Bible

 

Daniel 3

Studie

   

1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciæ Babylonis.

2 Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ quam erexerat Nabuchodonosor rex.

3 Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor rex :

4 et præco clamabat valenter : Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis :

5 in hora qua audieritis sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.

6 Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.

7 Post hæc igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.

8 Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldæi accusaverunt Judæos :

9 dixeruntque Nabuchodonosor regi : Rex, in æternum vive !

10 tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream :

11 si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.

12 Sunt ergo viri Judæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago : viri isti contempserunt, rex, decretum tuum : deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.

13 Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago : qui confestim adducti sunt in conspectu regis.

14 Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis : Verene Sidrach, Misach, et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis ?

15 nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci : quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis : et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea ?

16 Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor : Non oportet nos de hac re respondere tibi.

17 Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.

18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.

19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago : et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.

20 Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.

21 Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis :

22 nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis : porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.

23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.

24 Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.

25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait :

26 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula :

27 quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera.

28 Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem : quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.

29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus :

30 et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset.

31 Omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti ;

32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram.

33 Et nunc non possumus aperire os : confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.

34 Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum :

35 neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum,

36 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam quæ est in littore maris ;

37 quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.

38 Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,

39 ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.

40 Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.

41 Et nunc sequimur te in toto corde ; et timemus te, et quærimus faciem tuam.

42 Nec confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.

43 Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine ;

44 et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala : confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur :

45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.

46 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,

47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem :

48 et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis.

49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem : et excussit flammam ignis de fornace,

50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.

51 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes :

52 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum : et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum : et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.

53 Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ : et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula.

54 Benedictus es in throno regni tui : et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula.

55 Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim : et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.

56 Benedictus es in firmamento cæli : et laudabilis et gloriosus in sæcula.

57 Benedicite, omnia opera Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

58 Benedicite, angeli Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

59 Benedicite, cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

60 Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

61 Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

62 Benedicite, sol et luna, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

63 Benedicite, stellæ cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

64 Benedicite, omnis imber et ros, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

65 Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

66 Benedicite, ignis et æstus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

67 Benedicite, frigus et æstus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

68 Benedicite, rores et pruina, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

69 Benedicite, gelu et frigus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

70 Benedicite, glacies et nives, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

71 Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in sæcula.

72 Benedicite, lux et tenebræ, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

73 Benedicite, fulgura et nubes, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

74 Benedicat terra Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula.

75 Benedicite, montes et colles, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

76 Benedicite, universa germinantia in terra, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

77 Benedicite, fontes, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

78 Benedicite, maria et flumina, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

79 Benedicite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

80 Benedicite, omnes volucres cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

81 Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

82 Benedicite, filii hominum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

83 Benedicat Israël Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula.

84 Benedicite, sacerdotes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

85 Benedicite, servi Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

86 Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

87 Benedicite, sancti et humiles corde, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.

88 Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula : quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis : et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.

89 Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.

90 Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum : laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.

91 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis : Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos ? Qui respondentes regi, dixerunt : Vere, rex.

92 Respondit, et ait : Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.

93 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait : Sidrach, Misach, et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis.

94 Et congregati satrapæ, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.

95 Et erumpens Nabuchodonosor, ait : Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago : qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum : et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.

96 A me ergo positum est hoc decretum : ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur : neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare.

97 Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.

98 Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.

99 Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare

100 signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1298

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5313

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5313. ‘Tantum solio magnus ero prae te’: quod significet quod apparebit usque sicut e naturali, quia a caelesti spiritualis per illud, constat ex significatione ‘magnus esse prae 1 altero’ quod sit major esse, hic quoad apparentiam seu 2 quoad conspectum; et ex significatione ‘solii’ seu throni, quod hic sit naturale; naturale enim intelligitur per ‘solium’ quando caeleste spiritualis per ‘sedentem super illo’, naturale enim instar solii est spirituali, hic caelesti spiritualis; in genere id quod inferius, est instar solii 3 superiori, 4 superius enim inibi est et agit, et quidem per 5 inferius, et quod agitur, apparet sicut 6 ab inferiore, quia, ut dictum, per 7 id; hoc intelligitur per quod Pharaoh dixit ad Josephum ‘tantum solio magnus ero prae te’.

