Bible

 

Daniel 2:2

Studie

       

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

Bible

 

Psalms 136:26

Studie

       

26 O give thanks unto the God of heaven: for his mercy endureth for ever.

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra # 104

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 118  
  

104. (XIII.) QUOD PER VERBUM ETIAM SIT LUX ILLIS QUI EXTRA ECCLESIAM SUNT, ET NON HABENT VERBUM.

Non potest, dari conjunctio cum caelo, nisi alicubi in tellure sit ecclesia, ubi est Verbum, et per id Dominus notus; quia Dominus est Deus caeli et terrae, et absque Domino nulla salus. Satis est, ut ecclesia sit, ubi Verbum, tametsi illa consistit ex paucis respective: per id usque Dominus praesens est ubivis in universo terrarum orbe, nam per id caelum conjunctum est humano generi; quod conjunctio sit per Verbum, videatur supra (62-69).

  
/ 118