Sanctam Hierosolymam descendentem, descriptam 1 quoad Portas, Murum et hujus Fundamenta; tum Fluvium aquae vitae, et Arbores vitae facientes fructus quovis mense; praeter plura, quae omnia visa sunt Johanni, ac visa dum quoad spiritum fuit in Mundo spirituali et in Coelo. Praeter quae visa sunt Apostolis post resurrectionem Domini; et quae deinde Apostolo Petro, Acta 11: tum quae visa et audita Paulo. Praeterea quae Prophetis, ut Ezechieli, quod viderit quatuor Animalia quae Cherubi, Ezechi. 1, 10: Quod Novum Templum, et Novam Terram, et Angelum metientem illa, Ezechi. 40, 41, 42, 43, 44, 45, 46, 47, 48: Quod abductus Hierosolymam, et viderit ibi abominationes; et quoque in Chaldaeam, in Captivitatem, Ezechi. 8, 11. Simile factum est cum Sacharia, quod viderit Virum equitantem inter myrtos, Sacharia 1:8. seq. Quod viderit quatuor Cornua, et dein Virum, in cujus manu funiculus mensurae, Sacharia 2:1. 2 seq. Quod viderit Candelabrum, et duas Oleas, Sacharia 4:1. seqq. Quod viderit Volumen volans, et Epham, Sacharia 5:1, 6. Quod viderit quatuor Currus exeuntes inter duos montes, et Equos, Sacharia 6. seq. Pariter cum Daniele, quod viderit quatuor Bestias ascendentes e mari, Cap Daniel 7. seqq. Tum pugnas Arietis et Hirci, Cap Daniel 8. seqq. Quod viderit Angelum Gabrielem, et quod multa loquutus sit cum illo, Daniel 9: Quod puer Elisaei viderit Currus et Equos igneos circum Elisaeum, et quod illos viderit, cum aperti sunt ejus oculi. Ex his et pluribus aliis in Verbo, constat, quod illa quae in Mundo Spirituali existunt, apparuerint multis ante et post Domini adventum: quid mirum, quod etiam nunc inchoante Ecclesia, seu descendente Nova Hierosolyma a Domino e Coelo. 3 ,

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: discriptam

2. Prima editio: Daniel 3:1.

3. Haec paragraphus in prima editione signis citationis inclusa est.

  
/ 535  
  

Bible

 

Ezechiel 44

Studie

   

1 Et convertit me ad viam portæ sanctuarii exterioris, quæ respiciebat ad orientem : et erat clausa.

2 Et dixit Dominus ad me : Porta hæc clausa erit : non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam : eritque clausa

3 principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino : per viam portæ vestibuli ingredietur, et per viam ejus egredietur.

4 Et adduxit me per viam portæ aquilonis in conspectu domus : et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini : et cecidi in faciem meam.

5 Et dixit ad me Dominus : Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia quæ ego loquor ad te de universis cæremoniis domus Domini, et de cunctis legibus ejus : et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii.

6 Et dices ad exasperantem me domum Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israël :

7 eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam : et offertis panes meos, adipem et sanguinem, et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris.

8 Et non servastis præcepta sanctuarii mei, et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis.

9 Hæc dicit Dominus Deus : Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum : omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël.

10 Sed et Levitæ qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israël, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam,

11 erunt in sanctuario meo æditui, et janitores portarum domus, et ministri domus : ipsi mactabunt holocausta et victimas populi, et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis.

12 Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis : idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam.

13 Et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta Sancta sanctorum : sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quæ fecerunt.

14 Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et in universis quæ fient in ea.

15 Sacerdotes autem et Levitæ, filii Sadoc, qui custodierunt cæremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israël a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi : et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus.

16 Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et custodiant cæremonias meas.

17 Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur : nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus.

18 Vittæ lineæ erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore.

19 Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis, in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii : et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis.

20 Caput autem suum non radent neque comam nutrient : sed tondentes attondent capita sua.

21 Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius.

22 Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël : sed et viduam quæ fuerit vidua a sacerdote, accipient.

23 Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis.

24 Et cum fuerit controversia, stabunt in judiciis meis, et judicabunt : leges meas et præcepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, et sabbata mea sanctificabunt.

25 Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem, et filium et filiam, et fratrem, et sororem quæ alterum virum non habuerit : in quibus contaminabuntur.

26 Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei.

27 Et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus.

28 Non erit autem eis hæreditas : ego hæreditas eorum ; et possessionem non dabitis eis in Israël : ego enim possessio eorum.

29 Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne votum in Israël ipsorum erit.

30 Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quæ offeruntur, sacerdotum erunt : et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuæ.

31 Omne morticinum, et captum a bestia, de avibus et de pecoribus, non comedent sacerdotes.