[2] In Verbo pluries nominatur solium ubi agitur de Divino Vero et de judicio ex illo, et per ‘solium’ ibi in sensu interno significatur 8 id quod est Divini regii, 9 et per ‘sedentem super illo’ Ipse Dominus sicut Rex aut sicut Judex; sed significatio solii, sicut significatio plurium aliarum rerum, se habet respective: cum Ipsum Divinum et Divinum Humanum Domini intelligitur per ‘sedentem super solio’, tunc Divinum Verum quod procedit ab Ipso, intelligitur per ‘solium’: cum autem Divinum Verum quod procedit a Domino, intelligitur per ‘sedentem super solio’, tunc universum caelum, quod Divinum Verum implet, intelligitur per ‘solium’: cum autem Dominus quoad Divinum Verum in superioribus caelis intelligitur per ‘sedentem super solio’, tunc Divinum Verum quod 10 in infimo caelo, et quoque quod est in Ecclesia, intelligitur per ‘solium’ 11 ; ita significationes ‘solii’ se habent respective. Quod per ‘solium’ significetur id quod est Divini Veri, est causa quia per ‘regem’ in Verbo significatur verum, et quoque per ‘regnum’; quod per regem, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4581, 4966, 5044, 5068; et quod per regnum, n. 1672, 2547, 4691:

[3] quid 12 autem per solium seu thronum in Verbo intelligitur in specie, patet ibi ex serie; ut apud Matthaeum, Ego dico vobis, Non jurabitis omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum pedum Ipsius; neque per Hierosolymam, quia urbs magni regis, 5:34, 35: et alibi apud eundem,

Qui juraverit per caelum, jurat per thronum Dei, et per Ipsum Qui sedet super illo, 23:22;

ibi aperte dicitur quod caelum sit ‘thronus Dei’; per terram quae vocatur ‘scabellum pedum’, significatur id quod infra caelum est, ita Ecclesia; 13 quod terra sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118, 2928, 3355, 4447, 4535: similiter 14 apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, caeli thronus Meus, et terra scabellum pedum Meorum, 66:1:

et apud Davidem,

Jehovah in caelis firmavit thronum Suum, Ps. 103:19 15 :

apud Matthaeum, Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae Suae, 25:31;

ibi agitur de ultimo judicio, et ‘sedens super throno’ vocatur rex, ibi vers. 34, 40, 40;

‘thronus gloriae’ in sensu interno ibi est Divinum Verum quod ex Divino Bono in caelo, ‘sedens super throno illo’ est Dominus, qui quatenus judex ex Divino Vero, vocatur ibi Rex:

[4] apud Lucam, Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit Illi Dominus Deus thronum Davidis patris Ipsius, 1:32;

haec angelus ad Mariam; quod ibi ‘thronus Davidis’ non sit regnum 16 quod habuit David, seu regnum in terra sed regnum in caelo, cuivis constat, quare nec per ‘Davidem’ significatur David, sed regium Divinum Domini, 17 et per thronum significatur' Divinum Verum quod procedit, et quod facit regnum Domini:

apud Johannem, Fui in spiritu, cum ecce thronus positus in caelo, et super throno sedens, et qui sedens erat similis aspectu lapidi jaspidi et 18 sardio: iris autem circa thronum similis aspectu smaragdino: circa thronum throni viginti quatuor, et super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes: ... e throno exibant fulmina et tonitrua et voces, item septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei. Insuper ante thronum mare vitreum, simile crystallo; in medio tandem throni, et circa thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro.... Ceterum quando dederunt animalia gloriam, et honorem, et gratiarum actionem sedenti, super throno viventi in saecula saeculorum, cadent viginti quatuor seniores ante sedentem super throno, et adorabunt viventem in saecula saeculorum, et 19 projicient coronas suas ante thronum, Apoc. 4:2 ad fin. ;

