Bible

 

Daniel 2:24

Studie

       

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 467

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

467. "Et potentia et robur." - Quod significet omnipotentiam ex Divino Bono per Divinum Verum, constat ex significatione "potentiae et roboris", cum de Domino, quod sit omnipotentia; sed "potentia" dicitur de Divino Vero, ac "robur" de Divino Bono; inde per utrumque, "potentiam et robur", significatur omnipotentia per Divinum Verum ex Divino Bono.

(Quod "potestas", cum de Domino, sit omnipotentia, videatur supra, n. 338; et quod omnis potentia sit veris ex bono seu bono per vers, et quod omnipotentia Domino sit ex Divino Bono per Divinum Verum, videatur etiam supra, n. 209. 1 333228-233.) Propter conjugium veri et boni in singulis Verbi, dicitur et "potentia" et "robur"; alioqui suffecisset dicere unum: ita quoque in pluribus aliis locis.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232