Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5149

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5149. ‘Et avis edens ea e canistro desuper capite’: quod significet falsum ex malo quod consumeret, constat ex significatione ‘avis’ quod sint intellectualia et quoque cogitationes, proinde quae inde sunt, nempe in genuino sensu vera cujusvis generis, et 1 in opposito sensu falsa, de qua n. 40, 745, 776, 778, 866, 988, 3219; ex significatione ‘edere’ quod sit consumere; vox etiam edere in lingua originali denotat consumere; et ex significatione ‘canistri’ quod sit voluntarium, de qua n. 5144, 5146, hic malum ex voluntario quia ‘canistrum perforatum’, n. 5145; inde sequitur quod per ‘avis edens 2 e canistro desuper capite’ significetur falsum ex malo quod consumeret.

[2] Est 3 falsum duplicis originis, nempe falsum doctrinae, et falsum mali; falsum doctrinae non consumit bona, nam homo in falso doctrinae potest esse et tamen in bono; inde est quod salventur ab omni doctrina, etiam gentiles; at falsum mali 4 est quod consumit bona; ipsum malum est oppositum bono, at per se non consumit bona sed per falsum, nam falsum impugnat vera quae sunt boni, vera enim sunt quasi antemuralia intra quae bonum; per falsum antemuralia oppugnantur, quibus oppugnatis bonum devotioni datur.

[3] Qui non novit quod ‘aves’ significent intellectualia, non scire aliter potest quam quod ubi aves nominantur in Verbo, sint vel aves quae intelliguntur, vel quod per aves fiant comparativa qualia in communi sermone; quod ‘aves’ sint illa quae intellectualium sunt, sicut cogitationes, ideae, ratiocinia, principia, proinde vera vel 5 falsa, nemo scire potest 6 quam ex sensu interno; sicut apud Lucam, Regnum Dei simile est grano sinapis, quod accipiens homo projecit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam, ut aves caeli habitaverint in ramis ejus,

13:19;

‘aves 7 caeli’ ibi pro veris:

[4] apud 8 Ezechielem, Evadet in cedrum magnificam, et habitabunt sub illa omnes avis cujuscumque alae, in umbra ramorum illius habitabunt, 17:23;

‘avis cujuscumque alae’ pro veris omnis generis:

apud eundem,

Asshur cedrus in Libano, in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnis bestia agri, ac in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae, 31:6;

‘aves caelorum’ similiter pro veris:

[5] apud eundem,

Super ruina ejus habitabunt omnis avis caelorum, et super ramis ejus erunt omnis fera agri, 31:13;

‘avis caelorum’ pro falsis:

apud Danielem,

Nebuchadnezzar videns in somnio, ecce arbor in medio terrae, ... sub illa umbram habebat bestia agri, et in ramis ejus habitabant aves caeli, 4:7, 9, 11, 18 [KJV 10, 12, 14, 21];

[6] ‘aves caeli’ etiam ibi pro falsis:

apud Jeremiam,

Vidi, cum ecce non homo, et omnis avis caeli avolarunt, 4:25;

‘non homo’ pro non bonum, n. 4287, ‘aves caeli quae avolarunt’ pro veris quod dissipata:

apud eundem,

Ab ave caelorum usque ad bestiam, avolarunt, abiverunt, 9:9 [KJV 9:10];

similiter:

apud Matthaeum, Exivit seminans ad seminandum, et alia ceciderunt super viam duram, et venerunt aves et comederunt [ea],

13:3, 4;

ibi ‘aves caeli’ pro ratiociniis, et quoque pro falsis: similiter in pluribus aliis locis.

Poznámky pod čarou:

1. at

2. The Manuscript inserts ea.

3. This sentence is written at end of number in the Manuscript, but marked for insertion here.

4. ex malo

5. aut

6. nisi

7. avis, in the First Latin Edition

8. The Manuscript inserts here ref. from Matth. and then the two from Jer. as below.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.