Bible

 

Daniel 2:25

Studie

       

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

Ze Swedenborgových děl

 

De Amore Conjugiali # 73

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 535  
  

73. VIII: Quod hic Amor fuerit Amor amorum apud Antiquos, qui in Saeculo aureo, argenteo et cupreo vixerunt. Quod Amor conjugialis apud Antiquissimos et apud Antiquos, qui in Primis illis Saeculis ita nominatis vixerant, fuerit Amor amorum, non potest ex Historiis sciri, quia illorum Scripta non exstant, et illa quae exstant, sunt ex Scriptoribus post illa Saecula, nam ab his nominantur, et quoque describitur illorum vitae puritas et integritas, pariter ejus successiva decrescentia sicut est Auri usque ad Ferrum: at ultima seu Ferrea aetas, quae inchoavit a Scriptoribus illis, quoad aliquam partem colligi potest ex Historicis vitae quorundam Regum, Judicum, et Sapientum, qui vocati sunt Sophi, in Graecia 1 et alibi: quod autem hoc Saeculum non consisteret, sicut ferrum in se consistit, sed quod fieret sicut ferrum commixtum cum argilla, quae non cohaerent, praedicitur a Daniele Cap Daniel 2:43. 2

[2] Nunc quia Saecula, quae nominata sunt ab auro, argento, et cupro, ante scripturarum tempora fuerunt transacta, et sic cognitio de Conjugiis illorum non dabilis est in terris, placuit Domino per spiritualem viam mihi aperire illa, perducendo ad Coelos ubi domicilia illorum sunt, ut ex illis oretenus ibi haurirem, qualia fuerant apud illos Conjugia, cum vixerunt in suis Aevis: omnes enim, quicunque a Creatione obiverant e Mundo naturali, in Mundo spirituali sunt, et omnes quoad amores sui similes sunt, et permanent in aeternum. Haec quia scitu et relatu digna sunt, et sanctitatem conjugiorum confirmant, velim illa, qualia in vigili spiritu mihi ostensa sunt, et postea in memoriam per Angelum revocata, et sic descripta, edere in publicum: et quia sunt e Mundo spirituali, sicut reliqua post Transactionum Capita, volui dispescere illa in Sex Memorabilia secundum Progressiones Aetatum.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Grae cia

2. Prima editio: Daniel 2:49.

  
/ 535  
  

Bible

 

Hebrews 12

Studie

   

1 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen :

2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.

3 Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.

4 Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes :

5 et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris.

6 Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit.

7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?

8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.

9 Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?

10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.

11 Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.

12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,

13 et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.

14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum :

15 contemplantes nequis desit gratiæ Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.

16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua :

17 scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.

18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,

19 et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.

20 Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.

21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus.

22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam,

23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,

24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.

25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.

26 Cujus vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.

27 Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia.

28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.

29 Etenim Deus noster ignis consumens est.