Bible

 

Daniel 2:40

Studie

       

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 663

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

663. "Dicentes, Magna et mirabilia opera Tua, Domine Deus Omnipotens," significat quod omnia Mundi, Caeli et Ecclesiae, creata et facta sint a Domino ex Divino Amore per Divinam Sapientiam Ipsius. - Per "opera Domini" significantur omnia quae ab Ipso creata et facta sunt, quae in genere sunt omnia Mundi, omnia Caeli, et omnia Ecclesiae, quae in specie nequicquam possunt enumerari: dicuntur "magna et mirabilia, quia magnum" dicitur de amore, et "mirabile" de sapientia (ut supra 656); et quoque Dominus in Verbo dicitur "Dominus" ex Divino Bono Divini Amoris, ac "Deus" ex Divino Vero Divinae Sapientiae. Quod Dominus dicatur Omnipotens, quia est, vivit, et potest omnia, ex Se Ipso, et quoque regit omnia ex Se Ipso, videatur supra (31); inde est, quod per "magna et mirabilia opera Sua, Domine Deus Omnipotens," in universali sensu significetur quod omnia Mundi, Caeli et Ecclesiae, creata et facta sint a Domino ex Divino Amore per Divinam Sapientiam Ipsius.

  
/ 962  
  

Bible

 

Matthaeus 21:44

Studie

       

44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.