Bible

 

Daniel 2:33

Studie

       

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 37

  
/ 101  
  

37. ADVENTUS DOMINI. SECTIO 4.9

Ex Vetere Testamento.

Deus revelavit, quid futurum est in posteritate dierum, Dan. 2:28.

(Consummatio Ecclesiae a prima fundatione ejus usque ad ultimum ejus describitur per statuam Nebuchadnezari visam, similiter ut ab antiquis per quatuor saecula, prima quae fuit ante diluvium per aurum, secunda post diluvium per argentum, tertia quae fuit Israelitica ad tempus per aes, et quarta quae fuit Christiana, per ferrum cum argilla, Dan. 2:32, 33.

Per aurum significatur bonum coeleste, per argentum verum spirituale, per aes bonum naturale, per ferrum verum naturale, et mixtum argilla verum falsificatum, quod non cohaeret, per semen hominis verum Verbi, quod etiam est plantarum ferri, Dan. 2:34 ad 43.)

Lapis qui non Per manus, qui percussit et contrivit statuam, et qui factus in petram magnam, significat Dominum, qui in Verbo intelligitur per lapidem et per petram, quae implevit omnem terram, cujus regnum stabit in saecula saeculorum, Dan. 2:34, 35, 44, 45.

Quartus visus est in fornace ignis, dicitur similis Filio hominis, non dicitur homo, quia Filius hominis significat Dominum quoad Verbum, et hoc etiam vocatur angelus, quem misit Deus, Dan. 3:25, 28. Filius hominis ubi de alio, et propheta significat illum quoad verum Ecclesiae ex Verbo.

Consummatio etiam describitur per arborem visam Nebuchadnezari, visam in somnio crescentem usque ad finem terrae, et adventus Domini per quod Vigil et Sanctus descenderit, et jusserit ut exciderent arborem prorsus, et quod stirpem radicum in terra relinquerent in vinculo ferri et aeris, significat Verbum, per quod Ecclesia reviveret, quod etiam factum est in Nebuchadnezare, Dan. 4:10 ad 13, 17 ad 31.

Consummatio totius seu decisio omnium Ecclesiae describitur per convivium Belschazaris, in quo cum magnatibus et pellicibus bibit vinum ex vasis auri et argenti templi Hierosolymitani, et laudaverit deos auri, argenti etc: per quae significatur prophanatio sanctorum Ecclesiae, quare scriptum est in pariete quod finitum sit regnum ejus, et ille illa nocte occisus est, Dan. 5:1 ad fin:

Consummatio Ecclesiae describitur per quatuor bestias e mari, tum qualis fuit prima, qualis altera, tertia et quarta, quae terribilis quia contrivit omnia quae boni et veri, quid significant, videatur in Apoc. Rev. 574. Consummatio totalis intelligitur per quod occisa sit bestia, et perditum corpus. Quod tunc Dominus venturus sit et regnaturus in saecula saeculorum, constat ex vers. 13, 14, 22, 27. Ecclesia Ipsius intelligitur per populum sanctorum, quia in divinis veris a Domino sunt, Dan. 7:1 ad fin:

  
/ 101  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 574

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

574. "Et os ejus sicut os leonis," significat ratiocinia ex falsis sicut ex veris. - Per "os" significatur doctrina, praedicatio, et sermo (452) 1 , hic ratiocinatio ex falsis doctrinae, quia per "caput," ubi os, significatur insania ex meris falsis (568); per "leonem," significatur Divinum Verum in potentia (241, 471), hic autem falsum in potentia apparens sicut verum per ratiocinia (573); inde per "os ejus sicut Os leonis" significantur ratiocinia ex falsis sicut ex veris. Quod "pardus," "ursus" et "leo" talia significent, constare potest ex similibus bestiis visis Danieli, de quibus ita:

"Quatuor bestiae magnae ascenderunt e Mari, prima sicut Leo, sed alae aquilae illi; videns fui donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est e terra, et super pedes suos sicut homo erecta, et cor hominis datum ei. Altera bestia similis Urso, et ad latus unum erexit se; tres costae in ore ejus inter dentes ejus; et dicebatur, Surge, comede carnem multam. Tertia bestia sicut Pardus, cui alae quatuor, quales avibus, super tergo ejus, ut et quatuor capita bestiae, et dominium datum illi est. Quarta bestia terribilis et formidabilis et robusta valde, cui dentes ferri magni, comedit et contrivit, et reliquum pedibus suis conculcavit," (Daniel 7:3-7);

per quatuor has "bestias" describuntur successivi status Ecclesiae, a primo ejus usque ad ultimum, usque dum quoad omne bonum et verum Verbi prorsus devastata est; post quod Adventus Domini. Per "leonem" significatur Divinum Verum Verbi in primo statu, et per id instauratio Ecclesiae; quae intelligitur per quod "sublata sit e terra, et super pedes sicut homo erecta, et cor hominis datum ei." Per "ursum" describitur alter status Ecclesiae, qui est quod Verbum quidem legatur sed non intelligatur; per "tres costas inter dentes" significantur apparentiae et fallaciae, et per "carnem multam" significatur Sensus literae Verbi in summa. Tertius status Ecclesiae describitur per "pardum," per quem significatur Verbum quoad vera ejus falsificatum; per "alas quatuor, quales avibus, super tergo," significantur confirmationes falsi. Quartus seu ultimus status Ecclesiae describitur per "bestiam quae terribilis et formidabilis," per quam significatur destructio omnis veri et boni; quare dicitur quod "contriverit et comederit, et reliquum pedibus conculcaverit." Tandem describitur Adventus Domini, et tunc illius Ecclesiae destructio, et Novae instauratio (a vers. 9 ad fin.). A Daniele visae sunt quatuor illae Bestiae ex Mari ascendisse successive, sed a Johanne visae sunt tres priores Bestiae in uno corpore unitae, etiam ex Mari; causa est, quia apud Danielem per illas describuntur successivi status Ecclesiae, at in Apocalypsi hic describitur status ultimus, in quo sunt omnes priores simul: et quia Bestia haec quoad corpus visa est similis pardo, et quoad pedes sicut ursus, et quoad os sicut leo, per "pardum" et "ursum" utrobivis consimilia significantur; sed per "os sicut leonis" significantur ratiocinia ex falsis, quia sequitur quod "Bestia ex ore suo locuta sit blasphemias," (vers. 5, 6); et per "capita" ejus significatur insania ex meris falsis.

Poznámky pod čarou:

1. 452 pro "453"

  
/ 962