Bible

 

Daniel 2:17

Studie

       

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

Bible

 

Jeremias 27:5

Studie

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 594

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

594. (Vers. 11.) "Et vidi aliam Bestiam ascendentem e Terra," significat Clericos in Ecclesiis Reformatorum, qui in doctrina et fide Draconis sunt de Deo et Salvatione. - Quid et qualis est fides Draconis, videatur supra (537); quod sint Laici qui per "Bestiam ex Mari ascendentem" intelligantur, et quod sint Clerici qui per "Bestiam e Terra," est quia per "mare" significatur Externum Ecclesiae, et per "terram" Internum ejus (398, 567); et in Externis doctrinae Ecclesiae sunt Laici, et in Internis ejus sunt Clerici. Quod Clerici nunc describantur, constat ex singulis quae sequuntur, in Sensu spirituali intellectis; et manifeste ex eo, quod haec Bestia etiam dicatur "Pseudopropheta," Apocalypsis 16:13; 19:20; 20:10; imprimis ex his ibi:

"Comprehensa est Bestia, et cum illa Pseudopropheta qui 1 fecit signa coram illa, per quae seduxit eos qui acceperunt characterem Bestiae, et eos qui adorarunt imaginem ejus," (19:20);

quod haec Bestia fecerit signa coram altera, per quae seduxit illos, dicitur in hoc capite his verbis: "Et facit signa magna, ut seducat habitantes super terra, propter signa quae data ei facere coram Bestia, dicens illis facere imaginem Bestiae, et adorare illam," ((13:)13-15).

Poznámky pod čarou:

1. qui pro "quae"

  
/ 962