Bible

 

Daniel 2:10

Studie

       

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

Bible

 

Apocalypsis 1:1

Studie

   

1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 275

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

275. Quod ab antiquissimis temporibus fuerit Religio, et Incolae Orbis ubivis noverint de Deo, et aliquid de vita post mortem, non fuit ex ipsis, aut ex propria illorum intelligentia, sed ex Verbo Vetusto, de quo supra 264-266, et postea ex Verbo Israelitico: ex duobus Verbis his Religiosa emanaverunt in Indias et illarum Insulas, perque Aegyptum ac Aethiopiam in Regna Africae, et ex Maritimis Asiae in Graeciam, 1 et inde in Italiam: sed quia Verbum non potuit aliter quam per Repraesentativa esse conscriptum, quae sunt talia in Mundo quae correspondent Coelestibus, et inde significant illa, ideo Religiosa Gentium versa sunt in Idololatrica, et in Graecia in Fabulosa, ac Attributa et Praedicata Divina in totidem Deos, quibus praefecerunt Supremum, quem vocaverunt Jovem, forte a Jehovah; quod illis cognitio fuerit de Paradiso, de Diluvio, de Igne sacro, de quatuor Aetatibus, a Prima aurea ad Ultimam ferream, ut apud Danielem 2:31-35, notum est.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Craeciam.

  
/ 853