Bible

 

Daniel 2:17

Studie

       

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

Bible

 

Jeremias 27:5

Studie

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 602

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

602. (Vers. 15.) "Et datum ei dare spiritum imagini Bestiae, ut at loquatur imago Bestiae," significat quod permissum illis confirmare doctrinam illam per Verbum, ex quo sicut vivificata docetur. - Per "datum" significatur quod permissum sit; omnia enim falsa doctrinae, sicut mala vitae, fiunt ex permissione, de qua videatur sapientia Angelica de Divina Providentia 234-274, 275-284, 296; 1 per "imaginem Bestiae" significatur doctrina illa (601); per "dare spiritum imagini Bestiae" significatur confirmare illam ex Verbo, nam non aliunde est spiritus et vita alicui doctrinae Ecclesiae; "ut loquatur imago Bestiae" significat quod ita sicut vivificata doceatur. Quod haec intelligantur per "dare spiritum imagini Bestiae, ut loquatur," est quia in omnibus Verbi est spiritus et vita, Dominus enim locutus est Verbum, inde Ipse est in illo; ac ita locutus est Verbum, ut singula ibi communicationem habeant cum Caelo, et per Caelum cum Ipso; Sensus spiritualis ibi est, per quem datur communicatio; quare Dominus dicit,

"Verba quae Ego loquor vobis, Spiritus et vita sunt," (Johannes 6:63).

Poznámky pod čarou:

1. 284 pro "285"

  
/ 962