Bible

 

Daniel 2:42

Studie

       

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

Ze Swedenborgových děl

 

De Ultimo Judicio # 55

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 74  
  

55. Sed Babylonia, de qua agitur in Apocalypsi, est hodierna Babylonia, quae coepta est post adventum. Domini; quae quod sit apud Pontificios, notum est. Haec prae illa, quae fuit ante adventum Domini, magis perniciosa et nefanda est, quia profanat ecclesiae bona et vera interiora, quae Dominus, cum Semet Ipsum, revelavit mundo. Quam perniciosa ac interius nefaria est, constare potest in summa ex his sequentibus. Dominum agnoscunt et adorant absque ulla potestate salvandi; separant Divinum Ipsius prorsus ab Humano Ipsius, ac Divinam Ipsius potestatem, quae fuit Humano Ipsius, in se transferunt; 1 remittunt enim peccata, immittunt in caelum, conjiciunt in infernum, salvant quemcunque volunt, vendunt salutem, ita arrogant sibi talia quae sunt solius Divinae potestatis: et quia illam exercent, sequitur quod se faciant deos, quisque in suo loco per translationem a Supremo eorum, quem vocant Vicarium Christi, ad postremos; ita se spectant Dominum, ac Ipsum adorant non Ipsius sed sui causa. Verbum non modo adulterant et falsificant, sed etiam auferunt populo, ne in aliquam lucem veri intret; nec hoc satis, etiam illud annihilant, Divinum agnoscentes in statutis e Roma supra Divinum in Verbo; ita precludunt omnibus viam ad caelum, via enim ad caelum est agnitio Domini, ac fides et amor in Ipsum, ac Verbum est quod docet viam; unde absque Domino, medio Verbo, nulla salus. Omni studio connituntur, ut lux caeli, quae est ex Divino Vero, exstinguatur, ac ut loco ejus sit ignorantia, quae quo densior eo illis acceptius: lucem caeli exstinguunt per inhibitionem lectionis Verbi, et lectionis librorum in quibus doctrinae ex Verbo; cultum instituentes per missas in idiomate a simplicibus non intellecto, et in quibus non verum Divinum; et praeterea implent orbem suum falsis, quae sunt ipsae tenebrae, quae removent et dissipant lucem; persuadent etiam ut vulgus in illorum fide vitam habeat, ita in aliena et non in sua. Insuper omnem cultum ponunt in sancto externo absque interno, internum faciunt ut vacuum sit, quia absque cognitionibus boni et veri; et tamen cultus Divinus tantum externus est quantum est internus, ex hoc enim ille procedit. Praeter illa inducunt quoque idololatrias plurium generum; sanctos faciunt et multiplicant, quorum adorationes vident et tolerant, et quoque preces ad illos paene sicut ad deos; idola eorum exponunt undequaque, miracula ab illis multa copia venditant, praeficiunt illos civitatibus, templis et monasteriis, ossa eorum sepulcris exempta sancta faciunt, quae tam abjectissima sunt; avertentes sic omnium animos a cultu Dei ad cultum hominum. Praeterea ne aliquis ex caligine illa in lucem veniat, et ne a cultu idololatrico ad cultum Divinum, multa arte praecavent; multiplicant enim monasteria, ex quibus exploratores ubivis et custodes ponunt; confessiones cordis, quae etiam sunt cogitationum et intentionum, extorquent, et si non faciant, territant animos igne infernali, et cruciatibus in purgatorio; et illos, qui contra Papale solium, et contra dominium eorum, audent loqui, horrendo carceri, qui Inquisitionis vocatur, includunt. Haec omnia ob solum finem, ut possideant mundum, et ejus thesauros, ac vivant genio, et illi maximi sint, ac reliqui servi. Sed talis dominatus non est caeli super infernum, sed est inferni super caelum; nam quantum amor dominandi apud hominem, imprimis apud hominem ecclesiae, invalescit, tantum regnat infernum; quod ille amor regnet in inferno ac faciat infernum, videatur in opere De Caelo et Inferno (551-565). Ex his constare potest,, quod ibi non sit ecclesia sed Babylonia; nam ibi ecclesia est, ubi Ipse Dominus colitur, et Verbum legitur.

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

Poznámky pod čarou:

1. Quod ecclesia Domino binas naturas attribuat, et sic Divinum Ipsius separet ab Humano Ipsius, factum sit in Concilio propter Papam, ut pro Vicario Ipsius agnosceretur, detectum e caelo, in Arcanis Caelestibus (3035 (4738?).

  
/ 74  
  

Bible

 

Esaias 36:11

Studie

       

11 Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe, ad Rabsacen : Loquere ad servos tuos syra lingua ; intelligimus enim ; ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum.