Bible

 

Daniel 2:7

Studie

       

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

Bible

 

Jeremias 27:5

Studie

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 577

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

577. "Et plaga mortis ejus sanata est," significat medelam capitis illius doctrinae per haec, quod nemo possit facere bonum opus a se, ac implere Legem; et quod propterea provisum sit loco "ejus aliud medium salutis, quod est Fides in justitiam et meritum Christi, Qui passus est pro homine, et per id damnationem Legis sustulit. - Quod haec medela "capitis sauciati" sit, et quoque data, dum per "caput sauciatum" intelligitur id quod praecedit (576), notum est; quare non opus est ut ulterius explicetur.

  
/ 962