Bible

 

Daniel 2:4

Studie

       

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 913

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

913. Quod "aurum" significet bonum amoris, est quia metalla aeque ac omnia et singula quae apparent in mundo naturali, correspondent; aurum bono amoris, argentum veris sapientiae, cuprum seu aes bono charitatis, ac ferrum veris fidei, Inde est, quod haec metalla etiam sint in Mundo spirituali, quoniam omnia quae ibi apparent, sunt correspondentiae; correspondent enim affectionibus et inde cogitationibus angelorum, quae in se spiritualia sunt. Quod "aurum" ex correspondentia significet bonum amoris, constare potest ex his locis:

"Suadeo tibi emere a Me Aurum exploratum igne, ut ditatus sis," (Apocalypsis 3:18);

"Quomodo obscuratum est Aurum, mutatum est Obryzum Optimum; effusi sunt Lapides sanctitatis in capite omnium platearum: filii Zionis aestimati pares Auro puro," (Threni 4:1-2);

"Animas pauperum servabit, et dabit illis ex Auro Schebae," (Psalm. 72:13, 15); 1

"Pro aere adducam Aurum, et pro ferro argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; et ponam censum tuum pacem, et exactores tuos justitiam," (Esaias 60:17);

"Ecce sapiens tu, ullum occultum non latuit te; in sapientia tua et in intelligentia tua fecisti tibi Aurum et argentum in thesauris tuis: in Eden horto fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, et Aurum," (Ezechiel 28:3-4, 13);

"Turma camelorum obtegent te, omnes e Scheba venient, Aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt," (Esaias 60:6, 9; Matthaeus, (2:11);

"Implebo Domum hanc gloria, Mihi Argentum et Mihi Aurum, magna erit gloria Domus hujus posterioris prae prioris," (Haggaeus 2:(7,) 8-9);

"Filiae Regum inter pretiosas tuas, constitit Regina ad dextram tuam in Auro optimo Ophiris, de implexis Auri vestis ejus," (Psalm. 45:10, 14 (B.A. 9, 13); Ezechiel 16:13);

"Accepisti vasa ornatus tui ex Auro Meo, et ex Argento Meo, quae dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi," (Ezechiel 16:17);

"Argentum Meum et Aurum Meum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra," (Joel 4:5 (B.A. 3:5)).

Quoniam "aurum" significabat Bonum amoris, ideo cum Belshazar cum magnatibus biberet vinum e vasis Auri eductis e Templo Hierosolymae, et simul laudaret deos Auri, argenti, aeris et ferri, scriptum est in pariete, et ille ea nocte occisus est, (Daniel 5:2, seq.).

(Praeter multis aliis in locis.)

Quoniam "aurum" significabat Bonum amoris, ideo Arca, in qua erat Lex, obducta erat Auro intra et extra, (Exodus 25:11);

Et ideo Propitiatorium et Cherubi super Arca erant ex puro Auro, (Exodus 25:(17,) 18);

Altare suffitus erat ex puro Auro, (Exodus 30:3);

Pariter Candelabrum cum lucernis, (Exodus 25:31, 38);

Et Mensa super qua panes facierum obducta fuit Auro, (Exodus 25:23-24).

Quoniam "aurum" significabat Bonum amoris, "argentum" Verum sapientiae, "aes" Bonum amoris naturalis qui amor vocatur charitas, et "ferrum" Verum fidei, ideo antiqui vocabant successiones temporum ab antiquissimis usque ad ultima, saecula aurea, argentea, aerea et ferrea. Similia significantur per statuam Nebuchadnezari in somnio visam,

Cujus caput erat Aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum, ex parte argilla, (Daniel 2:32-33);

per haec significantur successivi status Ecclesiae in hoc mundo ab antiquissimis temporibus usque ad hodiernum. Status Ecclesiae hodiernus ita describitur:

"Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla," (Daniel 2:43);

per "ferrum" significatur Verum fidei, ut dictum est; sed cum non Verum fidei est, sed Fides absque vero, tunc est "ferrum mixtum cum argilla luti," quae non cohaerent: per "semen hominis," cum quo se illa commiscebunt, significatur Verum Verbi: hic status est Ecclesiae hodie. Quid postea futurum sit, describitur ibi paucis, vers. 45; sed pluribus, 7:13-18, 27.

Poznámky pod čarou:

1. 13 pro "14"

  
/ 962  
  

Bible

 

Haggaeus 2:1-23

Studie

      

1 In die vigesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis.

2 In septimo mense, vigesima et prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, dicens :

3 Loquere ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens :

4 Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima ? et quid vos videtis hanc nunc ? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris ?

5 Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus ; et confortare, Jesu, fili Josedec, sacerdos magne ; et confortare, omnis populus terræ, dicit Dominus exercituum : et facite (quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum)

6 verbum quod pepigi vobiscum cum egrederemini de terra Ægypti : et spiritus meus erit in medio vestrum : nolite timere.

7 Quia hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam.

8 Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus : et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.

9 Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum.

10 Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ, dicit Dominus exercituum : et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum.

11 In vigesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggæum prophetam, dicens :

12 Hæc dicit Dominus exercituum : Interroga sacerdotes legem, dicens :

13 Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur ? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt : Non.

14 Et dixit Aggæus : Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur ? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt : Contaminabitur.

15 Et respondit Aggæus, et dixit : Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum : et omnia quæ obtulerunt ibi, contaminata erunt.

16 Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini.

17 Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem ; et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti.

18 Percussi vos vento urente, et aurugine, et grandine omnia opera manuum vestrarum : et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus.

19 Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis : a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum.

20 Numquid jam semen in germine est, et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivæ non floruit ? ex die ista benedicam.

21 Et factum est verbum Domini secundo ad Aggæum in vigesima et quarta mensis, dicens :

22 Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens : Ego movebo cælum pariter et terram,

23 et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium : et subvertam quadrigam et ascensorem ejus, et descendent equi, et ascensores eorum, vir in gladio fratris sui.