Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra # 117

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 118  
  

117. Quod ab antiquissimis temporibus fuerit religio, et incolae orbis ubivis noverint de Deo, et aliquid de vita post mortem, non fuit ex ipsis, et ex proprio illorum acumine, sed ex Verbo Vetusto (de quo supra, 101-103), et postea ex Verbo Israelitico. Ex his religiosa emanaverunt in Indias et illarum insulas; perque Aegyptum ac Aethiopiam in regna Africae; et ex maritimis Asiae in Graeciam; et inde in Italiam. Sed quia Verbum non potuit aliter quam per repraesentativa esse conscriptum, quae sunt talia in mundo quae correspondent caelestibus et inde significant illa, ideo religiosa plurium gentium versa sunt in idolatrica, et in Graecia in fabulosa; ac attributa et praedicata Divina in totidem Deos, quibus praefecerunt supremum, quem vocaverunt Jovem (forte 1 ) a Jehovah. Quod illis cognitio fuerit de paradiso, de diluvio, de igne sacro, de quatuor aetatibus, a prima aurea ad ultimam ferream, per quas in Verbo significantur quatuor status ecclesiae, (ut apud Danielem, Danielem 2:31-35), notum est. Quod religiosum Mahumedanum, quod successit, et religiosa plurium gentium priora delevit, ex Verbo utriusque Testamenti desumptum sit, etiam notum est.

Poznámky pod čarou:

  
/ 118  
  

Ze Swedenborgových děl

 

De Divina Providentia # 254

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 340  
  

254. I. Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum spectat ad religiosa variorum 1 gentium, quod dentur qui prorsus ignorant Deum, quodque dentur qui adorant solem et lunam; tum qui idola et sculptilia. Illi qui ex his deducunt argumenta contra Divinam Providentiam, non sciunt arcana coeli, quae innumerabilia sunt, quorum vix unum homo novit; inter illa etiam est, quod homo non immediate doceatur e Coelo, sed mediate, de qua re videatur supra 154-174; et quia mediate, et non potuit per emissarios ad omnes qui in universo terrarum Orbe habitant, venire Evangelium, sed usque potuit religio per varias vias etiam ad gentes, quae in angulis mundi sunt, traduci, quare hoc per Divinam Providentiam factum est: nam non est alicui homini religio ex se, sed per alium, qui vel ipse vel ex aliis per traducem scivit 2 ex Verbo, quod Deus sit, quod Coelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, et quod Deus colendus sit, ut beatus fiat.

[2] Quod Religio transplantata sit in universum Orbem ex Verbo vetusto, et dein Israelitico, videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA 101-103; et quod nisi Verbum fuisset, nemo scivisset Deum, Coelum et Infernum, vitam post mortem, minus Dominum, 114-118 ibi. Cum semel Religio implantata est, ducitur gens illa a Domino secundum religionis suae praecepta 3 et dogmata; et providit Dominus, ut in unaquavis religione sint praecepta, qualia sunt in decalogo, ut quod Deus colendus sit, Nomen Ipsius non prophanandum, festum habendum, honorandi parentes, non occidendum, non adulterium committendum, non furandum, non false testandum; gens quae illa praecepta facit Divina, ac vivit secundum illa ex religione, salvatur, ut mox supra 253, dictum est: pleraeque etiam Gentes a Christianismo remotae illas leges non ut civiles, sed ut Divinas spectant, et sanctas habent: quod homo per vitam secundum illa praecepta salvetur, videatur in DOCTRINA [VITAE] NOVAE HIEROSOLYMAE EX PRAECEPTIS DECALOGI, a principio ad finem.

[3] Inter Arcana Coeli etiam hoc est, quod Coelum Angelicum coram Domino sit sicut unus Homo, cujus anima 4 et vita est Dominus, et quod ille Divinus Homo sit in omni forma homo, non modo quoad membra et organa externa, sed etiam quoad membra et organa interna, quae plura sunt, tum etiam quoad cutes, membranas, cartilagines et ossa; at haec et illa in Homine isto non sunt materialia, sed sunt spiritualia; et provisum est a Domino, ut quoque illi, ad quos Evangelium non potuit venire, sed solum religio, etiam locum in Divino illo Homine, hoc est, in Coelo, habere possent, constituendo illa, quae vocantur cutes, membranae, cartilagines et ossa; et quod similiter ac alii in coelesti gaudio essent: nam non refert, si in gaudio 5 quale est angelis supremi Coeli, seu in gaudio quale est angelis ultimi Coeli, nam quisque qui in Coelum venit, in summum sui cordis gaudium venit; non sustinet superius, in hoc enim suffocaretur:

[4] est comparative sicut agricola et Rex; agricola potest in summo gaudio esse, cum incedit veste nova ex rudi lana, et accumbit ad mensam, super qua est caro suilla, frustum bovis, caseus, cerevisia et vinum adustum; hic angustaretur corde, si sicut Rex indueretur purpura, serico, auro et argento, et apponeretur ei mensa, super qua lautitiae ac opiparae dapes multi generis cum vino nobili: ex quo patet, quod ultimis sicut primis sit felicitas coelestis, cuivis in suo gradu; ita quoque illis qui extra Christianum Orbem sunt, modo fugiant mala ut peccata contra Deum, quia contra religionem.

[5] Sunt pauci, qui prorsus ignorant Deum; quod hi, si moralem vitam egerunt, post mortem instruantur ab angelis, et in morali sua vita recipiant spirituale, videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA 116. Similiter qui Solem et Lunam adorant, et credunt ibi esse Deum; non sciunt aliud, quare id non illis pro peccato imputatur, nam dicit Dominus, si caeci essetis, hoc est, si non sciretis, non haberetis 6 peccatum, Johannes 9:41. Plures autem sunt, qui colunt idola et sculptilia, etiam in Christiano Orbe; hoc quidem est idololatricum, sed non apud omnes; sunt enim quibus sculptilia inserviunt pro medio excitandi cogitationem de Deo; ex influxu enim e Coelo est, ut qui Deum agnoscit velit videre Ipsum, et hi quia non possunt elevare mentem super sensualia, sicut interiores spirituales, ideo ex sculptili seu imagine exsuscitant illam; 7 illi qui hoc faciunt, et non adorant ipsum sculptile ut Deum, si etiam ex religione vivunt praecepta decalogi, salvantur.

[6] Ex his patet, quod quia Dominus vult omnium salutem, providerit etiam ut quisque aliquem locum in coelo possit habere, si bene vivit: Quod Coelum coram Domino sit sicut unus Homo, et quod inde Coelum correspondeat omnibus et singulis quae apud hominem sunt, 8 et quod etiam sint qui referunt cutes, membranas, cartilagines et ossa, videatur in Opere de COELO ET INFERNO 59-102, Londini 1758 edito: tum in ARCANIS COELESTIBUS, 5552-5569 9 ; et quoque supra 201-204.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: variarnm

2. Prima editio: sciverunt

3. Prima editio: proecepta

4. Prima editio: anima

5. Prima editio: gaudio,

6. Prima editio: baberetis

7. Prima editio: illud;

8. Prima editio: sunt;

9. Prima editio: 5564;

  
/ 340