Bible

 

Daniel 2:35

Studie

       

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 844

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

844. [Vers. 18.] "Hic est sapientia." Quod significet quod haec in omni complexu sit eorum doctrina, quae reputatur pro sapientia, tametsi est insania, constat ex significatione "Hic est sapientia", quod sit quod omnia illa, quae de dracone et de binis ejus bestiis dicta sunt, sit doctrina eorum qui fidem separaverunt a vita, quae tamen non est sapientia, sicut reputatur, sed insania; quod haec intelligantur per "Hic est sapientia", sequitur ex mox praecedentibus, quod "nemo possit 1 emere et vendere, si non haberet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus", per quae significatur quod non aliquis disceret aut doceret aliud quam quod agnitum et inde in doctrina receptum est: exinde concludi potest quod per "sapientiam" hic intelligatur sapientia in oculis illorum, quae tamen est insania illis visa sicut sapientia. Quod insania intelligatur per "sapientiam", est quia illi qui in falsis sunt, credunt quod prae aliis sapientes sint quando falsa sua confirmaverunt: similiter faciunt mali, quando in malis suis sunt, et excogitant artes per quas malefaciunt bonis; tunc videntur sibi ingeniosi, immo sapientes prae aliis, cum tamen tunc coram oculis angelorum apparent vesani; inde nunc est quod insania illorum quia in falsis sunt, in Verbo etiam dicatur "sapientia" et "intelligentia"; ut in sequentibus his locis,

Domine Deus, "Abscondisti haec sapientibus et intelligentibus, et revelasti ea infantibus" (Matthaeus 11:25; Luca 10:21);

"Vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus" (Esaias 5:21);

"Visitabo super fructum superbiae cordis regis Aschuris, et super decus altitudinis oculorum ejus, ideo quia dixit, In virtute manus meae feci, et per sapientiam meam, quia intelligens fui" (Esaias 10:12, 13);

"Certe stulti principes Zoanis, sapientes consiliariorum Pharaonis;...quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego" (Esaias 19:11);

Peribit sapientia sapientum.., ac intelligentia intelligentium..se occultabit" (Esaias 29:14);

"Rejicit sapientes retro" (Esaias 44:25);

"Gladie.... contra habitatores Babelis, et contra principes ejus, et contra sapientes ejus" (Jeremias 50:35).

Inde est

Quod magi in Babele et alibi dicti fuerint sapientes (ut Daniel 2:48).

Ex his patet quod "sapientia" in Verbo etiam dicatur de non sapientibus, et quoque de illis qui ex falsis insaniunt; similiter quod illis tribuantur diademata (ut draconi, Apocalypsis 12:3; et ejus bestiae, in hujus capitis versu 1); et quod de muliere insidente bestiae coccineae, dicatur,

Quod fuerit amicta purpura et cocco, inaurata auro, ornata lapidibus pretiosis ac margaritis (Apocalypsis 17:4):

similiter quod mali dicantur "fortes" et "potentes" cum tamen nihil minus quam fortes et potentes sunt (de qua re videatur supra, n. 783).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Daniel 6

Studie

   

1 Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo.

2 Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat : ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.

3 Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo.

4 Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum : unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis : nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.

5 Dixerunt ergo viri illi : Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui.

6 Tunc principes et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei : Dari rex, in æternum vive !

7 consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum : ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum.

8 Nunc itaque rex, confirma sententiam, et scribe decretum : ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prævaricari cuiquam liceat.

9 Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit.

10 Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam : et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.

11 Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum.

12 Et accedentes locuti sunt regi super edicto : Rex, numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum ? Ad quos respondens rex, ait : Verus est sermo juxta decretum Medorum atque Persarum, quod prævaricari non licet.

13 Tunc respondentes dixerunt coram rege : Daniel de filiis captivitatis Juda, non curavit de lege tua, et de edicto quod constituisti : sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.

14 Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est : et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum.

15 Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei : Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari.

16 Tunc rex præcepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli : Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te.

17 Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci : quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem.

18 Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.

19 Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit :

20 appropinquansque lacui, Danielem voce lacrimabili inclamavit, et affatus est eum : Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus ?

21 Et Daniel regi respondens ait : Rex, in æternum vive !

22 Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi : quia coram eo justitia inventa est in me : sed et coram te, rex, delictum non feci.

23 Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu : eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.

24 Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem : et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum : et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.

25 Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra : Pax vobis multiplicetur.

26 A me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis : ipse est enim Deus vivens, et æternus in sæcula, et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in æternum.

27 Ipse liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in cælo et in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum.

28 Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persæ.