Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

De Amore Conjugiali # 77

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 535  
  

77. Tertium Memorabile. Post diem adhuc venit Angelus ductor et comes, et dixit, "accinge te, et abeamus ad Coelicolas in Occidente, qui sunt ex hominibus, qui in Aetate tertia seu in Saeculo cupreo vixerant; habitationes illorum sunt a Meridie super Occidentem ad Septentrionem, sed non in hanc;" et accinctus illum comitatus sum, ac intravimus Coelum illorum a latere meridionali; et ibi erat magnificum Nemus ex palmis et lauribus: illud pertransivimus, et tunc in ipso confinio Occidentis vidimus Gigantes proceritatis duplae supra humanam communem; hi nos interrogaverunt, "quis vos per Nemus intromisit;" dixit Angelus, "Deus Coeli;" et responderunt, "nos sumus Custodiae ad Coelum Antiquum Occidentale, sed vos transite;"

[2] et transivimus, et e specula vidimus Montem elevatum usque ad nubes, ac inter nos in specula et illum Montem villas et villas, cum intermediis hortis, lucis et campis; et pertransivimus villas usque ad montem, et ascendimus, et ecce Culmen ejus non erat culmen, sed Planities, et super hac Civitas extensa et spatiosa; et omnes Domus ejus erant ex lignis arborum resinae, et harum tecta ex asseribus; et quaesivi, "cur domus hic ligneae sunt;" respondit Angelus, "quia Lignum significat Bonum naturale, et in hoc Bono fuerant homines Aetatis tertiae telluris; et quia Cuprum etiam significat Bonum naturale, ideo Saeculum, in quo vixerant, a priscis vocatum est a cupro: sunt quoque hic Aedes Sacrae ex Lignis olei exstructae, et in medio illarum est Sanctuarium, ubi in Arca jacet Verbum datum incolis Asiae ante Verbum Israeliticum, cujus Libri Historici vocantur Bella Jehovae, et prophetici Enuntiata, utraque nominata a Mose, Num: XXI: Vers: 14-15, et Vers: 27 ad 30; hoc hodie in Regnis Asiae deperditum est, et modo in Tartaria Magna reservatum:" et tunc Angelus duxit me ad unam Aedem, ac introspeximus, et vidimus in medio ejus Sanctuarium illud, totum in candidissima luce; et dixit Angelus, "Lux illa est ex Vetusto illo Asiatico Verbo, omne enim Divinum Verum in coelis lucet."

[3] Exeuntes ex Aede audivimus, quod nuntiatum sit in Urbe, quod duo peregrini ibi sint, et quod examinandi, unde illi, et quid negotii hic; et accurrit e Curia satelles, et mandavit nos ad judicium; et ad interrogationem unde sumus, et quid negotii hic, respondimus, "transivimus Nemus palmarum, et quoque Domicilia Gigantum, 1 qui sunt custodes vestri Coeli, et postea Regionem villarum, ex quibus potestis concludere, quod non a nobis, sed quod a Deo coeli, huc pervenerimus; et negotium, propter quod, est ut instruamur de vestris Conjugiis, num sint Monogamica, vel num Polygamica;" et responderunt, "quid Polygamica; suntne haec scortatoria:"

[4] et tunc Judicialis hic Caetus ablegavit unum Intelligentem, qui nos in domo sua de hoc negotio instrueret; et hic in Domo sua adjunxit sibi Uxorem, et loquutus est haec; "ex Primaevis seu Antiquissimis, qui in Amore vere Conjugiali, et inde prae caeteris in illius amoris Virtute et potentia in Mundo fuerant, et nunc in Coelo suo quod in Oriente est, in beatissimo statu sunt, Praecepta de Conjugiis apud nos reservata habemus; nos sumus Posteritas illorum, et illi sicut Patres nobis ut filiis dederunt Canones vitae, inter quos de Conjugiis sunt haec." "Filii, si vultis amare Deum et proximum, et si vultis sapere, et felices esse in aeternum, consulimus vobis ut vivatis Monogami; si ab hoc Praecepto recesseritis, fugiet vos omnis coelestis Amor, et cum hoc interna Sapientia, et exterminabimini": "huic Praecepto Patrum nostrorum obedivimus ut filii, et percepimus veritatem ejus, quae est, quod quantum quis amat conjugem solam, tantum fiat coelestis et internus, et quod quantum quis non amat conjugem solam, tantum fiat naturalis et externus; et hic non amat nisi se et imagines mentis suae, et hic est vecors et stultus.

[5] Ex his est, quod omnes in hoc Coelo Monogami simus: et quia tales sumus, ideo omnes termini nostri Coeli a Polygamis, Adulteris, et Scortatoribus, custoditi sunt; si Polygami invadunt, ejiciuntur in Tenebras septentrionis; si Adulteri, ejiciuntur in Focos occidentis, et si Scortatores, ejiciuntur in Luces fatuas meridiei;" his auditis quaesivi, quid per tenebras septentrionis, focos occidentis, et luces fatuas meridiei intelligit; respondit, quod Tenebrae septentrionis sint hebetudines 2 mentis, ac ignorantiae veritatum; quod Foci occidentis sint amores mali; et quod Luces fatuae meridiei, sint falsificationes veri; hae sunt scortationes spirituales.

[6] Post haec dixit, "sequimini me ad Cimeliarchium nostrum;" et sequuti sumus, et monstravit nobis Scripturas Antiquissimorum, quod essent super Tabulis ligneis et lapideis, et postea super Caudicibus laevigatis; et quod Secunda aetas exaraverit suas scripturas super Membranis; et adduxit Membranam, super qua erant Primaevorum Canones exscripti ex tabulis lapideis, inter quos etiam erat praeceptum de Conjugiis.

[7] His et aliis ex ipsa Antiquitate Memorabilibus visis, dixit Angelus, "nunc est nobis tempus abeundi;" et tunc hospes exivit in Hortum, et desumpsit ex Arbore aliquot termites, et ligavit in fasciculum, et donavit, dicens, "hi termites sunt ex Arbore nativa seu propria nostri Coeli, cujus succus fragrat ex balsamo;" hunc fasciculum deportavimus, et per viam juxta Orientem, quae non fuit custodita, descendimus; et ecce termites versi sunt in Aes nitidum, et summi apices illorum in aurum; in signum, quod apud Tertiae Aetatis gentem, quae nominatur a cupro seu aere, fuerimus.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Gigan um,

2. Prima editio: habetudines

  
/ 535  
  

Bible

 

Nehemiae 9:5

Studie

       

5 Et dixerunt Levitæ Josue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia : Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab æterno usque in æternum : et benedicant nomini gloriæ tuæ excelso in omni benedictione et laude.