Bible

 

Daniel 2:21

Studie

       

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 4

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 65  
  

4. Ad confirmandum quod ita sit, velim in primo hoc articulo solum adducere loca e Verbo, ubi dicitur "dies ille," "in die illo," "inque tempore illo;" in quibus per "diem" et per "tempus" intelligitur Adventus Domini:- Apud Esaiam,

"Fiet in posteritate dierum, stabilis erit mons Jehovae in capite montium." "Exaltabitur Jehovah solus in die illo." "Dies Jehovae Zebaoth super omnem magnificum et altum." "In die illo projiciet homo idola argenti et auri sui" (2:2, 11-12, 20).

"In die illo removebit Dominus Jehovih ornatum" (3:18).

"In die illo erit germen Jehovae in decus et gloriam" (4:2).

"Fremet contra eum in die illo,... ac despiciet in terram, quae ecce tenebrae, anxietas, et lux obtenebrescet in ruinis" (5:30).

"Fiet in die illo, sibilabit Jehovah muscae in extremitate fluviorum Aegypti." "In die illo detondebit Dominus... in transitibus fluvii." "In die illo vivificabit." "Erit in die illo omnis locus... in senticetum et vepretum" (7:18, 20-21, 23).

"Quid facietis in die visitationis,... qui veniet?" "In die illo... Israel" innitetur Jehovae, Sancto Israelis in veritate" (10:3, 20).

"Fiet in die illo. radicem Jischaji, quae stans in signum populorum,... gentes quaerent: et erit quies Ipsius gloria." "Imprimis in die illo Dominus... requiret reliquias populi sui" (11:10-11).

"Dices in die illo, Confitebor tibi Jehovah." "Dicetis in die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius" (12:1, 4).

"Propinquus est dies Jehovae, sicut devastatio a Schaddai veniet." "Ecce dies Jehovae venit crudelis, et indignationis, et excandescencentiae, et irae." "Commovebo caelum, et trepidabit terra e loco suo, in die excandescentiae irae Ipsius." "Propinquum est tempus Ipsius, et veniet(? ut veniat), et dies... non extrahentur" (13:6, 9, 13, 22).

"Fiet in die illo, atteretur gloria Jacobi." "In die illo respiciet homo ad Factorem suum, et oculi... ad Sanctum Israelis." "In die illo erunt urbes refugii... in derelicta silvae" (17:4, 7, 9).

"In die illo erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes labia Canaanis." "In die illo erit altare Jehovae in medio... Aegypti, (et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illo...)." "In die illo erit semita ex Aegypto in Aschurem, et... (in die illo) Israel erit... in medio terrae" (19:18-19, 21, 23-24 1 ).

"Dicet habitator insulae... in die illo, Ecce... exspectatio nostra" (20:6).

"Dies tumultus, et conculcationis, et perplexitatis, Domino Jehovih Zebaoth" (22:5, 12 2 ).

"In die illo visitabit Jehovah super exercitum altitudinis..., et super reges terrae." "Post multitudinem dierum visitabuntur; tunc erubescet luna, et pudefiet sol" (24:21, (22,) 23).

3 Jehovah "dicet in die illo, Ecce Deus noster hic, quem exspectavimus, ut liberet nos" (25:9).

"In die illo cantabitur canticum hoc in terra Jehudae, 4 Urbs valida nobis" (26:1 5 ).

"In die illo visitabit Jehovah gladio suo." "In die illo respondete illi, Vinea meri" (27:1-2, 12-13).

"In die illo erit Jehovah Zebaoth in coronam ornatus et in cidarim" (28:5).

"Tunc audient in die illo surdi verba Libri,... eque tenebris oculi caecorum videbunt" (29:18).

"Erunt... ductus aquarum in die caedis magnae, cum cadent turres, et ...lux lunae sicut lux solis,... in die quo obligabit Jehovah fracturam populi sui" (30:25-26).

"In die illo rejicient vir idola argenti... et auri sui" (31:7).

"Dies vindictae Jehovae, annus retributionum Ipsius " (34:8).

"Venient tibi duo illa... in uno die, orbitas et viduitas" (47:9).

"Cognoscet populus meus nomen meum, et in die illo... Ego Ille, qui loquens, Ecce Me" (52:6).

"Unxit Jehovah Me,... ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae et diem vindictae Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes" (61:1-2).

"Dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit" (63:4).

Apud Jeremiam,

"In diebus illis... non dicetis 6 amplius, Arca foederis Jehovae. In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae. In diebus illis ibunt domus Jehudae ad domum Israelis" (3:16-18).

"In die illo... peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes et prophetae (admirabuntur)" (4:9).

"Ecce dies venientes,... quibus in vastitatem evadet terra" (7:32, 34).

"Cadent inter cadentes in die 7 visitationis eorum" (8:12).

"Ecce dies venientes,... visitabo omnem circumcisum in praeputio" (9:24 [NCBSP: 25]).

"In tempore visitationis eorum peribunt" (10:15 8 ).

"Reliquiae non erunt eis, adducam malum super" illos "anno visitationis illorum" (11:23 9 ).

"Ecce dies venientes,... quibus non dicetur amplius... (16:14).

"Cervice et non faciebus respiciam eos in die exitii illorum" (18:17).

"Ecce dies venientes,... quibus dabo locum hunc in devastationem (19:6, 8).

"Ecce dies venientes,... quibus suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex." "In diebus illis salvabitur Jehudah, et Israel habitabit secure." "Quare ecce dies venientes,... quibus non dicent amplius..." "Adducam super illos malum anno visitationis illorum. "In extremitate dierum intelligetis intelligentiam" (23:5-7, 12, 20).

"Ecce dies venientes,... quibus conversurus." "Heu... magnus dies hic, et non erit sicut ille." "Fiet in die illo,... frangam jugum,... et vincula... avellam" (30:3, 7-8).

"Dies erit, quo clamabant custodes in monte Ephraim, Surgite,... ascendamus Sionem, ad Jehovam Deum nostrum." "Ecce dies venientes,... quibus pangam..., foedus novum." "Ecce dies venientes,... quibus aedificabitur urbs Jehovae" (31:6, 27, 31, 38).

"Dies venientes,... quibus stabiliam verbum bonum." "In diebus illis, et in tempore illo germinare faciam Davidi germen justum." "In diebus illis salvabitur Jehudah" (33:14-16).

"Adducam verba... contra urbem hanc in malum... in die illo. Te autem eripiam in die illo" (39:16-17).

"Dies ille Domino Jehovih Zebaoth dies ultionis, vindictam sumet de hostibus suis." "Dies exitii... venit super eos, tempus visitationis eorum" (46:10, 21).

"Propter diem venientem ad vastandum" (47:4).

"Adducam super illum... annum visitationis." "Reducam tamen captivitatem ejus in extremitate dierum" (48:44, 47).

"Exitium adducam. super eos tempore visitationis eorum." "Cadent juvenes ejus in plateis, et omnes viri belli exscindentur in die illo." "In extremitate dierum reducam captivitatem" illorum (49:8, 26, 39).

"In diebus illis et in tempore illo... venient filii Israelis... et filii Jehudae simul,... et Jehovam Deum suum quaerent." "In diebus illis et in tempore illo... quaeretur iniquitas Israelis, et non illa." "Vae illis, quia venit dies illorum, tempus visitationis illorum" (50:4, 20, 27, 31).

"Vanitas illa, opus errorum, in tempore visitationis illorum peribunt" (51:18).

Apud Ezechielem,

"Finis venit, venit finis,... venit mane super te,... venit tempus, propinquus est dies tumultus." "Ecce dies, ecce venit, exivit mane, effloruit virga, germinavit violentia." "Advenit dies, advenit tempus... super omni multitudine ejus." "Non argentum et aurum eripient illos in die irae Jehovae" (7:6-7, 10, 12, 19).

Dicebant de Propheta, "Visio quam ille videns, fiet post dies multos; in tempora longinqua ille prophetans" (12:27).

"Non stabunt in bello in die" irae "Jehovae" (13:5).

"Tu confossus impius, princeps Israelis, cujus venit dies, in tempore iniquitatis finis" (21:30, (B.A 25, 29)).

"Urbs effundens sanguinem in medio sui, 10 ut veniat tempus ejus; et appropinquare fecisti dies, ut venias ad annos 11 tuos" (22:3-4).

"Nonne in die, quo abstulero ab iis robur?" "In die illo veniet ereptus ad te ad informationem aurium." "In die illo aperietur os tuum cum erepto (24:25-27).

"In die illo crescere faciam cornu domui Israelis" (29:21).

"Ejulate, heu diem, nam propinquus dies Jehovae, propinquus dies Jehovae, dies nubis, tempus gentium erit." "In die illo exibunt nuntii a Me" (30:2-3, 9).

"In die quo descensurus es in infernum" (31:15).

"Ego quaeram gregem meum,... in die quo erit in medio gregis" tui,... et eripiam eos ex omnibus locis quo dispersi fuerunt, 12 in die nubis et caliginis" (34:11-12).

"In die, quo mundavero vos ab omnibus iniquitatibus vestris" (36:33).

"Propheta et dic, Nonne in die illo, quo sedebit populus meus Israel secure, cognosces?" "In posteritate dierum deducam te in terram meam." "In die illo, in die quo veniet Gog super terram." "In zelo meo, in igne 13 indignationis meae, si non in die hoc fuerit terrae motus magnus super terra Israelis" (38:14, 16, 18-19).

"Ecce venit,... hic dies de quo locutus sum." "Fiet in die illo, dabo Gogo locum sepulcro in terra Israelis;... ut cognoscat domus Israelis, quod Ego Jehovah Deus illorum ex die illo et deinceps (39:8, 11, 22 14 ).

Apud Danielem,

"Deus in caelis revelavit arcana,... quid futurum in posteritate dierum" (2:28).

"Tempus advenit, ut regnum confirmarent sancti" (7:22).

"Attende,... quia ad tempus finis visio." "Dixit, Ecce ego notum faciam tibi, quod futurum in extremitate irae, quia ad statum tempus finis." "Visio vesperae et mane... veritas est; tu... reconde visionem, quia in dies multos" (8:17, 19, 26).

"Veni ad faciendum te intelligere, quid obveniet populo tuo in extremitate dierum, quia adhuc visio in dies" (Danielem 10:14-15 [NCBSP: 14).

"Intelligentes... probabuntur ad purgandum et mundandum, usque ad tempus finis, nam adhuc ad statum tempus" (11:35).

"In tempore illo surget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et erit tempus angustiae, quale non fuit, ex quo gens. In tempore hoc tamen eripietur populus tuus, omnis qui invenietur scriptus in libro" (12:1).

"Tu, Daniel, occlude verba, et obsigna librum usque ad tempus finis." "A tempore vero, quo removebitur juge, et dabitur abominatio devastans, dies mille ducenti nonaginta." "Surges in sortem tuam sub finem dierum" (12:4, 9, 11, 13 15 ).

Apud Hoscheam,

"Finem faciam regni domus Israelis." "In die illo frangam arcum Israelis." "Magnus dies Israelis" 16 (1:(4,), 11).

"In die illo... vocabis, Marite mi." "Feriam illis foedus in die illo." "in die illo exaudiam" (2:16, 18, 21).

"Revertentur filii Israelis, et quaerent Jehovam Deum..., et Davidem regem suum,... in, extremitate dierum" (3:5).

"Ecce in diebus illis, et in tempore illo, quibus reducam" (4:1(B.A. Joel 3:1?);

"Ite et revertamur ad Jehovam,... vivificabit nos post biduum, et in die tertio eriget nos, et vivemus coram Ipso" (6:1-2).

"Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis" (9:7),

Apud Joelem,

"Heu dies, quia propinquus dies Jehovae, et sicut devastatio a Schaddai veniet" (1:15).

"Venit dies Jehovae, propinquus dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis. Magnus dies Jehovae et terribilis valde, et quis sustinebit illum?" (2:1-2, 11.)

"Super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum." "Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis" (3:2, 4 (B.A. 2:29, 31)).

"In diebus illis, et in tempore illo.... congregabo omnes gentes. Propinquus est dies Jehovae." "Fiet in die illo stillabunt montes mustum" (4:(B.A. 3:)1, (2,), 14, 18)).

Apud Obadiam,

"In die illo... perdam sapientes ex Edomo." "Ne laeteris super" illis "in die interitus eorum,... In die angustiae eorum." "Propinquus namque dies Jehovae super omnes gentes" (vers. 8, 12-15).

Apud Amosum,

"Fortis corde... fugiet nudus in die illo" (2:16).

"In die quo visitaturus praevaricationes Israelis super illum" (3:14).

"Vae desiderantibus diem Jehovae. Quid vobis dies Jehovae? ille tenebrarum et non lucis." "Nonne tenebrae erit dies Jehovae, et non lux? et caligo, non autem splendor illi?" (5:13, 18, 20.)

"Ejulabunt cantica templi in die illo." "In die illo... occidere faciam solem in meridie; et obtenebrabo terram in die lucis." "In die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti" (8:3, 9, 13).

"In die illo erigam tentorium Davidis collapsum." "Ecce dies venientes... ut stillent montes mustum" (9:11, 13 17 ).

Apud Micham,

"In die illo... lamentabitur,... vastando vastati sumus" (2:4).

"In extremitate dierum erit mons domus Jehovae constitutus in caput montium." "In die... colligam claudum" (4:1, 6).

"In illo die... exscindam equos tuos... et currus tuos" (5:9 (B.A. 10)).

"Dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit." "Dies adest ad aedificandum macerias." "Dies hic usque ad te veniet" (7:4, 11-12 18 ).

Apud Habakuk,

"Adhuc visio in tempus constitutum, et effatur in finem;... si morabitur, exspecta illud 19 quia veniendo veniet, nec procrastinabitur" (2:3).

"Jehovah,... in medio annorum fac opus tuum: in medio annorum notum facias;... Deus veniet" (3:2, (3)).

Apud Zephaniam,

"Propinquus est dies Jehovae," "In die sacrificii Jehovae visitabo super principes, et super filios regis." "In die illo... erit vox clamoris." "In tempore illo perscrutabor Hierosolymam lucernis." "Propinquus dies Jehovae magnus." "Dies excandescentiae dies hic; dies angustiae et coarctationis; dies vastationis et devastationis; dies tenebrarum et caliginis; dies nubis et obnubilationis: dies buccinae et clangoris." "In die excandescentiae Jehovae, comedetur tota terra; et consummationem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae" (1:7-10, 12, 14-16, 18).

"Cum nondum venit super vos 20 ... dies irae Jehovah" "Forte abscondemini in die irae Jehovae" (2:2-3).

"Exspectate Me... usque ad diem surgere meum ad praedam, nam judicium meum." "In die illo non pudefies ab... operibus tuis." "In die illo dicetur Hierosolymae, Ne time." "Conficiam oppressores tuos in tempore illo." "In tempore illo adducam vos. In tempore illo congregabo vos, quia dabo vos in nomen et in laudem" (3:(8,), 11, 16, 19-20).

Apud Zachariam,

"Tunc adhaerebunt gentes multae Jehovae in die illo" (Zachariam 2:15 [NCBSP: 11]). 21

"Removebo iniquitatem terrae... in die uno. In die illo... clamabitis vir ad Socium suum, sub vitem et sub ficum" (3:9-10). 21

"In diebus illis... apprehendent decem viri alam viri Judaei" (8:23).

"Servabit illos Jehovah Deus illorum in die illo sicut gregem populum suum" (9:16).

Foedus meum "ruptum est in die illo" (11:11).

"In die illo ponam Hierosolymam lapidem oneris omnibus populis." "In die... percutiam omnem equum stupore." "In die illo ponam duces Jehudae sicut fornacem ignis in lignis." "In die illo proteget Jehovah habitatores Hierosolymae." "In die illo quaeram perdere omnes gentes." "In die illo crescet planctus in Hierosolyma" (12:3-4, 6, 8-9, 11).

"In die illo fons erit apertus domui Davidis et habitatoribus Hierosolymae." "Fiet in die illo... exscindam nomina idolorum in terra." "In die illo pudefient prophetae" (13:1-4).

"Ecce dies veniens Jehovae." "Stabunt pedes Ipsius in die illo super Monte Olivarum." "In die illo non erit lux et splendor... Dies unus qui notus erit Jehovae; non dies, non nox, circa tempus vesperae erit lux." "In die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma." "In die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum." "In die illo erit tumultuatio Jehovae magna." "In die illo erit super tintinnabulis equorum, Sanctitas Jehovae." "Non erit amplius Cananaeus in domo Jehovae... in die illo" (14:1, 4, 6, (9,) 13, 20-21).

Apud Malachiam,

"Quis sustinet diem adventus Ipsius, et quis consistet cum apparuerit?"

"Ut sint Mihi in die quem facio, in peculium." "Ecce dies veniens ardens sicut clibanus." "Ecce Ego mitto vobis Eliam Prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis" (Malachiam 3:2, 17, 19, 23).

Apud Davidem,

"Florebit in diebus Ipsius justus, et multa pax:... et dominabitur a mari ad mare, et a fluvio usque ad fines terrae" (Psalmus 72:7-8).

(Praeter alibi.)

Poznámky pod čarou:

1. "In die illo erunt quinque civitates......exspectatio nostra" [(19:6)]:--Hic translatione verborum usi sumus. Editio princeps habet:--Dicet habitator insulae in DIE ILLO, ecce exspectatio nostra. In DIE ILLO erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes labia Canaanis. In DIE ILLO erit Altare Jehovae in medio Aegypti. In DIE ILLO erit semita ex Aegypto in Aschurem, et Israel erit in medio terrae: 19:6, 18, 21, 24." Duae hic citationes a typotheta commixtae videntur.

2. 12 pro "11"

3. Jehovah dicet:--sic edit. princeps; plurimis in locis autem legitur, "Et dicetur"

4. Jehudae pro "Jehovae"

5. xxvi. pro "xxv."

6. "dicetis:"--sic edit. princeps; vide autem Apocalypsis Explicata 700[g], ubi legitur "dicent," quod textum Hebraicum rectius interpretatur.

7. "die:"--Arcana Coelestia 2242, habet "tempore," quod praeferendum est.

8. 15 pro "5"

9. 23 pro "13"

10. sui pro "tui:" vide Arcana Coelestia 374.

11. annos pro "amores:" vide Arcana Coelestia 488.

12. fuerunt, in pro "fuerunt. In"

13. igne pro "die:" vide Apocalypsis Explicata 342[c], Apocalypsis Explicata 400[c].

14. 22 pro "12"

15. xii. pro "xiii."

16. "Israelis:"--sic editio princeps: forsitan legeres Jisreelis, pro Jizreelis; vide Hoscheam 2:22, Arcana Coelestia 3580.

17. 13 pro "3"

18. 4 pro "5"

19. "illud:" sic editio princeps: vide autem Arcana Coelestia 9416; Coronis 60; quibus in locis legitur "illum:" Dicta Prob., p. 57, habet "illam."

20. vos pro "nos:" vide Apocalypsis Explicata 413[b]; Apocalypsis Revelata 340; Dicta Prob., p. 30.

21. Hae citationes duae inter se translatae sunt.

  
/ 65  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 413

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

413. (Vers. 17.) "Quia venit dies magnus irae Ejus." - Quod significet ultimum judicium super malos, constabit ex locis sequentibus e Verbo. Ultimum judicium quod significatur per "diem magnum" est super malos, et quoque super bonos; judicium super malos vocatur "dies indignationis", "excandescentiae", "irae" et "vindictae"; at judicium super bonos vocatur "tempus adventus Domini", "annus beneplaciti", "annus redemptorum", "annus salutis." Unusquisque tam malus quam bonus judicatur statim post mortem cum intrat mundum spiritualem, ubi acturus est vitam in aeternum, nam tunc statim designatur homo vel ad caelum vel ad infernum; qui ad caelum is alligatur societati cuidam caelesti, in quam postea venturus est; et qui ad infernum, is alligatur societati infernali, in quam postea venturus est: at usque intercedit tempus antequam illuc veniunt, ex causa praecipue ut praeparentur, boni ut eis abstergantur mala quae eis adhaerent ex corpore in mundo, et mali ut adimantur eis bona quae extrinsecus adhaerent illis ex magistris et religione; secundum Domini verba apud Matthaeum,

"Quicunque habet dabitur ei ut abundantius habeat; quicunque non habet, etiam quod habet auferetur ab eo" (13:12; 25:29):

haec mora etiam fit ob illam causam, ut affectiones, quae multi generis sunt, componantur et redigantur ad amorem regnantem, ut homo spiritus sit totus suus amor. At usque multi ex illis, tam mali quam boni, reservati sunt ad ultimum judicium; sed solum illi mali qui moralem vitam in externis ex habitu in mundo agere potuerunt, et illi boni qui falsis ex ignorantia et ex religione imbuti sunt; reliqui autem post exactum tempus ab illis separati sunt, boni in caelum elevati, ac mali in infernum conjecti, et hoc ante ultimum judicium.

[2] Quod ultimum judicium dicatur "dies magnus irae Dei", est quia apparet malis, qui dejiciuntur in infernum, sicut Deus ex ira et excandescentia hoc faciat; quia tunc illis exitium quod desuper venit et quoque ab oriente, ubi est Dominus ut Sol, et quia tunc in terroribus, doloribus et quoque cruciatibus sunt: sed usque prorsus nulla est ira Domino, est enim ipse Amor et Misericordia et ipsum Bonum; ac purus Amor et ipsum Bonum non potest irasci, est enim id contra essentiam ejus. Sed apparentia illa est inde: quando ultimus status, qui est quando mala in terris et simul tunc in mundo spirituali tantum aucta sunt ut dominium pendeat a parte illorum, et per id pereat aequilibrium inter caelum et infernum, quo pereunte, caeli, ubi angeli, incipiunt laborare, tunc Dominus e Sole intendit virtutem suam, hoc est, amorem suum ad tutandum angelos, et ad restituendum statum qui laborat et incipit labefactari; ex qua virtute et potentia, Divinum Verum unitum Divino Bono, quod in sua essentia est Divinus Amor, penetrat per caelos ad inferiora, ubi se consociaverunt mali; et quia illi non sustinent influxum et praesentiam talem Divini Amoris, incipiunt tremiscere, angi et cruciari; per id enim dissipantur bona et vera quae loquela et actionibus solum in externis mentiri edocti sunt, et aperiuntur interna, quae non sunt nisi quam mala et falsa; et haec quia e diametro opposita sunt bonis et veris, quae ab interiori influunt, et tamen mala et falsa fecerunt vitam eorum, inde illis tremor, angor et cruciatus, tales ut non amplius consistere possint; unde aufugiunt et se conjiciunt in inferna, quae sub montibus et petris, ubi in malis et in falsis maii sui esse possunt: hoc in specie significatur per verba supra explicata, "Dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super throno, et ab ira Agni."

[3] Ex his constare potest unde est quod dicatur "ira Agni", et unde est quod ultimum judicium dicatur "dies magnus irae Ipsius", tametsi est Divinus Amor, cujus operatio in se spectata est ut salventur omnes; nam est voluntas salvandi, ita prorsus non ira, sed amor. Simile etiam fit quando malus spiritus qui mentiri potest lucis angelum, ascendit in caelum; quo cum venit, quia non sustinet Divinum Bonum ac Divinum Verum quod ibi, incipit angi et cruciari; usque adeo ut se summo nisu dejiciat deorsum, nec quiescat prius quam in inferno correspondente suo malo.

Ex hac apparentia est, tum ex ea quod puniantur dum faciunt mala, quod in Verbo toties tribuatur Jehovae, hoc est, Domino, indignatio, ira, excandescentia, immo furor et vindicta: sed omnia illa loca afferre ubi illa tribuuntur Jehovae, hoc est, Domino, propter copiam hic supersedetur; solum aliqua afferentur ubi ultimum judicium vocatur "dies indignationis", "irae", "excandescentiae" et "vindictae" Jehovae et Dei; ut in sequentibus:-

[4] Apud Esaiam,

"Ecce dies Jehovae venit crudelis, et indignationis et excandescentiae irae, ad ponendum terram in vastitatem, et peccatores ejus perdat ex ea. ...Caelum commovebo, concutietur terra e loco suo in indignatione Jehovae (Zebaoth), et in die excandescentiae irae Ipsius" (13:9, 13):

per "diem crudelem et excandescentiae irae Jehovae" intelligitur ultimum judicium; et quia malum est quod excandescit et falsum quod irascitur, ideo dicitur "dies excandescentiae irae": per "terram" quae ponetur in vastitatem et quae concutietur e loco suo, intelligitur terra quae in mundo spirituali, nam ibi aeque terrae sunt ut in nostra tellure; et illae terrae, cum perstat ultimum judicium, "ponuntur in vastitatem", et "concutiuntur e loco suo", nam tunc montes et colles evertuntur, et valles desidunt in paludes, ac facies omnium ibi mutatur: at usque per "terram" in spirituali sensu intelligitur ecclesia utrobivis, nam in mundo spirituali facies terrae similis est statui ecclesiae apud illos qui super terra ibi habitant; quapropter cum perit ecclesia etiam perit terra, nam unum faciunt; et tunc loco prioris terrae nova existit. Sed hae mutationes ignotae sunt nobis in nostris terris; quae tamen propalandae sunt, ut sciatur quid intelligitur per quod "terra ponetur in vastitatem" et "concutietur e loco suo."

[5] Apud Zephaniam,

"Quum nondum venit super vos excandescentia irae Jehovae, dum nondum venit super vos dies irae Jehovae:... forte abscondemini in die irae Jehovae" (2:2, 3):

etiam hic per "excandescentiam irae" et per "diem irae Jehovae" intelligitur ultimum judicium. In Threnis,

"Non recordatur scabelli pedum suorum in die irae suae" (Threni 2:1):

per "scabellum pedum Jehovae" intelligitur cultus Domini in mundo naturali, ex causa quia universum caelum una cum ecclesia in mundo coram Domino est instar unius Hominis (videatur in opere De Caelo et Inferno 78-86); intimum caelum facit caput, reliqui pectus et crura, et ecclesia in terris facit pedes; inde quoque est quod "pedes" significent naturale: etiam caeli insistunt ecclesiae quae apud humanum genus sicut homo suis pedibus (ut constare potest ex illis quae in eodem opere, n. 87-102, AC 291-302, ostensa sunt). Quia ultimum judicium venit quando non amplius fides quia non charitas, ita quando finis ecclesiae est, patet quid intelligitur per "Non recordatur scabelli pedum suorum in die irae suae." Et alibi,

"Non in die irae Jehovae evasor et residuus; quos educavi et nutrivi, hostis meus consumpsit" (Threni 2:22):

"dies irae Jehovae" est ultimum judicium; quod tunc non bonum amoris et verum fidei amplius in ecclesia, sed malum et falsum, significatur per "Non evasor et residuus; quos educavi et enutrivi, hostis meus consumpsit"; "non evasor et residuus" significat non bonum et verum; "quos educavi et nutrivi" sunt illi qui ab ecclesia, quibus omnis cibus spiritualis, seu cognitio boni et veri ex Verbo est; "hostis" qui eos consumpsit est malum et falsum.

[6] In Apocalypsi,

"Venit ira tua, tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem servis tuis... et timentibus nomen tuum, ... et perdendi perdentes terram" (11:18):

ex his patet quod per "iram" seu "diem irae" intelligatur ultimum judicium, nam dicitur "Venit ira tua, tempus mortuos judicandi." Apud Esaiam,

"Dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum Venit;... conculcavi populos in ira mea, et inebriavi eos in excandescentia mea" (63:4, 6):

agitur ibi de pugnis Domini quibus subjugavit inferna, ita de ultimo judicio quod ab Ipso factum est cum fuit in mundo; nam per pugnas, quae fuerunt tentationes in Se admissae, subjugavit illa, ac ultimum judicium fecit: hoc judicium est quod intelligitur per "diem irae et excandescentiae Jehovae" in Verbo Veteris Testamenti: sed ultimum judicium quod hodie a Domino peractum est, intelligitur per "diem irae" Ipsius in Apocalypsi: (quod ultimum judicium factum sit a Domino cum fuit in mundo, videatur in opere De Ultimo Judicio 46): subjugatio infernorum significatur ibi per "Conculcavi eos in ira mea, et inebriavi eos in excandescentia mea": "annus redemptorum" significat judicium super bonos qui salvati sunt.

[7] Apud eundem,

"Spiritus Domini Jehovih super me, ... ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem vindictae Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes" (61 [1,] 2):

apud eundem,

"Dies vindictae Jehovae, annus retributionum pro lite Zionis" (34:8):

per "diem vindictae Jehovae", similiter ac per "diem irae et excandescentiae" Ipsius, significatur ultimum judicium; tribuitur enim Jehovae seu Domino vindicta ex simili causa ex qua ira et excandescentia, nempe ex apparentia quod illi qui negarunt Divinum, et hostili corde et animo fuerunt contra bona et vera ecclesiae, proinde contra Dominum a quo illa, qui omnes sunt qui male vivunt, in infernum dejiciantur; quod quia fit cum illis sicut cum hostibus, tribuitur Domino vindicta sicut ira (de qua re supra): "annus retributionum" significat simile quod "dies vindictae"; sed dicitur de falsis, at "dies vindictae" de malis: "lis Zionis" significat rejectionem veri et boni ecclesiae ("Zion" est ecclesia). Praeterea tempus ultimi judicii aliis in locis vocatur "dies Jehovae", "dies visitationis", "dies occisionis, et "dies adventus:"

"Dies adventus Domini", apud Malachiam (cap. 3:2), et apud Matthaeum (24:3, 27, 37, 39).

  
/ 1232