Bible

 

Daniel 2:14

Studie

       

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

Bible

 

Daniel 10:14

Studie

       

14 Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 520

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

520. "Et factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum," significat celebrationes ad Angelis, quod Caelum et Ecclesia facta sint Domini, sicut fuerunt ab initio; et quod nunc etiam facta sint Divini Humani Ipsius, ita quod Dominus nunc quoad utrumque super Caelum et Ecclesiam regnaturus sit in aeternum. - "Factae sunt voces magnae" significat celebrationes ab Angelis; "dicentes, Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius" significat quod Caelum et Ecclesia facta sint Domini, sicut fuerunt ab initio, et nunc etiam Divini Humani Ipsius; "et regnabit in saecula saeculorum" significat quod Dominus quoad utrumque super illa regnaturus sit: quod "voces magnae in Caelo" significent celebrationes Domini, quod nunc potentiam Suam magnam adeptus sit, patet a versu sequente (17), ubi "voces illae magnae" in summa exstant. Per "Dominum" hic intelligitur Dominus ab aeterno, Qui est Jehovah; et per "Christum" intelligitur Divinum Humanum Ipsius, quod est Filius Dei, (Luca 1:32, 35). Quod Dominus etiam quoad Divinum Humanum Suum regnaturus sit, patet manifeste ab his:

"Pater dedit omnia in manum Filii," (Johannes 3:35); Pater dedit Filio "potestatem omnis carnis," (Johannes 17:2);

Pater, "omnia Mea Tua sunt et Tua Mea," (Johannes 17:10);

"Mihi data est omnis potestas in Caelo et in Terra," (Matthaeus 28:18).

De Divino Humano Suo etiam dicit,

Quod Pater et Ipse unum sint; quodque Ipse in Patre et Pater in Ipso sit, (Johannes 10:30, 38; 14:5-12).

Accedit, quod nisi Humanum Domini agnoscitur Divinum, pereat Ecclesia, quoniam tunc non Dominus in homine et homo in Domino possit esse (Ut Ipse docet Johannes 14:20; 15:4-6; 17:23); 1

et haec conjunctio facit hominem Ecclesiae, ita Ecclesiam. Quod per "Christum" intelligatur Divinum Humanum Domini, est quia Christus est Messias, et Messias est Filius Dei, Quem venturum in mundum exspectaverunt. Quod Christus sit Messias, patet ex his:

"Invenimus Messiam, quod est si interpreteris, Christus," (Johannes 1:41); 2

"Dixit mulier, Scio quod Messias veniet, Qui dicitur Christus," (Johannes 4:25);

"Messias" enim in lingua Hebraea est Unctus, similiter "Christus" in lingua Graeca. Quod Messias sit Filius Dei, ex his:

Princeps sacerdotum interrogavit, num esset Christus (Messias) Filius Dei, (Matthaeus 26:63; Marcus 14:61; 3 (Luca 22:67); Johannes 20:31);

"Tu es Christus Filius Dei, Qui in mundum venturus est," (Johannes 11:27);

Dixit Petrus, "Credimus et agnoscimus quod Tu sis Christus, Filius Dei Viventis," (Johannes 6:69).

Quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Filius Dei:

Angelus ad Mariam, "Concipies in utero, et paries Filium; Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur. Spiritus Sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te; unde quod nascitur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei," (Luca 1:(31,) 32, 35; et pluries alibi).

Ex his patet quid significatur per "Facta sunt Regna Domini nostri et Christi ipsius."

Poznámky pod čarou:

1. 23 pro "9"
2. 41 pro "42"

3. 14:61 pro "11:27"

  
/ 962