Bible

 

Daniel 2:33

Studie

       

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

Bible

 

Apocalypsis 1

Studie

1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,

2 qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quæcumque vidit.

3 Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt : tempus enim prope est.

4 Joannes septem ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est : et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt :

5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,

6 et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.

7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam : amen.

8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus : qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.

9 Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu : fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu :

10 fui in spiritu in dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ,

11 dicentis : Quod vides, scribe in libro : et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ.

12 Et conversus sum ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum : et conversus vidi septem candelabra aurea :

13 et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea :

14 caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis :

15 et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum :

16 et habebat in dextera sua stellas septem : et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat : et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.

17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens : Noli timere : ego sum primus, et novissimus,

18 et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum : et habeo claves mortis, et inferni.

19 Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc.

20 Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea : septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum : et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 761

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

761. Quod ultimum tempus Ecclesiae Christianae, sit ipsa Nox, in quam desierunt priores, constat ex Domini Praedictione de illa apud Evangelistas et apud Danielem; apud Evangelistas ex his, "Quod visuri sint Abominationem desolationis, et quod futura sit afflictio magna, qualis non fuit ab initio Mundi, usque nunc, nec fiet: et quod nisi abbreviarentur dies illi, nulla caro salvari posset: et denique, Sol obscurabitur, Luna non dabit lumen suum, et Stellae cadent de Coelo," Matthaeus 24:15, 21-22, 29. 1 Illud tempus vocatur Nox etiam alibi apud Evangelistas, ut apud Lucam, "In Nocte illa erunt duo super lecto uno; unus acceptabitur, alter vero deseretur," Luca 17:34 et apud Johannem, Me oportet operari opera Ipsius qui misit Me; veniet Nox, quando nemo poterit operari, Johannes 9:4.

[2] Quoniam omnis Lux in media nocte abit, et Dominus est vera Lux, Johannes 1:4. seq., Johannes 8:12; 12:35-36, 46; ideo ad Discipulos, cum ascendit in Coelum, dixit, Ego vobiscum sum usque ad Consummationem saeculi, Matthaeus 28:20, et tunc ab illis ad Novam Ecclesiam abit. Quod ultimum hoc tempus Ecclesiae sit ipsa Nox, in quam desierunt Ecclesiae priores, constat etiam apud Danielem ex his, Tandem super avem abominationum Desolatio, et usque ad Consummationem et Decisum stillabit super Devastationem, 9:27, quod hoc de Ecclesiae Christianae fine praedictum sit, patet clare a Domini verbis, Matthaeus 24:15: 2 tum ex his apud Danielem de quarto Regno seu de quarta Ecclesia repraesentata per statuam Nebuchadnezaris, "Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non cum argilla," 2:43semen hominis est verum Verbi.

[3] Et quoque ex his de quarta Ecclesia repraesentata per quartam Bestiam ascendentem ex mari, "Videns fui in visionibus noctis, et ecce Bestia quarta, terribilis et formidabilis, comedet universam terram, et conculcabit eam, et conteret eam," Daniel 7:7, 23, per quae intelligitur, quod consummatura sit omne verum Ecclesiae; et tunc erit Nox, quia verum Ecclesiae est lux. Similia de hac Ecclesia praedicuntur plura in Apocalypsi, imprimis 16, ubi agitur de phialis irae Dei, effusis in terram, per quas significantur falsitates, quae tunc Ecclesiam inundabunt et perdent. Similiter multis in locis apud Prophetas, ut in his, "Nonne tenebrae dies Jehovae et non lux, caligo et non splendor, Amos 5:18, 20, Zephanias 1:15, tum, In die illo despiciet Jehovah in terram, quae ecce tenebrae, et lux obtenebrescet in ruinis suis," Esaias 5:30; 8:22 dies Jehovae est dies adventus Domini.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: 15 (absque interpunctione).
2. Prima editio: 18.

  
/ 853