Bible

 

Daniel 2:17

Studie

       

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

Bible

 

Jeremias 27:5

Studie

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 606

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

606. (Vers. 17.) "Et ut nemo possit emere aut vendere, si non habet characterem, aut nomen Bestiae, aut numerum nominis ejus," significat quod nemini liceat ex Verbo docere, proinde non inaugurari sacerdotio, decorari lauru magisterii, donari pileo doctoratus, et vocari Orthodoxus, nisi qui agnoscit doctrinam illam, ac jurat in fidem et amorem ejus, aut in tale quod ei conforme est, aut in tale quod non discordat. - Per "emere et vendere" significatur comparare sibi cognitiones, hic quae illius doctrinae sunt, et docere illas, de quo sequitur; per "characterem" significatur agnitio pro Christiano Reformato, et confessio quod sit (605); per "nomen Bestiae" significatur quale doctrinae, per "nomen" quale (81, 122, 165, 584), et per "Bestiam" significatur doctrina recepta a Laicis, ita a communi caetu (567); et quia dicitur "aut nomen Bestiae" significatur quale aut tale quod ei conforme est: per "numerum" significatur quale rei (448) et quia dicitur "aut numerus nominis ejus," significatur quale aut tale quod non discordat. Ita dicitur, quia doctrina, quae per Draconem et ejus Bestiam significatur non similis est in regnis ubi sunt Reformati, at similis quoad hoc principium seu caput doctrinae, - Quod Fides sine Operibus Legis justificet et salvet. Quod "emere et vendere" significet sibi comparare cognitiones, ac docere illas, similiter "mercari," "negotiari," et "lucrari," constat ex his locis:

"Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, Emite, et comedite; ite, inquam, Emite sine argento vinum et illi," (Esaias 55:1);

"Gratis venditi estis, ideo non per argentum Redimemini," (Esaias 52:3);

"In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi opes; et per multitudinem sapientiae in Negotiatione tua multiplicaveras tibi opes," (Ezechiel 28:(4,) 5).

Quoniam per "Tyrum" significatur Ecclesia quoad cognitiones boni et veri, ideo de Tyro dicuntur haec:

"Omnes naves maris fuerunt ad Negotiandum negotiationem tuam: Tharschish Negotiatrix tua in argento; Javan, Thubal et Meschech, hi Mercatores tui, cum anima hominis dederunt Negotiationem Syria Negotiatrix tua cum chrysopraso: opes tuae, Negotiationes tuae, Mercatus tui, Negotiantes negotiationem tuam, cadent in cor marium in die casus tui," (Ezechiel 27); 1

"Ejulate naves Tharschishi, quia devastata est Tyrus, cujus Mercatores principes, et Negotiatores honorati terrae," (Esaias 23:1-8).

Simile per "negotiari" intelligitur in parabola Domini, De homine peregre profecto, qui dedit servis suis talenta, ut Negotiarentur et Lucrarentur, (Matthaeus 25:24-30); 2

Et de alio qui dedit servis suis decem minas, ut cum illis Negotiarentur, (Luca 19:12-26);

Et de thesauro abscondito in agro, "quem repertum homo abscondidit, et vendidit omnia et emit agrum," (Matthaeus 13:44);

Et de quaerente pulchras margaritas, "qui cum invenisset unam pretiosam, vendidit omnia, et Emit illam," (Matthaeus 13:45-46);

"Tales facti sunt Negotiatores tui a juventute; quisque regione sua aberrarunt, non salvans te," (Esaias 47:15).

(Praeter pluries alibi.)

Poznámky pod čarou:

1. 28:1 ad fin. pro "Ezechiel 37"

2. 30 pro "20"

  
/ 962