Bible

 

Daniel 2:44

Studie

       

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 70

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

70. Quod pedes dicti sint "similes chalcolibano", est quia chalcolibanum est aes levigatum micans ex quodam igneo, et "aes" in Verbo significat bonum naturale. Sunt metalla aeque significativa ac reliqua in Verbo; "aurum" ibi significat bonum caeleSte, quod est bonum intimum; "argentum" significat verum ejus, quod est bonum spirituale; "aes" bonum naturale, quod est bonum ultimum; et "ferrum" verum ejus, quod est verum naturale. Quod metalla significent illa, est ex correspondentia; apparent enim in caelo plura fulgentia sicut ex auro et argento, et quoque plura sicut ex aere et ferro, et notum est ibi quod per illa significentur memorata bona et vera. Inde est, quod antiqui, qui in scientia correspondentiarum fuerunt, appellaverint saecula secundum illa metalla; primum saeculum, "Aureum", quia tunc regnabat innocentia, amor, et inde sapientia; secundum autem saeculum, "Argenteum", quia tunc regnabat verum ex illo bono, seu bonum spirituale, et inde intelligentia; tertium saeculum, "Aeneum" seu "Cupreum", quia tunc regnabat modo bonum naturale, quod est justum et sincerum moralis vitae; ultimum autem saeculum vocabant "Ferreum", quia tunc regnabat modo verum absque bono, et cum id regnat, tunc quoque regnat falsum: haec omnia ex significatione spirituali illorum metallorum.

[2] Ex his constare potest quid significatur per statuam Nebuchadnezari in somnio visam

Cujus "caput erat ex auro, pectus et brachia ex argento, venter et latus ex aere; crura ex ferro, et pedes partim ex ferro partim ex luto" (Daniel 2:32, 33);

quod nempe status ecclesiae quoad bonum et Verum, a primo tempore usque ad ultimum ejus; ultimum ejus fuit quando Dominus in mundum venit. Quando scitur quod "aurum" significet bonum caeleste, "argentum" bonum spirituale, "aes" bonum naturale, et "ferrum" verum naturale, sciri possunt plura arcana in Verbo ubi illa metalla nominantur:

Ut quid significatur apud Esaiam,

"Pro aere adducam aurum, pro ferro adducam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; et ponam praefecturam tuam pacem, et exactores tuos justitiam" (60:17).

[3] Sed quia de significatione "aeris", quod sit bonum naturale, hic agitur, velim modo aliqua loca adducere, ubi "aes" nominatur et id bonum significat.

Apud Mosen,

"Ascher acceptus fratribus suis, et intingens in oleum pedem suum; ferrum et aes calceus tuus, et sicut dies tui fama tua" (Deuteronomius 33:24, 25);

"Ascher" ut una tribus significat felicitatem vitae et jucundum affectionum (n. 3938, 3939, 6408); "intingere in oleum pedem" significat jucundum naturale, "oleum" jucundum, (n. 9954), "pes" naturale (ut mox supra, n. 69); "ferrum et aes calceus", significat infimum naturale ex vero et bono, "calceus" est infimum naturale (n. 1748, 1860, 6844), "ferrum" est verum ejus et aes est bonum ejus (ut supra).

(Apud eundem, )

"Jehovah Deus tuus introducturus est te in terram opimam terram e cujus lapidibus ferrum et e cujus montibus excides aes" (Deuteronomius 8:7, 9).

Apud Jeremiam,

"Dabo te populo huic in murum aeris munitum, ut oppugnent te, et non praevaleant tibi" (15:20 1 ).

Apud Ezechielem,

" 2 Javan, Thubal et Meschech mercatores tui, cum anima hominis et vasis aeris dederunt negotiationem tuam" (27:13):

agitur in eo capite de mercaturis Tyri, per quas significantur cognitiones boni et veri; per nomina "Javan, Thubal et Meschech" significantur talia quae boni et veri sunt, de quibus cognitiones; "anima hominis" est verum vitae; "vasa aeris" sunt scientifica boni naturalis. (Quid per "Tyrum" significatur, videatur n. 1201: quid per "mercaturas", n. 2967, 4453: quid per "Thubal et Meschech", n. 1151: quid per "Javan", n. 1152, 1153, 1155: quid per "animam hominis", n. 2930, 9050, 9281: quid per "vasa", n. 3068, 3079, 3316, 3318.)

Apud eundem,

Pedes cheruborum erant "micantes sicut species aeris levigati" (1:7):

quid "cherubi", et quid "pedes", vide mox supra (n. 69).

[4] Apud eundem,

Vidi, et "ecce vir cujus aspectus sicut aspectus aeris, et filum lini in manibus... is stans in porta" (40:3):

ille angelus, quia mensus est murum et portas Domus Dei, quae significant externa ecclesiae, visus est aspectus ejus sicut aspectus aeris. Qui scit quod "aes" significet externum ecclesiae, quod in se est naturale, is aliquantum scire potuit cur

Altare holocausti obductum fuit ex aere, ac cribrum ex aere circum illud, et vasa ex aere (Exodus 27:1-4);

ut et cur

Magnum vas, quod mare vocabatur, cum duodecim bovibus sub illo, ac decem labra cum basibus, ut et omnia vasa tabernaculi pro Domo Dei, a Salomone facta sunt ex aere polito ( 3 1 Reg. 7:43-47).

