Bible

 

Daniel 2:24

Studie

       

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 37

  
/ 101  
  

37. ADVENTUS DOMINI. SECTIO 4.9

Ex Vetere Testamento.

Deus revelavit, quid futurum est in posteritate dierum, Dan. 2:28.

(Consummatio Ecclesiae a prima fundatione ejus usque ad ultimum ejus describitur per statuam Nebuchadnezari visam, similiter ut ab antiquis per quatuor saecula, prima quae fuit ante diluvium per aurum, secunda post diluvium per argentum, tertia quae fuit Israelitica ad tempus per aes, et quarta quae fuit Christiana, per ferrum cum argilla, Dan. 2:32, 33.

Per aurum significatur bonum coeleste, per argentum verum spirituale, per aes bonum naturale, per ferrum verum naturale, et mixtum argilla verum falsificatum, quod non cohaeret, per semen hominis verum Verbi, quod etiam est plantarum ferri, Dan. 2:34 ad 43.)

Lapis qui non Per manus, qui percussit et contrivit statuam, et qui factus in petram magnam, significat Dominum, qui in Verbo intelligitur per lapidem et per petram, quae implevit omnem terram, cujus regnum stabit in saecula saeculorum, Dan. 2:34, 35, 44, 45.

Quartus visus est in fornace ignis, dicitur similis Filio hominis, non dicitur homo, quia Filius hominis significat Dominum quoad Verbum, et hoc etiam vocatur angelus, quem misit Deus, Dan. 3:25, 28. Filius hominis ubi de alio, et propheta significat illum quoad verum Ecclesiae ex Verbo.

Consummatio etiam describitur per arborem visam Nebuchadnezari, visam in somnio crescentem usque ad finem terrae, et adventus Domini per quod Vigil et Sanctus descenderit, et jusserit ut exciderent arborem prorsus, et quod stirpem radicum in terra relinquerent in vinculo ferri et aeris, significat Verbum, per quod Ecclesia reviveret, quod etiam factum est in Nebuchadnezare, Dan. 4:10 ad 13, 17 ad 31.

Consummatio totius seu decisio omnium Ecclesiae describitur per convivium Belschazaris, in quo cum magnatibus et pellicibus bibit vinum ex vasis auri et argenti templi Hierosolymitani, et laudaverit deos auri, argenti etc: per quae significatur prophanatio sanctorum Ecclesiae, quare scriptum est in pariete quod finitum sit regnum ejus, et ille illa nocte occisus est, Dan. 5:1 ad fin:

Consummatio Ecclesiae describitur per quatuor bestias e mari, tum qualis fuit prima, qualis altera, tertia et quarta, quae terribilis quia contrivit omnia quae boni et veri, quid significant, videatur in Apoc. Rev. 574. Consummatio totalis intelligitur per quod occisa sit bestia, et perditum corpus. Quod tunc Dominus venturus sit et regnaturus in saecula saeculorum, constat ex vers. 13, 14, 22, 27. Ecclesia Ipsius intelligitur per populum sanctorum, quia in divinis veris a Domino sunt, Dan. 7:1 ad fin:

  
/ 101  
  

Bible

 

Paralipomenon 1 29

Studie

   

1 Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam : Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum : opus namque grande est, neque enim homini præparatur habitatio, sed Deo.

2 Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea : et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime :

3 et super hæc, quæ obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his, quæ præparavi in ædem sanctam.

4 Tria millia talenta auri de auro Ophir : et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.

5 Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum : et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.

6 Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israël, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.

7 Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia : argenti talenta decem millia, et æris talenta decem et octo millia : ferri quoque centum millia talentorum.

8 Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini, per manum Jahiel Gersonitis.

9 Lætatusque est populus, cum vota sponte promitterent : quia corde toto offerebant ea Domino : sed et David rex lætatus est gaudio magno.

10 Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait : Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri ab æterno in æternum.

11 Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria : et tibi laus : cuncta enim quæ in cælo sunt, et in terra, tua sunt : tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.

12 Tuæ divitiæ, et tua est gloria : tu dominaris omnium : in manu tua virtus et potentia : in manu tua magnitudo, et imperium omnium.

13 Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.

14 Quis ego, et quis populus meus, ut possimus hæc tibi universa promittere ? Tua sunt omnia : et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi.

15 Peregrini enim sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.

16 Domine Deus noster, omnis hæc copia, quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.

17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc : et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.

18 Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.

19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa : et ædificet ædem, cujus impensas paravi.

20 Præcepit autem David universæ ecclesiæ : Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum : et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.

21 Immolaveruntque victimas Domino : et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israël.

22 Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem.

23 Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit : et paruit illi omnis Israël.

24 Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi.

25 Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël : et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël.

26 Igitur David filius Isai regnavit super universum Israël.

27 Et dies, quibus regnavit super Israël, fuerunt quadraginta anni : in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus.

28 Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria : et regnavit Salomon filius ejus pro eo.

29 Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetæ, atque in volumine Gad videntis :

30 universique regni ejus, et fortitudinis, et temporum, quæ transierunt sub eo, sive in Israël, sive in cunctis regnis terrarum.