Bible

 

Daniel 2:4

Studie

       

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 761

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

761. Quod ultimum tempus Ecclesiae Christianae, sit ipsa Nox, in quam desierunt priores, constat ex Domini Praedictione de illa apud Evangelistas et apud Danielem; apud Evangelistas ex his, "Quod visuri sint Abominationem desolationis, et quod futura sit afflictio magna, qualis non fuit ab initio Mundi, usque nunc, nec fiet: et quod nisi abbreviarentur dies illi, nulla caro salvari posset: et denique, Sol obscurabitur, Luna non dabit lumen suum, et Stellae cadent de Coelo," Matthaeus 24:15, 21-22, 29. 1 Illud tempus vocatur Nox etiam alibi apud Evangelistas, ut apud Lucam, "In Nocte illa erunt duo super lecto uno; unus acceptabitur, alter vero deseretur," Luca 17:34 et apud Johannem, Me oportet operari opera Ipsius qui misit Me; veniet Nox, quando nemo poterit operari, Johannes 9:4.

[2] Quoniam omnis Lux in media nocte abit, et Dominus est vera Lux, Johannes 1:4. seq., Johannes 8:12; 12:35-36, 46; ideo ad Discipulos, cum ascendit in Coelum, dixit, Ego vobiscum sum usque ad Consummationem saeculi, Matthaeus 28:20, et tunc ab illis ad Novam Ecclesiam abit. Quod ultimum hoc tempus Ecclesiae sit ipsa Nox, in quam desierunt Ecclesiae priores, constat etiam apud Danielem ex his, Tandem super avem abominationum Desolatio, et usque ad Consummationem et Decisum stillabit super Devastationem, 9:27, quod hoc de Ecclesiae Christianae fine praedictum sit, patet clare a Domini verbis, Matthaeus 24:15: 2 tum ex his apud Danielem de quarto Regno seu de quarta Ecclesia repraesentata per statuam Nebuchadnezaris, "Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non cum argilla," 2:43semen hominis est verum Verbi.

[3] Et quoque ex his de quarta Ecclesia repraesentata per quartam Bestiam ascendentem ex mari, "Videns fui in visionibus noctis, et ecce Bestia quarta, terribilis et formidabilis, comedet universam terram, et conculcabit eam, et conteret eam," Daniel 7:7, 23, per quae intelligitur, quod consummatura sit omne verum Ecclesiae; et tunc erit Nox, quia verum Ecclesiae est lux. Similia de hac Ecclesia praedicuntur plura in Apocalypsi, imprimis 16, ubi agitur de phialis irae Dei, effusis in terram, per quas significantur falsitates, quae tunc Ecclesiam inundabunt et perdent. Similiter multis in locis apud Prophetas, ut in his, "Nonne tenebrae dies Jehovae et non lux, caligo et non splendor, Amos 5:18, 20, Zephanias 1:15, tum, In die illo despiciet Jehovah in terram, quae ecce tenebrae, et lux obtenebrescet in ruinis suis," Esaias 5:30; 8:22 dies Jehovae est dies adventus Domini.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: 15 (absque interpunctione).
2. Prima editio: 18.

  
/ 853  
  

Bible

 

Apocalypsis 16

Studie

   

1 Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem angelis : Ite, et effundite septem phialas iræ Dei in terram.

2 Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus sævum et pessimum in homines, qui habebant caracterem bestiæ, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus.

3 Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui : et omnis anima vivens mortua est in mari.

4 Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis.

5 Et audivi angelum aquarum dicentem : Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti :

6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere : digni enim sunt.

7 Et audivi alterum ab altari dicentem : Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.

8 Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines, et igni :

9 et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam.

10 Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ : et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore :

11 et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis.

12 Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten : et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via regibus ab ortu solis.

13 Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos in modum ranarum.

14 Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei.

15 Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.

16 Et congregabit illos in locum qui vocatur hebraice Armagedon.

17 Et septimus angelus effudit phialam suam in aërem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens : Factum est.

18 Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram : talis terræmotus, sic magnus.

19 Et facta est civitas magna in tres partes : et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis iræ ejus.

20 Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.

21 Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines : et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis : quoniam magna facta est vehementer.