Bible

 

Daniel 2:23

Studie

       

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 157

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

157. Quoniam per Spiritum hominis intelligitur Mens ejus, ideo per ESSE IN SPIRITU, quod aliquoties in Verbo dicitur, intelligitur status mentis separatae a corpore, et quia in illo statu Prophetae viderunt talia, quae in Mundo Spirituali existunt, ideo vocatur ille Visio Dei; status ille fuit tunc illis, qualis est ipsis Spiritibus et Angelis in illo Mundo; in illo statu spiritus hominis, sicut mens ejus quoad visum, transferri potest e loco in locum, manente corpore in suo. Hic status est, in quo ego nunc per 26 annos fueram, cum discrimine, quod in spiritu et simul in corpore, et modo aliquoties extra corpus. Quod Ezechiel, Sacharias, Daniel, et Johannes cum scripsit Apocalypsin, in illo statu fuerint, constat ex sequentibus; dicit EZECHIEL, "Spiritus sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad Captivitatem in VISIONE DEI, in SPIRITU DEI, ita ascendit super me VISIO, quam vidi," 11:1, 24. Quod sustulerit illum Spiritus, et audiverit post se terrae motum, 3:12, 14. Quod sustulerit illum Spiritus inter Terram et Coelum, et abduxerit Hierosolymam, et viderit abominationes, 8:3, seq. Quod viderit quatuor Animalia, quae erant Cherubi, et varia apud illos, Cap. 1 et Cap. 10: Tum novam Terram et novum Templum, et Angelum metientem illa, Cap. 40 ad 48, quod tunc fuerit in Visione et in Spiritu, Cap. 40:2; 43:5. 1

[2] Simile factum est cum SACHARIA, cum 2 quo tunc Angelus fuit, cum vidit Virum equitantem inter myrtos, Cap. 1:8. seq. Quatuor cornua, et virum in cujus manu funiculus mensurae, 3 [Cap. 1:18,] Cap. 2:1, 5, seq. Joschuam Sacerdotem magnum, [Cap. 3:1, seqq. Volumen volans et epham,] Cap. 5:1, 6. Quatuor Currus exeuntes inter duos montes, et Equos, Cap. 6:1, seq. In simili statu fuit DANIEL, cum vidit quatuor Bestias ascendentes ex mari, et plura de illis, Cap. 7:1, seq., cum vidit Pugnas arietis et hirci, Cap. 8:1, seq. Quod viderit illa in Visione, Cap. 7:1-2, 7, 13; 8:2; 10:1, 7-8. Quod Angelus Gabriel visus ei sit in Visione, et loquutus cum illo[, Cap. 9:21].

[3] Simile factum est cum JOHANNE, quando scripsit Apocalypsin, qui dicit se fuisse in Spiritu die Dominica, Apocalypsis 1:10 quod delatus in desertum in Spiritu, Cap. 17:3, super montem altum in Spiritu, Cap. 21:10. Quod viderit in Visione, Cap. 9:17: et alibi, quod Viderit illa quae descripsit, ut cum vidit Filium hominis in medio septem candelabrorum; Tabernaculum, Templum, Arcam et Altare in Coelo: Librum obsignatum septem sigillis, 4 et ex illo exeuntes Equos: quatuor Animalia circa Thronum: 12000 Electos, ex unaquavis Tribu; Agnum tunc super Monte Sionis: Locustas ascendentes ex abysso; Draconem et ejus pugnam cum Michaele: Mulierem parientem filium masculum, ac fugientem in desertum propter Draconem: Bestias duas, unam ascendentem ex mari, et alteram ex terra: Mulierem sedentem super Bestia coccinea: Draconem ejectum in stagnum ignis et sulphuris: Equum album et Caenam magnam: Urbem Sanctam Hierosolymam descendentem, descriptam quoad portas, murum et hujus fundamenta; Fluvium aquae vivae, et arbores vitae facientes fructus quovis mense; praeter plura. In simili statu fuerunt Petrus, Jacobus et Johannes, cum viderunt Jesum transformatum; et Paulus cum audivit e Coelo ineffabilia.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Cap. 43:15.
2. Prima editio: in.
3. Prima editio: men urea.
4. Prima editio: sigillis.

  
/ 853  
  

Bible

 

Daniel 7:4

Studie

       

4 Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ : aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei.