Bible

 

Daniel 2:43

Studie

       

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

Ze Swedenborgových děl

 

De Sensu Interno Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis # 173

  
/ 418  
  

173. DANIEL CAPUT II.

Versus | Res

Daniel 2:1, 2; Praedictum qualis "Babel" futura. {2}

Daniel 2:3-11; Quod hoc non scirent illi qui unum faciebant cum "Babele.. {2}

Daniel 2:12, 13; Quod occaecati fuerint. {2}

Daniel 2:14-30; sed quod detectum sit illis qui ab Ecclesia per revelationem a Domino. {2}

Daniel 2:31-35; Progressio religiosi Babylonici sequitur: quod primum moderatores discerent et docerent bona et vera Caeli et Ecclesiae; ac postea illi recederent, usque dum non aliud superesset quam adulteratum, ita mere falsum et malum, et quod tunc Dominus venturus. {2, 1}

Daniel 2:36-38; Quod primum ibi docebitur Verbum secundum vera doctrinae inde. {2}

Daniel 2:39; Quod postea Ecclesia futura valens, non ex bono spirituali, sed ex bono naturali. {2}

Daniel 2:40-43; Quod demum omne bonum et verum per adulterationes mutabitur in malum et falsum, 1 valens modo per potentiam civilem diabolicam. {3}

Daniel 2:44, 45; Quod tunc venturus sit Dominus, ac destruet illud religiosum, ac instituet Ecclesiam, quae in Divino vero ab Ipso erit. {1, 3, 11}

Daniel 2:46-49; Quod 2 hoc initium "Babelis" esset, quando coluit Deum caeli, et doctrinam ex Verbo magnifecit. {2}

Poznámky pod čarou:

1. valens pro "vales"2. Lectio dubia

  
/ 418  
  

This Latin text was written by Swedenborg in 1761. It was first printed 12 years after Swedenborg's death, in 1784. An 1860 printing was edited by Tafel, probably by the Swedenborg Society in London (swedenborg.org.uk). We're not sure of the provenance of this text, and are researching it further. We received most of this text from the NewSearch project of the Academy of the New Church (brynathyn.edu), and the front matter courtesy of the Heavenly Doctrines Publishing Foundation (heavenlydoctrinepublishing.org).

Bible

 

Daniel 2:31-35

Studie

      

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.