Bible

 

Daniel 2:9

Studie

       

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 850

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

850. Post haec vidi quosdam ex Inferis, unde audita sunt illa, ascendentes, qui me tono gravi alloquuti dixerunt, quamobrem Dominus tuus Arcana, quae in longa serie modo enumeravisti, revelavit tibi qui es Laicus, et non alicui ex Clero; ad quae respondi, quod hoc in beneplacito Domini sit, qui me ad hoc munus a prima juventute praeparavit; attamen quaeram retro [ex] vobis, cur Dominus dum in Mundo fuit, elegit Piscatores in Discipulos, et non aliquos ex Legisperitis, Scribis, Sacerdotibus, seu Rabbinis; ventilate hoc inter vos, et ex judicio concludite, ac invenietis causam; his auditis factum est murmur, et post hoc silentium.

  
/ 853  
  

Bible

 

Daniel 7:4

Studie

       

4 Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ : aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei.