63
Benedicite, stellæ cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
14
Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.
749. (Vers. 17.) "Quoniam Deus dedit in corda illorum facere sententiam ejus, et facere unam sententiam, et dare regnum suum Bestiae," significat judicium apud illos a Domino, quod Religiosum Catholico Romanum prorsus repudiarent et devoverent, et apud se delerent et exstirparent, ac judicium unanimum quod Verbum agnoscerent, et super illo Ecclesiam fundarent. - Quoniam per "Meretricem" significatur Religiosum Catholico Romanum, et per "decem cornua qui odio habebunt Meretricem" significantur Protestantes, ut supra (746-748), patet quod per "facere sententiam ejus" significetur quod judicaverint et concluserint quod Religiosum illud prorsus repudiarent, et devoverent, et apud se delerent et exstirparent, ut supra (748); et quoque patet, quod per "facere unam sententiam, et dare regnum Bestiae" significetur unanimiter judicare et concludere quod Verbum agnoscerent, et Ecclesiam super illo fundarent; per "Bestiam" significatur Verbum, ut supra ubivis (videatur 723), et per "regnum" significatur Ecclesia, et regimen super illa, de quo hic infra; per quod "Deus dederit in corda illorum" significatur quod illa a Domino sint. Quod "regnum" significet Ecclesiam, constare potest ex his locis:
"Filii Regni ejicientur in tenebras exteriores," (Matthaeus 8:12);
"Semen sunt filii Regni," (Matthaeus 13:38)
"Qui audit Verbum Regni, et non attendit," (Matthaeus 13:19);
"Auferetur a vobis Regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus," (Matthaeus 21:43);
"Omnis injiciens manum in aratrum, (et videns retrorsum,) non dispositus est ad Regnum Dei," (Luca 9:62); 1
"Adveniat Regnum Tuum et fiat voluntas Tua, sicut in Caelo ita in Terra," (Matthaeus 6:10);
Jesus, Johannes, et Discipuli praedicaverunt, quod "Appropinquaret Regnum Dei," (Matthaeus 3:2; 4:17; 10:7; Luca 10:11; 16:16);
Tum "Evangelium Regni," (Matthaeus 4:23; 9:35; 24:14; Luca 8:1);
"Si per digitum Dei ejicio daemonia, utique pervenit ad vos Regnum Dei," (Luca 11:20).
(Praeter multis aliis in locis, ubi "Regnum Dei" dicitur.)
Similiter in his:
"Si audiveritis vocem Meam, et custodiveritis foedus Meum, eritis Mihi Regnum sacerdotum," (Exodus 19:5-6);
"Tu turris gregis, clive filiae Zionis, ad te redibit Regnum prius, Regnum filiae Hierosolymae," (Micham 4:8);
"Postea accipient Regnum Sancti, et confirmabunt Regnum usque in saecula saeculorum," (Daniel 7:18, 22); 2
"Regnum et dominium et majestas Regnorum sub omnibus Caelis dabitur populo sanctorum, cujus Regnum Regnum aeternum, et omnia Dominia colent Ipsum et obedient," (Daniel 7:27);
Filio Hominis "datum est Regnum quod non peribit; et omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent," (Daniel 7:14).
(Praeter alibi.)
Quod per "regnum" significetur Ecclesia, est quia Regnum Domini est in Caelo et in Terra, et Regnum Ipsius in Terra est Ecclesia: inde etiam Dominus vocatur "Rex regum."
Poznámky pod čarou: