Bible

 

Daniel 2:4

Studie

       

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

Bible

 

Daniel 3:9

Studie

       

9 dixeruntque Nabuchodonosor regi : Rex, in æternum vive !

Ze Swedenborgových děl

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti # 247

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 325  
  

247. De Ecclesiis Antiquis.

Quod Prima et Antiquissima Ecclesia in hac tellure fuerit, quae describitur in primis capitibus Geneseos, et quod illa fuerit ecclesia caelestis, omnium praecipua (Arcana Coelestia 607, 895, 920, 1121-1124, 2896, 4493, 8891, 9942, 10545).

Quales illi sunt in caelo (Arcana Coelestia 1114-1125).

Quod in summa luce sint (Arcana Coelestia 1116, 1117).

Quod variae ecclesiae fuerint post diluvium, quae una voce Ecclesia Antiqua vocantur (de quibusArcana Coelestia 1125-1127, 1327, 10355).

Antiqua Ecclesia per quot regna Asiae fuit extensa (Arcana Coelestia 1238, 2385).

Quales fuerunt homines Antiquae Ecclesiae (Arcana Coelestia 609, 895).

Quod Ecclesia Antiqua fuerit ecclesia repraesentativa, et quod ejus repraesentativa fuerint in unum collecta ab hominibus quibusdam Antiquissimae Ecclesiae (Arcana Coelestia 519, 521, 2896).

Quod apud Antiquam Ecclesiam fuerit Verbum, sed quod id deperditum sit (Arcana Coelestia 2897).

Qualis Antiqua Ecclesia cum caepit declinare (Arcana Coelestia 1128).

Discrimen inter Ecclesiam Antiquissimam et Antiquam (Arcana Coelestia 597, 607, 640, 641, 765, 784, 895, 4493).

Quod Antiquissima et Antiqua Ecclesia fuerint etiam in Terra Canaane, et quod inde repraesentativa locorum (Arcana Coelestia 3686, 4447, 4454).

De ecclesia incohata ab Ebero, quae Ecclesia Hebraea dicta fuit (Arcana Coelestia 1238, 1241, 1343, 4516, 4517).

Discrimen inter Ecclesiam Antiquam et Hebraeam (Arcana Coelestia 1343, 4574).

Quod Eberus instituerit sacrificia in Antiquis Ecclesiis prorsus ignota (Arcana Coelestia 1343).

Quod Antiquae Ecclesiae concordarent cum Christiana Ecclesia quoad interna, non autem quoad externa (Arcana Coelestia 3478, 4489, 4772, 4904, 10149).

Quod in Antiquissima Ecclesia fuerit revelatio immediata, in Antiqua Ecclesia per correspondentias, in Ecclesia Judaica viva voce, et in Ecclesia Christiana per Verbum (Arcana Coelestia 10355).

Quod Dominus fuerit Deus Antiquissimae Ecclesiae, et vocatus Jehovah (Arcana Coelestia 1343, 6846).

Quod Dominus sit caelum et quod sit ecclesia (Arcana Coelestia 4766, 10125, 10151, 10157).

(Quod Divinum Domini faciat caelum, videatur in opere De Caelo et Inferno 7-12, et 78-86: ita quoque ecclesiam, quoniam quod apud hominem facit caelum hoc quoque facit ecclesiam, supra in Doctrina.)

  
/ 325