Bible

 

Daniel 2:43

Studie

       

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 69

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

69. (Vers. 15.) "Et pedes Ipsius similes chalcolibano tanquam in camino igniti." - Quod significet ultimum ordinis Divini quod naturale, plenum Divino Amore, constat ex significatione "pedum", quod sint naturale (de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952); inde, cum de Domino, quod sint ultimum ordinis Divini, quia id est naturale; ex significatione "chalcolibani", seu aeris levigati, quod sit bonum naturale (de qua sequitur); et ex significatione "igniti", cum de Domino, quod sit quod ex Divino Amore (de qua n. AC 10055). Dicitur "tanquam in camino igniti", ut exprimatur Divinus Amor in maximo gradu, et in suo pleno; nam Divinum est in suo pleno cum in suo ultimo, et ultimum est naturale (videatur supra, n. 66). Inde patet, quod per "pedes Ipsius similes chalcolibano tanquam in camino ignitos", significetur ultimum ordinis Divini quod naturale, plenum Divino Amore. Dicuntur haec, ut quoque praecedentia, comparative; ut quod "caput et capilli candidi esset tanquam lana candida, tanquam nix", et quod "pedes essent similes chalcolibano tanquam in camino igniti"; sed sciendum est quod omnes comparationes in Verbo significent, quia similiter ac ipsae res sunt ex correspondentiis (videatur n.3579, 1 AC 4599, 8989).

[2] Quod "pedes", cum de Domino, significent ultimum ordinis Divini, et quod hoc sit naturale, est quia caelum est caelum ex Divino Humano Domini, et quod inde caelum in toto complexu referat unum Hominem; et quia tres caeli sunt, quod supremum caelum referat caput, medium corpus, et ultimum pedes. Divinum quod facit supremum caelum vocatur Divinum caeleste, Divinum autem quod facit medium caelum vocatur Divinum spirituale, ac Divinum quod facit ultimum caelum vocatur Divinum naturale ex spirituali et caelesti: inde patet causa, cur hic describitur Dominus quoad Divinum Humanum, quod est Filius hominis visus in medio candelabrorum, non modo quoad vestes, sed etiam quoad caput, et pectus, et pedes.

(Quod "Filius hominis" sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra, n. 63; et quod "candelabra" sint caelum, etiam supra, n. 62. Sed haec quia arc1na sunt, hactenus in mundo ignota, et tamen sint quae intelligenda ut comprehendatur sensus internus horum, et sequentium in libro hoc prophetico, ideo singilla descripta sunt in specie in opere De Caelo et Inferno: ut, Quod Divinum Humanum Domini faciat Caelum, n. 7-12, 78-86, seq. Quod inde Caelum in toto complexu referat unum Hominem, n. 59-77. Quod tres Caeli sint, et quod supremum referat caput, medium corpus, et ultimum pedes, n. 29-40.) Ex his inde intellectis constare potest quid significatur per "pedes Jehovae" seu "Domini" in Verbo, quod nempe ultimum ordinis Divini seu naturale; et quia externum ecclesiae, cultus et Verbi est ultimum ordinis Divini in ecclesia, et est naturale, ideo hoc per "pedes Jehovae" seu "Domini" in specie significatur.

[3] Quia id per "pedes Jehovae" seu "Domini" significatur, ideo cum Dominus sicut Angelus visus prophetis alibi, etiam similiter visus est; ut Danieli:

"Sustuli oculos meos et vidi; ecce Vir indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, corpus Ejus sicut Tharschisch;... et oculi Ejus sicut faces ignis; brachia Ejus et pedes Ejus sicut splendor aeris levigati" (10:5, 6).

Similiter cherubi, per quos intelligitur Dominus quoad providentiam et custodiam (n. 9277, 9509, 9673), visi sunt Ezechieli:

"Pedes eorum erant... micantes sicut splendor aeris levigati" (1:7).

Similiter Dominus visus ut Angelus postea in Apocalypsi:

"Vidi Angelum descendentem de caelo, amictum nube, et iris circum caput, et facies Ejus ut sol, et pedes Ejus tanquam columnae ignis" (10:1).

Quia talis visus est Dominus quoad pedes, ideo sub pedibus visus est quibusdam ex filiis Israelis,

"Sicut opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli quoad puritatem" (Exodus 24:10);

quod Dominus illis non visus sit quoad pedes sed "sub pedibus", erat causa quia non in externo ecclesiae, cultus et Verbi erant, sed sub illo (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n 248).