[5] Qui scit quid "aes" significat, is in id arcanum etiam venire potest, cur mandatum fuit quod serpens aeneus poneretur ad aspiciendum a populo, de quo ita apud Mosen:

"Misit Jehovah serpentes in populum, qui momorderunt populum;... et dixit ad Mosen, Fac tibi serpentem, et pone eum super signum, et fiet, omnis qui morsus fuerit et aspexerit illum vivet. Et fecit Moses serpentem aeris, et posuit eum super signum; et factum est cum momordit serpens virum, et aspexit serpentem aeris, revixit" (Numeri 21:6, 8, 9).

Quod ille significaverit Dominum, docet Ipse apud Johannem:

"Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita Oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam" (3:14, 15).

Per "serpentem" significatur id quod est ultimum vitae apud hominem, et vocatur sensuale externum, quod est naturale; hoc ultimum, quia in Domino erat Divinum, ideo serpens aeris apud filios Israelis, apud quos omnia erant repraesentativa, factus est, et significabat quod si aspicerent in Divinum Humanum Domini, reviverent; hoc est, si crederent in Ipsum, vitam aeternam haberent, ut quoque Ipse Dominus docet.

(Quod "videre" in sensu spirituali sit credere, videatur etiam supra, n. 37, 68; et quod "serpens" sit sensuale externum, quod est ultimum vitae hominis, in Arcanis Caelestibus, n. 195, 196, 197, 6398, 6949, 10313.)

Quod "aes" et "ferrum" in Verbo etiam significent durum (Ut Esaias 48:4; Daniel 7:19; et alibi), videbitur in sequentibus.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 439

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

439. "Ex tribu Naphthali duodecim millia signati." - Quod significet regenerationem et tentationem, constat ex repraesentatione et inde significatione "Naphthali" et ejus tribus, quod sit tentatio et status post illam; et quia tentationes fiunt propter regenerationem, etiam regeneratio per "Naphthali" significatur. (Quod qui regenerantur tentationes subeant, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 187-201).

Quod "Naphthali" et inde tribus ab illo nominata significet tentationem et statum post illam, proinde etiam regenerationem, constare potest ex Rachelis verbis quando Bilha ancilla ejus peperit illum, quae haec sunt:

"Et concepit adhuc et peperit Bilha ancilla Rachelis filium secundum Jacobo: et dixit Rachel, Luctationibus Dei luctata sum cum sorore mea, et valui; et vocavit nomen ejus Naphthali" (Genesis 30:7, 8):

"luctationes Dei" significant tentationes spirituales; et quia Rachel repraesentabat ecclesiam internam quae spiritualis, et Leah ecclesiam externam quae naturalis, patet quid significatur per quod Rachel luctata sit cum sorore sua et quod valuerit, quod nempe Spiritualis homo cum naturali pugnaverit; omnis enim tentatio est pugna inter spiritualem hominem et naturalem; spiritualis enim homo amat et vult illa quae caeli sunt, nam ille est in caelo, ac naturalis homo amat et vult illa quae mundi sunt, nam ille est in mundo; inde desideria utriusque sunt opposita; ex eo est collisio et pugna quae vocatur tentatio.

[2] Quod "Naphthali" significet tentationem et Statum post illam, et inde regenerationem, constare adhuc potest ex sequentibus locis:Ex benedictione ejus ab Israele patre,

"Naphthali cerva demissa, dans sermones elegantiae" (Genesis 49:21):

"Naphthali" hic significat statum post tentationem, qui status est plenus gaudio ex affectione quod spirituale et naturale ac bonum et verum conjuncta sint, conjunguntur enim per tentationes; "cerva demissa" significat liberum affectionis naturalis; "dans sermones elegantiae" significat laetitiam mentis. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 6412-6414.)

[3] Et quoque ex benedictione ejus a Mose,

"Et Naphthali dixit, Naphthali satur beneplacito, et plenus benedictione Jehovae; occidentem et meridiem posside" (Deuteronomius 33:23):

etiam hic describitur status post tentationem, quod nempe impleantur omni bono amoris et veris inde; nam post tentationes homo impletur gaudio, ac apud illum fructificatur bonum et multiplicatur verum; impleri bono amoris intelligitur per "satur beneplacito Jehovae"; et impleri veris inde, per "plenus benedictione Jehovae": quod inde affectio veri ac illustratio, significatur per "Occidentem et meridiem posside", affectio veri per "occidentem", et illustratio per "meridiem"; quod dicatur "Occidentem et meridiem posside", est quia illi qui post instructiones in caelum elevantur, per occidentem feruntur ad meridiem, ita per affectionem veri in lucem veri.