[5] ibi describitur thronus gloriae Domini, et per illum Divinum Verum quod procedit ab Ipso, at per repraesentativa quae quid significant si quis non novit, vix scire poterit quicquam 20 quid his propheticis inest, sed credet omnia talia esse absque altiore Divino; qui non aliud novit, 21 non potest aliter quam de regno caelesti similem regno mundano capere ideam; cum tamen per ‘thronum positum in caelo’ significatur Divinum Verum ibi, ita caelum quoad Divinum Verum; per ‘sedentem super throno’ intelligitur Dominus, quod Is apparuit similis aspectu ‘lapidi jaspidi et 18 sardio’ est quia per lapides illos, ut per omnes 22 lapides pretiosos in Verbo, significatur Divinum Verum, n. 114, 3858, 3862, et per lapides in genere vera fidei, n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798;

[6] per ‘iridem circa thronum’ significantur vera pellucentia a bono, et hoc quia colores in altera vita sunt ex luce caeli, et lux caeli est Divinum Verum; de iridibus in altera vita, videatur n. 1042, 1043, 1053, 1623-1625; de coloribus ibi, n. 1053, 1624, 3993, 4530, 4922, 4677, 4741, 4742; per ‘thronos viginti quatuor circa 23 thronum’ significantur omnia veri in uno complexu, similia quae significantur per ‘duodecim’; quod ‘duodecim’ sint omnia veri in uno complexu, videatur n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913; ‘fulmina, tonitrua et voces quae exibant ex throno’ significant terrores qui ex Divino Vero illis qui non in bono sunt; ‘septem lampades ignis ardentes’ sunt affectiones veri ex bono, quae etiam illis qui non in bono damna inferunt, quapropter vocantur ‘septem spiritus Dei’, qui quod damna intulerint, patet a sequentibus ibi;

[7] ‘mare vitreum ante thronum’ est omne verum in naturali, ita sunt cognitiones et scientifica; quod ‘mare’ illa sint, videatur n. 28, 24 2850; ‘quatuor animalia in medio throni et circa thronum plena oculis ante et retro’ sunt intellectualia a Divino in caelis, ‘quatuor’ significant conjunctionem 25 eorum cum voluntariis, vera enim sunt partis intellectualis, et bona sunt partis voluntariae hominis; inde dicitur quod ‘plena essent oculis ante et retro’, quia ‘oculi’ significant intellectualia, et inde in sensu superiore illa quae sunt fidei, n. 2701, 3820, 4403-4421, 4523-4534; quod ‘quatuor’ sint conjunctio, simile ac ‘duo’, n. 1686, 3519, 5194; sanctitas Divini Veri procedentis a Domino in sequentibus 26 describitur.

[8] Quia per ‘viginti quatuor thronos et viginti quatuor seniores’ significantur omnia veri seu omnia fidei in uno complexu, et per 'duodecim' similia, ut mox dictum, inde patet quid per ‘duodecim thronos super quibus sedebunt duodecim apostoli’ in sensu interno intelligitur, quod nempe omnia veri, ex quibus et secundum quae fit judicium; de quibus ita apud Matthaeum, Jesus dixit discipulis, Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis Me, in regeneratione, quando sedebit Filius hominis super throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis, judicantes duodecim tribus Israelis, 19:28:

et apud Lucam, Ego dispono vobis, sicut disposuit Mihi Pater Meus regnum, ut comedatis et 27 bibatis super mensa Mea in regno Meo, et sedeatis super thronis, judicantes duodecim tribus Israelis, 22:29, 30;

quod ‘duodecim apostoli’ sint omnia veri, videatur n. 2129, 2553, 3354, 3488, 3858; 28 quodque ‘duodecim filii Jacobi’ et inde ‘duodecim tribus Israelis’, n. 3858, 3921, 3926, 3939, 4060, 29 4603, et quod apostoli ne quidem unum judicare queant, 30 n. 2129, 2553:

[9] similiter apud Johannem, Vidi thronos, et consederunt super illis, et judicium datum est illis, Apoc. 20:4;

per ‘thronos’ ibi etiam significantur omnia veri ex quibus et secundum quae judicium; simile etiam per ‘angelos’ intelligitur cum quibus ‘venturus Dominus ad judicium’, Matth. 25:31;

quod per ‘angelos’ in Verbo significetur aliquid Domini, videatur n. 1705, 1925, 31 2320, 2821, 3039, 4085, 32 ibi vera quae ex Divino; quae vera etiam in Verbo judicia vocantur, n. 2235.

