Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1551

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1551. ‘Argento’: quod significet vera, constat a significatione ‘argenti’ quod sit verum: antiquissimi compararunt bona et vera apud hominem metallis: bona intima seu caelestia quae sunt amoris in Dominum, ‘auro’: vera quae inde, ‘argento’: bona autem inferiora seu naturalia, ‘aeri’: vera autem inferiora, ‘ferro’; nec solum comparabant sed ita quoque appellabant; inde derivatum quod tempora quoque assimilata fuerint eisdem metallis, et appellata ‘saecula aurea, argentea, aerea, et ferrea; nam ita sibi successerunt’; ‘saeculum aureum’ fuit tempus Antiquissimae Ecclesiae, quae caelestis homo: ‘saeculum argenteum’ fuit tempus Antiquae Ecclesiae, quae spiritualis homo: ‘saeculum aeris’ fuit tempus Ecclesiae sequentis: cui successit ‘saeculum ferreum’. Similia quoque significata sunt per ‘statuam’ in somnio visam Nebuchadnezzari, Cujus caput de auro bono; pectus et brachia de argento; venter et femora de aere; tibiae de ferro, Dan. 2:32, 33;

quod ita successura, aut quod ita successerint tempora Ecclesiae, apud eundem Prophetam in capite illo constat.

[2] Quod ‘argentum’ significet in sensu interno Verbi ubicumque nominatur, verum, et in opposito sensu falsum, constat ex his locis;

apud Esaiam,

Pro aere adducam aurum, et pro ferro adducam argentum, et pro lignis aes; et pro lapidibus, ferrum; et ponam censum tuum, pacem, et exactores tuos justitiam, 60:17;

ubi patet quid unumquodvis metallum; ibi de Adventu Domini, et Ipsius regno et Ecclesia caelesti agitur; ‘pro aere aurum’ est pro bono naturali bonum caeleste; ‘pro ferro argentum’ est pro vero naturali verum spirituale; ‘pro ligno aes’ est pro corporeo bono naturale bonum; ‘pro lapidibus ferrum’ est pro sensuali vero naturale verum:

apud eundem,

Heu omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non ei argentum, ite, emite, et comedite, 55:1;

‘cui non argentum’ est qui in ignorantia veri, et tamen in bono charitatis, sicut plures intra Ecclesiam, et gentes extra Ecclesiam:

apud eundem,

[3] Me insulae exspectabunt, et naves Tarshish in principio, ad adducendum filios tuos e longinquo, argentum eorum, et aurum eorum cum illis, Nomini Jehovae Dei tui, et Sancto Israelis, 60:9;

ibi de Ecclesia nova seu gentium in specie, de regno Domini in universali; ‘naves de Tarshish’ pro cognitionibus; ‘argentum’ pro veris, ‘aurum’ pro bonis, quae sunt ‘quae adducent Nomini Jehovae’:

apud Ezechielem,

Accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo, et ex argento Meo quae dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi, 16:17;

ibi ‘aurum’ pro cognitionibus caelestium, ‘argentum’ pro spiritualium apud eundem,

Ornata es auro et argento, et vestis tua byssus et sericum et acupictum, 16:13;

de Hierosolyma per quam significatur Ecclesia Domini, cujus ornatu ita describitur:

apud eundem,

Ecce sapiens tu, ... ullum occultum non latuerunt te, in sapientia tua, et in intelligentia tua fecisti tibi opes, et fecisti aurum et argentum in thesauris tuis, 28:3, 4;

de Tyro, ubi manifeste quod ‘aurum’ sint opes sapientiae, et ‘argentum’ opes intelligentiae:

apud Joelem,

[4] Argentum Meam, et aurum Meum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra, 4:5 [KJV 3:5];

de Tyro, Zidone et Philistaea per quas significantur cognitiones, quae sunt ‘aurum et argentum, quod intulerunt in templa sua’:

apud Haggaeum, Venient electio omnium gentium, et implebo domum hanc gloria, Mihi argentum, et Mihi aurum, magna erit gloria domus hujus posterioris prae prioris, ii [7, ] 8, 9;

ubi de Ecclesia Domini, de qua praedicatur ‘aurum et argentum’:

apud Malachiam, Sedebit conflans et emundans argentum, et purificabit filios Levi, 3:3;

ubi de Adventu Domini:

apud Davidem,

Sermones Jehovae, sermones puri, argentum conflatum in catino terrae, fusum septies, Ps. 12:7 [KJV Ps. 12:6];

