Bible

 

Daniel 2:19

Studie

       

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 155

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

155. Supra in Articulo Tertio ostensum est, quod Divina illa Virtus, quae intelligitur per operationem Spiritus Sancti 1 apud Clericos, in specie sit Illustratio, et Instructio, sed his duabus accedunt duae intermediae, quae sunt Perceptio et Dispositio, quare sunt quatuor, quae apud Clericos ordine sequuntur, Illustratio, Perceptio, Dispositio, et Instructio: ILLUSTRATIO est a Domino: PERCEPTIO est apud hominem, secundum statum mentis ejus formatum per doctrinalia, quae si vera sunt, fit perceptio clara a luce quae illustrat, at si falsa sunt, fit perceptio obscura, quae tamen potest apparere sicut clara ex confirmationibus, sed hoc est ex luce fatua, quae coram visu mere naturali est similis claritatis. DISPOSITIO autem est ex affectione amoris voluntatis; jucundum hujus amoris disponit, si hoc amoris mali et inde falsi est, excitat zelum, qui extrinsecus asper, hispidus, ardens et ignivomus est, ac intus est ira, rabies et immisericordia; si autem 2 est boni et inde veri, est extrinsecus laevis, glaber, tonans et flagrans, ac intus est charitas, gratia et misericordia. INSTRUCTIO autem sequitur ut effectus ex illis ut causis. Ita illustratio, quae est a Domino, vertitur in varias luces et in varios calores, apud unumquemvis secundum statum ejus mentis.

Poznámky pod čarou:

1. cf 146 ubi: QUOD DIVINA ILLA VIRTUS ET OPERATIO, QUAE INTELLIGITUR PER MISSIONEM SPIRITUS SANCTI.

2. Prima editio: aurem.

  
/ 853