Bible

 

Daniel 2:24

Studie

       

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 468

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

468. "Deo nostro in saecula saeculorum", significat Domino in aeternum, nam per "Deum nostrum" intelligitur Sedens super throno et Agnus, et per utrumque intelligitur solus Dominus; per "Sedentem super throno" Ipse quoad Divinum Bonum, et per "Agnum" Ipse quoad Divinum Verum (ut supra, n. 460. dictum et ostensum est): et per "saecula saeculorum", cum de Domino, significatur aeternum: quod non dicatur in aeternum, sed "in saecula saeculorum", est quia naturale est dicere "saecula saeculorum", ast spirituale est dicere aeternum; ac sensus litterae Verbi naturalis est, et sensus internus est spiritualis, et hic continetur in illo; ut quoque alibi in Verbo:

- Ut apud Danielem,

Filio hominis "datum est dominium, et gloria et regnum; .... dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit" (7:14);

apud Esaiam,

"Confidite [in Jehovam.... quia] in Jah Jehovah petra saeculorum" (26:4);

apud eundem,

"Israel salvatus est per Jehovam salute saeculorum nec pudore afficientur in saecula sempiterna" (45:17);

apud eundem,

"Salus mea in saeculum erit, et justitia mea non infringetur:.... justitia mea in saeculum erit, et salus mea in generationem et generationem" (51:6, 8);

apud Davidem,

"Antequam montes nati sunt, et formata est terra et orbis, a saeculo usque in saeculum Tu Deus" (Psalmuss 90:2);

apud eundem,

"Misericordia Jehovae a saeculo in saeculum super timentes Ipsum" (Psalmuss 103:17);

in Apocalypsi,

"Ipsi sit robur in saecula saeculorum:.... ecce Vivo Ego in saecula saeculorum" (1:6, 18);

alibi,

"Sedenti super throno et Agno benedictio, honor et gloria et robur in saecula saeculorum.... et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum" (5:13, 14);

alibi,

"Juravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum" (10:6);

et alibi,

"Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ejus, et regnabit in saecula saeculorum" (11:15):

praeter multis aliis in locis. Praeterea etiam "saeculum" in Verbo significat tempus ab antiquo; ut et tempus usque ad finem; et quoque simile quod "mundus"; sed de his saeculi significationibus alibi.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 460

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

460. "Dicentes, Salus Deo nostro sedenti super throno et Agno." - Quod significet confessionem quod vita aeterna sit a solo Domino, constat ex significatione "dicere", quod sit confiteri, confessio enim sequitur; ex significatione" Sedentis super throno et Agni", quod sit Dominus quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum; quod per "Sedentem super throno" intelligatur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Agnum" Dominus quoad Divinum Verum, videatur supra (n. 134, 253 [a] , 297, 314): et ex significatione "salutis", quod sit vita aeterna, nam per vitam aeternam in Verbo intelligitur salus aeterna:

[2] quod dicatur, quod "Ipsi sit salus", significat quod salus ab Ipso sit, quia Ipse est salus; omne enim salutis et vitae aeternae est ab Ipso, et est Ipsius apud hominem et angelum: nam omne bonum amoris et omne verum fidei, quae apud hominem, non sunt hominis sed Domini apud illum; est namque Divinum procedens, quod est Dominus in caelo apud angelos et in ecclesia apud homines, et ex 1 bono amoris et vero fidei est salus et vita aeterna; inde constare potest quomodo intelligendum est quod dicatur ut Domino salus, et Ipse Dominus salus, ut in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Ecce Deus noster, Hic quem exspectavimus ut liberet nos, Hic Jehovah quem exspectavimus, exultemus et laetemur in salute Ejus" (25:9);

apud eundem,

"Salus mea non morabitur, et dabo in Zione salutem, in Israele decus meum" (46:13);

apud eundem,

"Dedi Te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremitatem terrae" (49:6);

apud eundem,

"Dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit" (62:11);

apud Davidem,

Jehovah "dabit 2 in Zione salutem Israelis, cum reducet captivitatem populi sui" (Psalmuss 14:7; Psalmuss 53:7 [B.A. 6]):

haec de Domino, qui ibi vocatur salus a salvatione, et ex eo quod Ipse sit salus apud hominem; quantum enim Ipse est apud hominem, tantum est homini salus. Inde apud Lucam,

Simeon dixit, "Viderunt oculi mei salutare tuum, quod praeparasti ante faciem omnium populorum " (2:30 [, 31], 31):

inde quoque est quod Dominus dictus sit "Jesus", nam Jesus significat salutem.

[3] Dicitur "Sedens super throno et Agnus", et per utrumque intelligitur Dominus; per "Sedentem super throno" Ipse quoad Divinum Bonum, et per "Agnum" Ipse quoad Divinum Verum, utrumque ex Divino Humano Ipsius (ut supra in locis citatis ostensum est); quare etiam alibi nominatur solus Agnus super throno, ut Apoc. cap. 5:6, "Ecce in medio throni Agnus stans"; [et] cap. 7:17, "Agnus qui in medio throni pascet eos": et quoque vocatur solus Deus in hoc capite, vers. 11, 12, "Ceciderunt ante thronum... et adorarunt Deum, dicentes, ...Robur Deo nostro"; hoc similiter intelligendum est ut quod Dominus dicat "Pater" et "Filius", sicut essent duo, cum tamen per "Patrem" intellexit Divinum in Se, et per "Filium" Humanum suum ex illo Divino, quod etiam manifeste docet, dicendo quod Pater sit in Ipso et Ipse in Patre, et quod Ipse et Pater unum sint; simile est cum "Sedente super throno et Agno." (Quod etiam per "Agnum" intelligatur Divinum Humanum Domini, et in sensu respectivo bonum innocentiae, videatur supra, n. 314.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232