‘argentum purificatum septies’ pro veritate Divina. Quod mandatum filiis Israelis cum exirent Aegypto, quod Peteret mulier a vicina sua, et ab hospita domus suae, vasa argenti, et vasa auri, et vestes, et ponerent super filiis suis, et super filiabus suis, et spoliarent Aegyptios, Exod. 3:22; 11:2, 3; 12:35, 36;

quisque videre potest quod nusquam filiis Israelis dictum fuerit ita furari, et spoliare Aegyptios, nisi repraesentarent aliqua arcana; at quae arcana, constare potest a significatione ‘argenti, et auri, et vestium et Aegypti’, et quod simile quid repraesentaverint, ac quod hic Abramus, quod ‘gravis argento et auro ex Aegypto’.

[5] Sicut argentum significat verum, ita in sensu opposito significat falsum, nam qui in falso sunt, putant falsum esse verum, ut quoque constat apud Prophetas;

apud Mosen,

Non concupisces gentium argentum et aurum, et accipias tibi, ne forte illaqueeris illo, quia abominatio Jehovae Dei tui illud, ... detestando detestaberis illud, Deut. 7:25, 26;

‘gentium aurum’ pro malis, et ‘earum argentum’ pro falsis:

apud eundem,

Non facietis Mecum, deos argenti, et deos auri non facietis vobis, Exod. 20:23;

per quae in sensu interno nihil aliud significantur quam falsitates et cupiditates; falsitates sunt ‘dii argenti’, et cupiditates sunt ‘dii auri’:

apud Esaiam,

Die illo reprobabunt quisque idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae, peccatum, 31:7;

‘idola argenti et idola auri’ pro similibus; ‘quod fecerint manus vestrae’ pro quod ex proprio:

apud Jeremiam,

Infatuantur et stultescunt, disciplina vanitatum lignum illud, argentum extensum de Tarshish adfertur, et aurum de Uphaso, opus fabri et manuum conflatoris; hyacinthinum et purpura vestis eorum, opus sapientum tota, 10:8, 9;

pro similibus, ut manifeste constat.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 242

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

242. "Emere a Me aurum exploratum igne ut ditatus sis." - Quod significet ut a Domino comparent sibi genuinum bonum ut recipere possint vera fidei, constat ex significatione "emere", quod sit comparare et appropriare sibi (de qua n. 4397, 5374, 5397, 5406, 5410, 5426); ex significatione "auri explorati igne", quod sit bonum genuinum, ita bonum a Domino (de qua sequitur); et ex significatione "ut ditatus sis", quod sit ut recipere possit vera fidei.

Quod "ditatus fieri" id significet, est quia "divitiae" et "opes" significant cognitiones veri et boni, et "divites" illos qui in intelligentia per illas sunt, hic qui in fide per illas, quia hic de illis qui in doctrina de sola fide sunt, agitur. Inde patet quod per "emere a Me aurum exploratum igne ut ditatus sis", significetur ut comparent sibi genuinum bonum a Domino, ut recipere possint vera fidei.