[10] Alibi etiam plurimis in locis tribuitur Jehovae seu Domino thronus, et hoc quia in thronis est repraesentativum regni; cum 33 in superiore caelo sermo est de Divino Vero et de judicio, tunc in ultimo caelo 34 apparet thronus; inde est quod, ut dictum, thronus repraesentativum sit, et quod ideo toties in Verbo prophetico thronus nominetur, et quoque quod ab antiquissimis temporibus thronus factus sit insigne regis, et quod sicut insigne 35 significet regium 36 ; ut quoque in 37 sequentibus locis:

apud Mosen,

Aedificavit Moses altare, et vocavit nomen ejus Jehovah Nissi: praeterea dixit, Quia manus super throno Jah, bellum erit Jehovae contra Amalekum a generatione in generationem, Exod. 17:15, 16;

quid ‘manus super throno Jah’, et 38 quid ‘Jehovae bellum contra Amalekum a generatione in generationem’, nemo scire potest nisi ex sensu interno, ita nisi sciatur quid thronus, et quid Amalek; per ‘Amalekum’ in Verbo significantur falsa quae oppugnant vera, n. 1679, et per ‘thronum 39 ’ ipsum Divinum Verum quod oppugnatur:

[11] apud Davidem,

Jehovah fecisti judicium meum, et causam meam, sedisti super throno Judex justitiae, ... Jehovah in aeternum manebit, praeparavit ad judicium thronum Suum, Ps. 9:5, 8 [KJV Ps. 9:4, 7]:

apud eundem,

Thronus Tuus Deus in saeculum et aeternum, sceptrum rectitudinis sceptrum regni Tui, Ps. 45:7 [KJV Ps. 45:6]:

apud eundem,

Nubes et caligo circum Ipsum, justitia et judicium fulcrum throni Ipsius, Ps. 97:2:

apud Jeremiam,

In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur ad illam omnes gentes, 3:17;

[12] ‘Hierosolyma’ pro regno spirituali Domini. Hoc regnum etiam per novam Hierosolymam apud Ezechielem intelligitur, et quoque per ‘sanctam Hierosolymam descendentem e caelo’ in Apocalypsi. Regnum spirituale Domini est 40 ubi 41 principale est Divinum Verum in quo 42 Bonum, at regnum caeleste 43 , ubi 44 principale est Divinum Bonum 45 a quo Divinum Verum; inde patet cur Hierosolyma dicitur ‘thronus Jehovae’: et apud Davidem,

In Hierosolyma sedent throni ad judicium, Ps. 122:5: Zion autem 46 dicitur thronus gloriae Jehovae apud Jeremiam,

Num reprobando reprobasti Jehudam, num Zionem fastidivit anima tua? Ne spernito propter nomen Tuum, ne deturpes thronum gloriae Tuae, 14: [19, ] 21; per ‘Zionem’ intelligitur regnum caeleste Domini.

[13] Quomodo repraesentatur Dominus quoad judicium in caelo, ubi ad oculos sistuntur videnda talia quae passim apud Prophetas memorantur, patet apud Danielem,

Videns fui usque dum throni projecti sunt, et Antiquus dierum 47 sedit; vestis Ipsius sicut nix alba, et crinis capitis Ipsius sicut lana munda; thronus Ipsius flamma ignis, rotae ejus ignis ardens; flumen ignis emanans et exiens coram Ipso, mille millia ministrabant Ipsi, et myrias myriadum coram Ipso stabant; judicium consedit, et libri aperti sunt, 7:9, 10 48 ; talia visa perpetua sunt in caelo, omnia repraesentativa, apparent ex sermone angelorum in superioribus caelis, qui delapsus sistit talia videnda; spiritus angelici quibus datur perceptio a Domino 49 sciunt quid significant, sicut quid ‘Antiquus dierum’, quid ‘vestis quae sicut nix alba’, ‘crinis capitis qui sicut lana munda’, ‘thronus qui sicut flamma ignis’, ‘rotae quae ignis ardens’, ‘flumen ignis ab Ipso emanans’; per ‘flammam ignis’ et per ‘flumen ignis’ repraesentatur ibi 50 Bonum Divini Amoris, n. 934, 4906, 5071, 5215:

[14] similiter quae apud Ezechielem,

Supra expansum quod super capite cheruborum quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super simili tudine throni similitudo quasi aspectus hominis super illo superius, 1:26, 10:1:

pariter quae in libro 1 Regum, Vidi, dixit Michah propheta, 51 Jehovam sedentem super throno Suo, et universum exercitum caelorum stantem juxta Ipsum, a dextra Ipsius, et a sinistra Ipsius, 22:19;

qui non scit quid singula repraesentant, et inde significant, non aliter credere potest quam quod thronus sit Domino, sicut regibus in terra, et quod talia quae ibi memorantur; sed non sunt talia in caelis, verum sistuntur ita videnda coram illis qui in ultimo caelo sunt, ex quibus sicut ex imaginibus vident arcana Divina.

[15] Regium Domini, per quod significatur Divinum Verum quod procedit ab Ipso, repraesentatum quoque fuit per solium a Salomone constructum, de quo ita in libro 1 Regum, Fecit Salomo solium eboris magnum, et obtexit illud auro depurato; sex gradus ad solium, et caput rotundum solio a post illud; manus hinc et illinc ad locum sedis, et bini leones stantes juxta manus, et duodecim leones stantes ibi supra sex gradus hinc et illinc, 10:18-20;

fuit thronus gloriae ita repraesentatus; ‘leones’ sunt Divina Vera pugnantia et vincentia, ‘duodecim leones’ sunt omnia illa vera in uno complexu.

[16] Quia paene omnia in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque solium seu thronus, et in eo sensu significat regnum falsi, ut apud Johannem,

52 Angelo Ecclesiae quae in Pergamo, Novi opera tua, et ubi habitas, ubi thronus Satanae est, Apoc. 2:[12, ] 13:

apud eundem,

Draco dedit bestiae ascendenti ex mari virtutem suam, et thronum suum, et potestatem magnam, Apoc. 13:2:

apud eundem,

Quintus angelus effudit phialam suam super thronum bestiae, et factum est regnum ejus obscuratum, Apoc. 16:10:

apud Esaiam,

Tu dixisti in corde tuo, In 53 caelos ascendam, supra stellas 54 Dei exaltabo thronum meum, 14:13; ibi de Babele.

Poznámky pod čarou:

1. altera, in the First Latin Edition

2. ad

3. The Manuscript inserts est.

4. inibi enim

5. naturale

6. e naturali

7. The manuscript has e.

8. The Manuscript inserts in genere.

9. The Manuscript has ac.

10. The Manuscript inserts est.

11. The Manuscript inserts ita naturale.

12. itaque

13. quod Ecclesia dicatur terra in Verbo

14. The Manuscript inserts ac.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. terrae

17. thronus ejus est

18. This is how Apocalypsis Explicata and Apocalypsis Revelata read. The Manuscript and the First Latin Edition have "sardino". The Greek reads [σάρδιον], sardion.

19. projiciunt

20. quod

21. The Manuscript inserts is.

22. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. The manuscript has illorum.

26. The Manuscript inserts ibi.

27. libatis, in the First Latin Edition.

28. difficult to read, probably quod etiam 12 filii Jacobi et inde duodecim tribus

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. The Manuscript inserts videatur.

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

32. The Manuscript places this after Domini.

33. The Manuscript inserts enim.

34. apparent sicut throni

35. The Manuscript inserts etiam.

36. The Manuscript inserts et inde est, quod thronus toties in Verbo prophetico nominetur.

37. The Manuscript inserts his.

38. cur

39. The Manuscript inserts Jah.

40. The Manuscript inserts caelum Ipsius.

41. The Manuscript places this after Bonum.

42. The Manuscript inserts Divinum.

43. The Manuscript inserts est.

44. The Manuscript places this after Verum.

45. The manuscript has e.

46. vocatur

47. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

48. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

49. The Manuscript inserts inde.

50. Divinum bonum

51. The Manuscript inserts vidi.

52. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

53. coelis, in the First Latin Edition.

54. ibi, in the First Latin Edition, caeli in the Manuscript, Schmidius; also Hebrew, incl. Dead Sea Scrolls, Dei

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.