[4] Simile significatur per "Naphthali" in Cantico Deborae et Baraki, in Libro Judicum,

"Sebulon, populus devovit animam [suam] ad moriendum, et Naphthali, super altitudinibus agri" (5:18):

erant illae binae tribus quae pugnarunt contra Siseram, principem exercitus Jabini regis Canaanis, et vicerunt, quiescentibus decem reliquis tribubus; et per id repraesentabatur pugna spiritualis contra mala quae infestant ecclesiam, ut quoque constat ex cantico prophetico Deborae et Baraki, in quo de illa re agitur; quod solum tribus Sebulonis et Naphthali pugnaverint, erat causa quia per "Sebulonem" significatur conjunctio boni et veri quae facit ecclesiam, et per "Naphthali" pugna contra mala et falsa infestantia illam et resistentia conjunctioni boni et veri; et inde per utrumque significatur reformatio et regeneratio: per "altitudines agri" significantur interiora ecclesiae, e quibus pugna.

Per "Sebulonem et Naphthali" simul, significatur etiam reformatio et regeneratio per tentationes, Apud Esaiam, cap. 8:22, 23 [B.A. 8:22, cap. 9:1] ; cap. 9:1 [B.A. 2] : et inde apud Matthaeum, cap. 4:12-16.

[5] In supremo autem sensu per "Sebulonem et Naphthali" significatur unitio Divini ac Humani in Domino; in supremo enim sensu agitur unice de Domino, in genere de glorificatione Humani Ipsius, ac de subjugatione infernorum et ordinatione caelorum ab Ipso: in hoc sensu nominantur Sebulon et Naphthali apud Davidem,

"Viderunt gressus tuos, Deus, gressus Dei mei, Regis mei in sanctuario; praecesserunt cantantes post pulsantes in medio virginum tympanizantium; in congregationibus benedicite Deo, Domino e fonte Israelis; ibi Benjamin parvus praeest illis; principes Jehudae coetus eorum; principes Sebulonis, principes Naphthali: praecepit Deus tuus robur tuum; indue robur, Deus: hoc fecisti nobis e Templo tuo super Hierosolymam; Tibi adducent reges munus. Increpa feram arundinis, congregationem fortium, inter vitulos populorum; conculcans laminas argenti, dispersit populos, bella desiderant. Venient pingues ex Aegypto; Aethiopia accelerabit manus suas Deo" (Psalmuss 68:25-32 [B.A. 24-31]):

agitur ibi in sensu spirituali de adventu Domini, ac de glorificatione Humani Ipsius, tum de subjugatione infernorum, ac de salvatione inde. Celebratio Domini propter adventum Ipsius describitur in his verbis, "Viderunt gressus tuos, Deus, gressus Dei mei, Regis mei in sanctuario; praecesserunt cantantes post pulsantes in medio virginum tympanizantium; in congregationibus benedicite Deo, Domino e fonte Israelis ": (quid autem singula haec significant, explicata videantur supra, n. 340 [a]): innocentia Ipsius, ex qua omnia operatus est et peregit, significatur per "Benjamin parvus praeest illis"; Divinum Verum ex Divino Bono, significatur per "principes Jehudae coetus eorum"; glorificatio, seu unitio Divini et Humani ex propria potentia, per "principes Sebulonis et principes Naphthali"; quod inde Divina potentia Humano Domini, per "Praecepit Deus tuus robur tuum; indue robur, Deus; hoc fecisti nobis e Templo tuo super Hierosolymam"; per "Templum" ibi intelligitur Divinum Humanum Domini, et per "Hierosolymam" ecclesia pro qua: subjugatio infernorum significatur per "Increpa feram arundinis, congregationem fortium, inter vitulos populorum, conculcans laminas argenti, dispersit populos, bella desiderant"; "fera arundinis, et congregatio fortium" est scientificum naturalis hominis pervertens vera et bona ecclesiae; "vituli populorum" sunt bona ecclesiae; "laminae argenti" sunt vera ecclesiae; "dispersit populos, bella desiderant", significat pervertere et ratiocinari contra illa.

[6] Per subjugationem infernorum intelligitur subjugatio naturalis hominis, nam ibi sunt mala ex inferno; sunt enim ibi jucunda amoris sui et mundi, et sunt scientifica confirmantia illa; quae jucunda, quando pro fine sunt et praedominantur, sunt contra bona et vera ecclesiae: quod naturalis homo, quando subjugatus est, subministret scientifica concordantia, ac cognitiones veri et boni, significatur per quod "venient pingues ex Aegypto, Aethiopia accelerabit manus suas Deo"; "Aegyptus" est naturalis homo quoad scientifica, et "Aethiopia" est naturalis homo quoad cognitiones boni et veri. Ex his paucis constare potest quid significatur per "Naphthali" et ejus tribum in Verbo, quod nempe in supremo sensu propria potentia Domini, ex qua subjugavit inferna, et glorificavit Humanuum suum; in sensu interno tentatio, et status post tentationem; ac in sensu externo resistentia a naturali homine; inde quoque per "Naphthali" significatur reformatio et regeneratio, quia hae sunt effectus tentationum.

  
/ 1232