[4] Quoniam "pedes Jehovae" seu "Domini significant ultimum ordinis Divini, et hoc in specie est externum ecclesiae, cultus et Verbi, ideo hoc in Verbo vocatur "scabellum pedum Ipsius":

- Ut apud Esaiam,

"Gloria Libani ad Te veniet ad decorandum locum sanctuarii mei, locum pedum meorum honorabilem reddam;... et incurvabunt se ad volas pedum tuorum" (60:13, 14);

apud eundem,

"Caelum thronus meus. et terra scabellum pedum meorum" (66:1);

apud Jeremiam,

Deus "non recordatur scabelli pedum suorum in die irae" (Jeremiam 2:1);

apud Davidem,

"Adorate Jehovam Versus scabellum pedum Ipsius" (Psalmuss 99:5);

apud eundem,

"Intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius" (Psalmuss 132:7);

apud Nahum,

"Jehovae... nubes pulvis pedum Ipsius" (1:3);

quod "nubes" sit externum Verbi, seu Verbum quoad litteram, videatur supra (n. 36); et quia "nubes" est externum Verbi, etiam est externum ecclesiae et cultus, nam ecclesia et cultus sunt ex Verbo; "pulvis pedum" dicitur, quia illa quae in sensu litterae Verbi, qui est naturalis, apparent sparsa.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 66

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

66. (Vers. 14.) "Et caput Ipsius et capilli candidi", - Quod significent Divinum in primis et ultimis, constat ex significatione "capitis", cum de Domino, de quo haec dicuntur, quod sit Divinum in primis (de qua sequitur); et ex significatione "capillorum", quod sit Divinum in ultimis (de qua etiam sequitur); et ex significatione "candidi", quod sit purum.

(Quod "album" et "candidum" sit pulum, videatur n. 3301, 3993, 4007, 5319.) Quod "caput", cum de Domino, sit Divinum in primis, est quia caput est supremum hominis, et in eo sunt prima ejus, quae vocantur principia, ex quibus derivantur illa quae fiunt in corpore; sunt enim in capite intellectus et voluntas, a quibus ut a suis primis seu principiis fluunt reliqua, quae sunt vitae ulterioris hominis, prout loquela et omnes actus. Quod autem "capilli", cum de Domino, sint Divinum in ultimis, est quia capilli sunt ultima; illi enim crescunt ex ultimis apud hominem, et in illos desinunt prima; quapropter cum dicitur "caput et capilli", intelliguntur prima et ultima.

[2] Qui scit quod "caput" significet prima, et "capilli" ultima, etiam in spiritualibus, et quod prima et ultima significent omnia (ut supra, n. 41, ostensum est) scire potest plura arcana sensus interni ubi illa nominantur: prout quod

Nasiraeus non raderet comam capitis sui, quia illa, ut dicitur, erat Naziraeatus Dei super capite ejus, et quod absolutis diebus abraderet illam, et consecraret (Numeri 6:1-21):

tum quod

Simsoni esset robur in capillis, et quod illis abrasis factus sit infirmus, et illis succrescentibus veniret in robur (Judicum 16:13 ad fin. ):

tum quod

Quadraginta duo pueri discerpti fuerint ab ursis, quia illuserunt Elisaeo vocantes illum calvum (2 Regnum 2:23, 24):

ut et quod

Elias indutus fuerit tunica pilosa (2 Regnum 1:8);

et Johannes Baptista pilis camelorum (Marc. 1:6):

et praeterea, quid significant "caput" "capilli", "barba", et "calvitium", ubi nominantur in Verbo.

[3] Quod Naziraeus non raderet comam, quia illa, ut dicitur, erat Naziraeatus Dei super capite ejus, et quod absolutis diebus abraderet illam, et consecraret, erat quia Naziraeus repraesentabat Dominum in primis et in ultimis, ac Divinum Ipsius in ultimis erat Humanum Ipsius, quod Divinum fecit usque ad carnem et ossa, quae sunt ultima; quod usque ad carnem et ossa, patet ex eo, quod nihil in sepulcro reliquerit, et quod

Ipse ad discipulos dixerit, quod Carnem et Ossa haberet, quae non spiritus (Luca 24:39, 40):

et cum Ipsum Divinum etiam in ultimis est Divinum, tunc ex primis per ultima regit omnia. (Ut constare potest ex illis quae supra, n. 41, dicta et ostensa sunt; imprimis ex illis quae in Arcanis Caelestibus allata sunt; quod nempe interiora successive influant in exteriora, usque ad extremum seu ultimum, et quod ibi etiam existant et subsistant, n. 634, 6239, 6465, 1 9215, 9216. Quod non modo successive influant, sed etiam forment in ultimo simultaneum, quo ordine, n. 5897, 6451, 8603, 10099. Quod ideo omnia interiora contineantur in nexu a primo per ultimum, n. 9828; et in opere De Caelo et Inferno 297. Quod inde ultimum, prae interioribus sit sanctum, n. 9824. Quod inde in ultimis sit robur et potentia, n. 9836.) Inde nunc est, quod Naziraeatus institutus sit. Quod ultimo consecraret crinem suum, mittendo illum in ignem altaris, erat quia sanctum Divinum repraesentabat, et "ignis altaris" significabat id sanctum (n. 934, 6314, 6832).

[4] Ex his quoque constare potest cur Simsoni erat robur in crinibus (Judic. 16:13, ad fin. ) nam dicitur quod Naziraeus fuerit ab utero matris (Judicum 13:7; 16:17).

Inde quoque erat,

Quod non liceret summo sacerdoti ac filiis ejus, nec Levitis, radere caput, ac inducere sibi calvitium (Leviticus 10:6; 21:5, 10; Ezechiel 44:20);

tum quod

Abscindere barbam (quae etiam simile significabat) apud populum Israeliticum esset ignominiosum (2 Samuelis 10:4, 5).

Quod quadraginta duo pueri discerpti luerint ab ursis, quia illuserunt Elisaeo, vocantes illum calvum, erat causa, quia Elias et Elisaeus repraesentabant Dominum quoad Verbum, quod est Divinum Verum, cui sanctitas et robur est in ultimis ex primis, ut mox supra dictum est. Quia sic "calvitium" significabat deprivationem eorum, ideo hoc factum est. "Ursi" etiam significant verum in ultimis. (Quod Elias et Eli, aeus repraesentaverint Dominum quoad verbum, videatur n.2762, 5247.) Ex his quoque patet, cur Eliae fuit "vestis pilosa", ac Johanni "ex pilis camelorum"; Johannes enim Baptista similiter ac Elias repraesentabat Dominum quoad Verbum, quapropter etiam dictus est Elias (videatur n. 7643, 9372).

[5] Ex his intellectis sciri potest quid significatur per "caput", "capillos", "barbam", et "calvitium" in Verbo:

- Ut apud Esaiam,

"Tempore illo detondebit Dominus... per regem Aschuris caput, et pilos pedum, etiam barbam consumet" (7:20);

apud eundem,

"In omnibus rapitibus calvitium, omnis barba rasa" (15:2);

apud Jeremiam,

"Periit veritas, et excisa est ex ore illorum; tonde crinem, et abjice" (7:28, 29);

apud Ezechielem,

Accipe novaculam et transmitte super caput et barbam" (5:1);

apud eundem,

"In omni facie erit pudor, et in omnibus capitibus calvitium" (7:18);

apud eundem,

"Omne caput decalvatum" (29:18);

Apud Amos,

"Ascendere faciam... super omne caput calvitium" (8:10);

apud Davidem,

"Deus contundet caput hostium, Verticem capillorum, ambulantium in reatibus" (Psalmuss 68:22 [B.A. 21]).

In his locis et aliis per "tondere caput", "abradere barbam", et "inducere calvitium", significatur deprivare omni vero et bono, quoniam qui deprivatur ultimis, etiam deprivatur prioribus, existunt enim et subsistunt priora in ultimis, ut supra est dictum. In mundo spirituum etiam apparent qui calvi sunt; et instructus sum quod sint qui abusi sunt Verbo, et sensum litterae, qui est Divinum Verum ibi in ultimis, applicuerunt ad nefanda, et inde deprivati sunt omni vero, sunt etiam malitiosissimi; plures ex illis sunt ex Babylonica gente: vicissim autem angeli apparent in decentibus comis.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232