Bible

 

Daniel 2:17

Studie

       

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

Bible

 

Jeremias 27

Studie

   

1 In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens :

2 Hæc dicit Dominus ad me : Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo,

3 et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui venerunt Jerusalem ad Sedeciam regem Juda.

4 Et præcipies eis ut ad dominos suos loquantur : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Hæc dicetis ad dominos vestros :

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

6 Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei : insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi :

7 et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terræ ejus et ipsius : et servient ei gentes multæ et reges magni.

8 Gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu ejus.

9 Vos ergo, nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis : Non servietis regi Babylonis :

10 quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis.

11 Porro gens quæ subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis, et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam, et habitabit in ea.

12 Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc, dicens : Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei, et populo ejus, et vivetis.

13 Quare moriemini, tu et populus tuus, gladio, et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem quæ servire noluerit regi Babylonis ?

14 Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis : Non servietis regi Babylonis : quia mendacium ipsi loquuntur vobis.

15 Quia non misi eos, ait Dominus : et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut ejiciant vos, et pereatis, tam vos quam prophetæ qui vaticinantur vobis.

16 Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens : Hæc dicit Dominus : Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes : Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito : mendacium enim prophetant vobis.

17 Nolite ergo audire eos : sed servite regi Babylonis, ut vivatis : quare datur hæc civitas in solitudinem ?

18 Et si prophetæ sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Jerusalem, in Babylonem.

19 Quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum, quæ remanserunt in civitate hac,

20 quæ non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum transferret Jechoniam filium Joakim regem Juda de Jerusalem in Babylonem, et omnes optimates Juda et Jerusalem :

21 quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad vasa quæ derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Juda et Jerusalem :

22 In Babylonem transferentur, et ibi erunt, usque ad diem visitationis suæ, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et restitui in loco isto.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 575

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

575. "Et dedit illi Draco virtutem suam et thronum suum, et potestatem magnam" significat quod haereticum illud per receptionem a Laicis valeat et regnet. - Per "Draconem" significatur haereticum illud (de quo 537); per "Bestiam" hanc significantur Laici (567) 1 , qui non loquuntur ex se, sed ex docentibus; qui quia sunt ipse populus, patet quod ex receptione ab illis haereticum illud valeat et regnet: hoc itaque est, quod per "virtutem, thronum, et potestatem magnam," quae Draco dedit illi Bestiae, significatur; et per haec sequentia (vers. 4) 2 , "Et adoraverunt Draconem, qui dedit potestatem Bestiae." Draco valet et regnat per illos, imprimis per hoc Religionis illorum dogma: - "Quod Intellectus captandus sit sub obedientia fidei; et quod id fides sit quod non intelligitur, et quod fides rei in spiritualibus quae intelligitur sit fides intellectualis, quae non est justificans." Quando haec apud Laicos valent, Clericis est potestas, veneratio, et species adorationis propter Divina, quae credunt quod illi sciant, et quae ex ore illorum haurienda sunt. Per "virtutem" significatur valor, per "thronum" regimen, et per "potestatem magnam" dominium.

Poznámky pod čarou:

1. 567 pro "563"

2. 4 pro "5"

  
/ 962