Bible

 

Daniel 2:12

Studie

       

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 754

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

754. Ecclesia consummatur per varia, imprimis per talia, quae faciunt ut falsum appareat ut verum, et cum illud apparet Verum, tunc Bonum quod in se bonum est, et vocatur bonum spirituale, non amplius datur; bonum, quod tunc creditur bonum, est modo bonum naturale, quod moralis vita producit. Causa, quod verum et una cum illo bonum consummentur, sunt imprimis duo Amores naturales, qui e diametro oppositi sunt binis amoribus spiritualibus, qui vocantur Amor sui et Amor mundi; amor sui dum regnans est, oppositus est amori in Deum, et amor mundi, dum regnans est, oppositus est amori erga proximum; amor sui est sibi Soli bene velle, et non alteri nisi propter se, similiter amor mundi; et illi amores, ubi inescati sunt, se dilatant sicut caro morticina per corpus, et successive consumunt omnia ejus: quod talis amor invaserit Ecclesias, manifeste constat ex Babylonia et ejus descriptione, Genesis 11:1-9; Esaias 13; 14; 47; Jeremias 50, et apud Danielem 2:31-47; 3:1-7, seq., Cap. 5; 6:8. ad fin., Cap. 7:1-14. Et in Apocalypsi 17, et 18, utrumque a principio ad finem; quae se tandem extulit in tantum, ut non modo Divinam Potestatem Domini in se transtulerit, sed etiam summo studio omnes gazas Mundi in se conferre allaboret.

[2] Quod similes amores e multis Primoribus Ecclesiarum extra Babyloniam 1 erumperent, nisi potestas illorum limitata et sic refraenata foret, ex auguriis et apparentiis non ita vanis concludi potest; quid tunc aliud, quam quod homo talis se spectet ut Deum, et Mundum ut Coelum, et quod omne verum Ecclesiae pervertat; nam ipsum verum quod in se verum est, non cognosci et agnosci potest ab homine mere naturali, nec potest dari illi a Deo, quia cadit in inversum, et fit falsum. Praeter hos binos amores sunt adhuc plures causae consummationis veri et boni, et inde consummationis Ecclesiae, sed hae causae sunt secundariae, et binis illis subordinatae.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Babyloniam.

  
/ 853  
  

Bible

 

Esaias 47

Studie

   

1 Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra ; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.

2 Tolle molam, et mole farinam ; denuda turpitudinem tuam ; discooperi humerum, revela crura, transi flumina.

3 Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum ; ultionem capiam, et non resistet mihi homo.

4 Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israël.

5 Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldæorum, quia non vocaberis ultra Domina regnorum.

6 Iratus sum super populum meum, contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua ; non posuisti eis misericordias, super senem aggravasti jugum tuum valde.

7 Et dixisti : In sempiternum ero domina. Non posuisti hæc super cor tuum, neque recordata es novissimi tui.

8 Et nunc audi hæc delicata, et habitans confidenter, quæ dicis in corde tuo : Ego sum, et non est præter me amplius ; non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem.

9 Venient tibi duo hæc subito in die una, sterilitas et viduitas ; universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem.

10 Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti : Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo : Ego sum, et præter me non est altera.

11 Veniet super te malum, et nescies ortum ejus ; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare ; veniet super te repente miseria quam nescies.

12 Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.

13 Defecisti in multitudine consiliorum tuorum. Stent, et salvent te augures cæli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi.

14 Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos ; non liberabunt animam suam de manu flammæ ; non sunt prunæ quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum.

15 Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras : negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt ; non est qui salvet te.