Bible

 

Daniel 2:1

Studie

       

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 753

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

753. CAPUT DECIMUM QUARTUM

DE CONSUMMATIONE SAECULI: DE ADVENTU DOMINI: ET DE NOVO COELO ET NOVA ECCLESIA.

Quod Consummatio saeculi sit ultimum tempus seu finis Ecclesiae.

In hac Tellure fuerunt plures Ecclesiae, et omnes successu temporis consummatae sunt, et post consummationem earum novae exstiterunt, et sic usque ad hodiernum tempus; consummatio Ecclesiae fit quando non aliquod Divinum verum superest, nisi falsificatum aut rejectum, et dum non aliquod genuinum verum est, non potest aliquod genuinum bonum dari, quoniam omne quale boni formatur per vera, est enim bonum essentia veri, et verum est forma boni, et absque forma non datur quale; bonum et verum non possunt plus separari, quam voluntas et intellectus, seu quod idem, quam affectio amoris et cogitatio inde; quapropter dum consummatur verum in Ecclesia, etiam consummatur bonum ibi, et cum hoc fit, tunc Ecclesia finem habet, hoc est, consummatio ejus est.

  
/ 853  
  

Bible

 

Apocalypsis 17

Studie

   

1 Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens : Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, quæ sedet super aquas multas,

2 cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus.

3 Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiæ, habentem capita septem, et cornua decem.

4 Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus.

5 Et in fronte ejus nomen scriptum : Mysterium : Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terræ.

6 Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna.

7 Et dixit mihi angelus : Quare miraris ? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiæ, quæ portat eam, quæ habet capita septem, et cornua decem.

8 Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit : et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi) videntes bestiam, quæ erat, et non est.

9 Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.

10 Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit : et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.

11 Et bestia, quæ erat, et non est : et ipsa octava est : et de septem est, et in interitum vadit.

12 Et decem cornua, quæ vidisti, decem reges sunt : qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam.

13 Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiæ tradent.

14 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos : quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.

15 Et dixit mihi : Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguæ.

16 Et decem cornua, quæ vidisti in bestia : hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.

17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi : ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei.

18 Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ.