Bible

 

Daniel 2:26

Studie

       

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

Bible

 

Daniel 10:14

Studie

       

14 Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 625

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

625. QUINTUM MEMORABILE.

Quondam cum de Secundo Adventu Domini meditabar, subito apparuit jubar lucis fortiter stringens oculos meos, quare suspexi, et ecce totum Coelum super me apparuit luminosum, et ab Oriente in Occidentem ibi in longa serie audita est GLORIFICATIO, et adstitit Angelus, et dixit, Glorificatio illa est Glorificatio Domini propter Adventum Ipsius, quae fit ab Angelis Coeli Orientalis et Occidentalis: e Coelo Meridionali et Septentrionali non audiebatur nisi facetum murmur; et quia Angelus audivit omnia, dixit mihi primum, quod Glorificationes et Celebrationes illae Domini fiant ex Verbo; et mox dixit, nunc in specie glorificant et celebrant Dominum per haec, quae apud Danielem Prophetam dicta sunt, Vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, sed non cohaerebunt: verum in diebus illis surgere faciet Deus Coelorum Regnum, quod in saecula non peribit; conteret et consumet omnia illa Regna, ipsum autem stabit in saecula, Daniel 2:43-44.

[2] Post haec audivi sicut vocem cantus, et penitius in Oriente vidi coruscum lucis priori splendentius; et quaesivi Angelum, quid ibi glorificant, dixit quod per haec apud Danielem, Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum Nubibus Coeli FILIUS HOMINIS veniens fuit; et Huic datum est Dominium et Regnum, et omnes populi et gentes Ipsum colent; Dominium Ipsius Dominium saeculi, quod non transibit; et Regnum Ipsius quod non peribit, Daniel 7:13-14. Praeter illa celebrant Dominum ex his in Apocalypsi, Jesu Christo sit gloria et Robur; ecce venit cum Nubibus; Ipse est Alpha et Omega, Principium et Finis, Primus et Ultimus, Qui Est, Qui Fuit, et Qui Venturus est, Omnipotens: Ego Johannes audivi hoc ex FILIO HOMINIS e medio septem Candelabrorum, Apocalypsis 1:5-13; 22:8, 13: 1 tum ex Matthaeus 24:30-31. 2

[3] Spectavi iterum in Coelum Orientale, et illuxit a latere dextro, et Luminosum intravit in Expansum Meridionale, et audivi sonum suavem; et quaesivi Angelum, quid Domini ibi glorificant; dixit quod per haec in Apocalypsi, Vidi Coelum Novum et Terram Novam, et vidi Urbem Sanctam Hierosolymam Novam descendentem a Deo e Coelo, paratam sicut SPONSAM MARITO SUO; et audivi vocem magnam e Coelo, dicentem, ecce Tabernaculum Dei cum HOMINIBUS, qui habitabit cum illis. Et loquutus est mecum Angelus, et dixit, veni, ostendam tibi SPONSAM AGNI UXOREM; et abstulit me in spiritu super Montem magnum et altum, et ostendit mihi Urbem Sanctam Hierosolymam, Apocalypsis 21:1-3, 9-10. 3 Etiam per haec verba, Ego Jesus sum Stella splendida et matutina; ac Spiritus et SPONSA dicent, VENI, et dixit, VENIO CITO: Amen etiam, VENI DOMINE JESU, Apocalypsis 22:16-17, 20.

[4] Post haec et plura, audita est communis Glorificatio ab Oriente in Occidentem Coeli, et quoque a Meridie in Septentrionem; et quaesivi Angelum, quid nunc, et dixit, sunt ex Prophetis haec. Sciat omnis Caro, quod Ego JEHOVAH SALVATOR TUUS ET REDEMPTOR TUUS, Esaias 49:26. Sic dixit Jehovah Rex Israelis, 4 et REDEMPTOR EJUS JEHOVAH ZEBAOTH, Ego Primus et ULTIMUS, ET PRAETER ME NON DEUS, Esaias 44:6. Dicetur in die illo, ECCE DEUS NOSTER HIC, quem exspectavimus ut liberet nos; HIC JEHOVAH QUEM EXSPECTAVIMUS, Esaias 25:9. Vox clamantis in deserto, parate viam Jehovae, ECCE DOMINUS JEHOVIH IN FORTI VENIT, sicut PASTOR gregem suum pascet, Esaias 40:3, 10-11. 5 Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, cujus Nomen Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, PATER AETERNITATIS, Princeps pacis, Esaias 9:5. 6 Ecce dies venient, et suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex, et hoc Nomen Ipsius, JEHOVAH JUSTITIA NOSTRA, Jeremias 23:5-6; 33:15-16. Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et REDEMPTOR TUUS SANCTUS ISRAELIS, DEUS TOTIUS TERRAE VOCABITUR, Esaias 54:5. IN DIE ILLO ERIT JEHOVAH IN REGEM SUPER TOTAM TERRAM; IN DIE ILLO ERIT JEHOVAH UNUS, ET NOMEN IPSIUS UNUM; Sacharia 14:9. Ex his auditis ac intellectis exultavit cor meum, et in gaudio ivi domum, et ibi e statu spiritus redii in statum corporis, in quo haec, quae visa et audita sunt, conscripsi.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: 1:5, 6, 7, 10, 11, 12, 13; 22:13.
2. Prima editio: 24:30, 32.
3. Prima editio: Apocalypsis 22; 21:1, 2, 9, 10.
4. Prima editio: Ifraelis.
5. Prima editio: 40:3, 5, 10, 11.
6. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:6 apud Biblia Anglica.

  
/ 853