10
Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

694. (Vere. 10.) "Et quintus Angelus effudit phialam suam super thronum Bestiae," significat influxum a Domino in fidem illorum.-Per quod "Angelus effuderit phialam suam" significatur, hic ut prius, influxus: et per "thronum Bestiae significatur ubi sola Fides regnat; per "thronum" significatur regnum, et per "Bestiam" sola Fides (567, 576, 577, 594, 601, 660). Quod "thronus" etiam dicatur de regimine mali et falsi, patet ex his:
"Draco dedit Bestiae virtutem suam et Thronum suum, et potestatem magnam," (Apocalypsis 13:2);
"Novi opera tua, et ubi habitas, ubi Thronus Satanae est," (Apocalypsis 2:13);
"Videns fui usque dum Throni projecti sunt, et Antiquus Dierum sedit," (Daniel 7:9); 1
"Evertam Thronum regnorum, et robur regnorum gentium," (Haggaeus 2:22);
Dixit Lucifer "Super stellas exaltabo Thronum meum," (Esaias 14:13). (Et alibi.)
Poznámky pod čarou:
1. vii. pro "vi."