Bible

 

Daniel 7:20

Studie

       

20 et de cornibus decem, quæ habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua : et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 685

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

685. "Et regnabit in saecula saeculorum. "Quod significet dominium Ipsius Per Divinum Verum in aeternum, constat ex significatione "regnare", cum de Domino, quod sit dominari per Divinum Verum (de qua sequitur); et ex significatione "in saecula saeculorum", quod sit in aeternum.

Quod "in saecula saeculorum sit in aeternum, est quia sensus litterae Verbi est naturalis, cui sensus spiritualis correspondet; sensus naturalis Verbi consistit ex talibus quae in Natura sunt, quae in genere se referunt ad tempora et spatia, adque loca et personas; ac "saecula saeculorum" sunt temporum, quibus in sensu spirituali correspondet aeternum: simile est cum "generatione generationum", ubi agitur de propagatione fidei et charitatis in ecclesia.

[2] Quod "regnare", cum de Domino, significet dominari per Divinum Verum, est quia "dominium" dicitur de bono, ac "regnare" de vero; nam Dominus dicitur "Dominus" ex Divino Bono, et "Rex" ex Divino Vero: inde est quod in Verbo passim dicatur utrumque, nempe "dominium" et "regnum", seu "dominari" et "regnare", ut in sequentibus locis:

- Apud Micham,

"Tu.... clive filiae Zionis, ad te veniet et redibit dominium prius, regnum filiae Hierosolymae" (4:8):

quia per "filiam Zionis" significatur ecclesia caelestis, cujus essentiale est bonum amoris, ideo de illa dicitur "dominium"; et quia per "filiam Hierosolymae" significatur ecclesia spiritualis, cujus essentiale est verum doctrinae, ideo de illa dicitur "regnum."

[3] Apud Davidem,

"Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominium tuum in omnem generationem et generationem" (Psalmuss 145:13);

apud Danielem,

"Datum est" Filio hominis "dominium, gloria et regnum dominium Ipsius dominium saeculi, .... et regnum Ipsius quod non peribit" (7:14);

apud eundem,

"Regnum et dominium, et majestas regnorum...dabitur populo sanctorum altissimorum" (7:27):

in illis locis "dominium" dicitur de bono, quia ex hoc Dominus vocatur "Dominus", et "regnum" dicitur de vero, quia ex hoc Dominus vocatur "Rex": ut in Apocalypsi,

Qui insedit Equo albo "habebat super vestimento et super femore nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum" (19:16):

"Rex regum" dicitur de nomine "super vestimento", et "Dominus dominorum" de nomine "super femore"; per "vestimentum" enim significatur verum, ibi Divinum Verum quia de Domino, et per "femur" bonum, ibi Divinum Bonum Divini Amoris. Similiter applicate ad homines, apud Davidem,

"Constiterunt reges terrae, et dominatores consultarunt una" (Psalmuss 2:2).

Ex his constare potest quid in specie significatur per "regnare in saecula saeculorum." Quod "regnum" significet caelum et ecclesiam quoad verum doctrinae, videatur supra (n. 48): et inde quod "regnare" sit solius Domini; et cum dicitur de homine, quod sit in veris ex bono esse a Domino, et inde in potentia resistendi falsis ex malo (n. 333).

  
/ 1232