Bible

 

Daniel 2:17

Studie

       

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

Ze Swedenborgových děl

 

De Amore Conjugiali # 72

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 535  
  

72. Quod illi in illum Amorem veniant, et in illo esse possint, qui vera Ecclesiae amant, et bona ejus faciunt, est quia non alii recipiuntur a Domino; hi enim sunt in conjunctione cum Ipso, et inde possunt teneri in illo Amore ab Ipso. Sunt duo quae faciunt Ecclesiam et inde Coelum apud hominem, Verum fidei et Bonum vitae; Verum fidei facit praesentiam Domini, et Bonum vitae secundum vera fidei facit conjunctionem cum Ipso, et sic Ecclesiam et Coelum: quod Verum fidei faciat praesentiam, est quia est lucis; Lux spiritualis non aliud est; quod Bonum vitae faciat conjunctionem, est quia est caloris; calor spiritualis nec aliud est, est enim amor, et bonum vitae est amoris; et notum est, quod omnis lux etiam hyemalis faciat praesentiam, et quod calor unitus luci faciat conjunctionem; horti enim et floreta apparent in omni luce, sed non florent et fructificant, nisi dum calor conjungit se luci. Ex his patet conclusio, quod a Domino non donentur amore vere conjugiali, qui modo sciunt Ecclesiae vera, sed qui illa sciunt et ejus bona faciunt.

  
/ 535  
  

Bible

 

Hebrews 12:27

Studie

       

27 Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia.