173. DANIEL CAPUT II.
Versus | Res
Daniel 2:1, 2; Praedictum qualis "Babel" futura. {2}
Daniel 2:3-11; Quod hoc non scirent illi qui unum faciebant cum "Babele.. {2}
Daniel 2:12, 13; Quod occaecati fuerint. {2}
Daniel 2:14-30; sed quod detectum sit illis qui ab Ecclesia per revelationem a Domino. {2}
Daniel 2:31-35; Progressio religiosi Babylonici sequitur: quod primum moderatores discerent et docerent bona et vera Caeli et Ecclesiae; ac postea illi recederent, usque dum non aliud superesset quam adulteratum, ita mere falsum et malum, et quod tunc Dominus venturus. {2, 1}
Daniel 2:36-38; Quod primum ibi docebitur Verbum secundum vera doctrinae inde. {2}
Daniel 2:39; Quod postea Ecclesia futura valens, non ex bono spirituali, sed ex bono naturali. {2}
Daniel 2:40-43; Quod demum omne bonum et verum per adulterationes mutabitur in malum et falsum, 1
valens modo per potentiam civilem diabolicam. {3}
Daniel 2:44, 45; Quod tunc venturus sit Dominus, ac destruet illud religiosum, ac instituet Ecclesiam, quae in Divino vero ab Ipso erit. {1, 3, 11}
Daniel 2:46-49; Quod 2
hoc initium "Babelis" esset, quando coluit Deum caeli, et doctrinam ex Verbo magnifecit. {2}
Poznámky pod čarou: