Bible

 

Daniel 2:2

Studie

       

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 576

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

576. (Vers. 3.) "Et vidi unum capitum ejus sicut sauciatum in mortem," significat quod hoc doctrinae, quod est caput reliquorum, quod homo justificetur et salvetur per solam Fidem absque Operibus Legis, non concordet cum Verbo, ubi toties Opera mandantur. - Per "unum capitum" significatur praecipuum et fundamentale totius doctrinae Ecclesiae Reformatorum; erant enim septem capita Bestiae, per quae significatur insania ex meris falsis (568), ita quoque omnia falsa in complexu; per "septem" enim in Verbo significantur omnia (10, 391); et quia omnia falsa doctrinae illorum de salvatione pendent ab hoc uno, quod homo justificetur et salvetur per solam Fidem absque Operibus Legis, est hoc quod per "unum capitum Bestiae" hic significatur: per illud "sicut sauciatum in mortem," significatur quod id non concordet cum Verbo, ubi toties mandantur opera; omne enim doctrinae Ecclesiae, quod non concordat cum Verbo, non sanum est, sed aegrotat morbo mortis; nam ex Verbo, et non aliunde, erit Doctrina Ecclesiae.

  
/ 962