Bible

 

Daniel 2:16

Studie

       

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

Bible

 

Matthaeus 21:44

Studie

       

44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 608

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

608. "Habens intelligentiam computet numerum Bestiae," significat quod qui in illustratione a Domino est, cognoscere possit quale confirmationum istius doctrinae et fidei ex Verbo est apud illos.- "Habens intelligentiam" significat in illustratione a Domino esse: "computare numerum, significat cognoscere quale; per "numerum" significatur quale (348, 364, 448), et per "computare" significatur cognoscere; et quia quale, quod per "numerum" significatur, est quale quoad verum, et omne verum doctrinae et fidei Ecclesiae est ex Verbo, ideo intelligitur quale confirmationum ex Verbo; hoc etiam est quale quod significatur per numerum "666," de quo sequitur.

  
/ 962