[2] Quomodo haec intelligenda sunt, primum dicetur. Quod non detur verum quod verum in se est nisi ex bono, ita nec fides quae fides nisi ex charitate, saepius prius dictum est: verum enim quod in se verum est, non datur nisi vita spiritualis ei insit; et tunc vita spiritualis ei inest dum formatur ex bono charitatis; nam verum est forma boni, et bonum est esse veri, ita quoque est vita ejus, et bonum non aliunde est quam a Domino; et cum bonum a Domino est, tum verum quod ex bono est spectat Dominum primario, et quoque proximum et ejus bonum; nam Dominus influit cum bono, et ex ea format verum, quod est verum fidei, ac facit ut visus spiritualis hominis spectet ad Ipsum et ad proximum. (Quod ita sit, Ostensum videatur in opere De Caelo et Inferno 145, 251, quod nempe Dominus aspiciat angelos et homines in fronte, et hi Dominum per oculos, ex causa quia frons correspondet bono amoris, ac oculi intellectui inde illustrato, proinde veris quae fidei sunt; et quoque in eodem opere, n. 17, 123, 124, 142-144, 510, ostensum est quod in mundo spirituali omnes vertantur ad suos amores, et illi qui Dominum agnoverunt et in Ipsum crediderunt, vertantur ad Ipsum, et quod inde illis bonum, et per bonum illustratio quoad vera, ) Ex his constare potest quid genuinum bonum quod significatur per "aurum exploratum igne", quod nempe a Solo Domino.

[3] Quoniam in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur de illis qui vivunt secundum doctrinam de sola fide, et quia illi qui se confirmaverunt in illa, qui in mundo inde docti vocati sunt, potuerunt connectere falsa veris, ac inducere apparentiam sicut vera esset doctrina, ideo datum est cum quibusdam ex illis in altera vita loqui; et quia illa quae tunc mutuo dicta sunt, possunt inservire illustrationi, velim ea afferre. Docti illi ex opinione in mundo putaverunt quod fides esset dabilis absque charitate, et quod homo justificetur per illam solam. Sermo eorum erat admodum ingeniosus, dicendo quod fides absque charitate dabilis sit, ex causa quia prior est, et per illam homo in bono est. "Quis", dixerunt, "non credere potest quod Deus sit? quod Verbum sit Divinum? et similia, quae nisi crederentur non possent recipi et cogitari ab homine." Concluserunt inde quod fides dabilis sit absque charitate quia praecedit seu prior est; et si dabilis, quod salvans sit, quia homo non potest bonum facere a se; quare nisi illa salvaret omnes perirent: absque fide nec daretur praesentia Dei apud illum; et si non praesentia Dei, regnaret malum et non alicui esset bonum. Haec dixerunt intelligi per justificationem per solam fidem. Sed ostensum illis est quod non fides esset nisi simul charitas; et quod dixerunt esse fidem, esse solum cognitiones, quae primae sunt cuivis homini, ut quod Deus sit, et quod Verbum sit Divinum, ac similia; et quod illae cognitiones non sint in homine, sed in introitu ad illum, qui est ejus memoria, priusquam sunt in ejus voluntate; et quantum in ejus voluntate sunt, tantum in ipso homine, nam voluntas est ipse homo; et quantum in voluntate sunt, tantum in ejus visu sunt, qui est fides. Ipsae cognitiones quae praecedunt, ac in visu naturali apparent sicut credi, non prius fiunt fidei; inde est quod visus cognitionum, qui putatur esse fidei, recedat ab homine successive prout is incipit male cogitare ex male velle, et quoque recedit ab illo post mortem cum homo fit spiritus, si non cognitiones irradicatae sunt vitae ejus, hoc est, voluntati aut amori ejus.

[4] Illustretur hoc per comparationem cum ventriculis qui apud aves et apud animalia terrae, qui vocantur ventriculi ruminatorii: in hos primum colligunt escas suas, et dein per gradus exsumunt illas, ac edunt, et sic nutriunt sanguinem; ita fiunt vitae eorum. Ventriculis illis correspondet memoria apud hominem; hac gaudet homo loco illorum, quia homo est spiritualis; in hanc primum colligit cibos spirituales, qui sunt cognitiones, et dein exsumit illas quasi ruminando, hoc est, cogitando et volendo, et appropriat sibi, et sic facit vitae suae. Ex hac comparatione, tametsi levi, constare potest quod cognitiones nisi implantentur vitae per cogitare et velle illas et inde facere illas, similes sint escis non comesis in ventriculis ruminatoriis, ubi vel putrescunt vel evomuntur. Praeterea circulus vitae hominis 1 est scire, intelligere, velle et facere; incohat enim vita spiritualis hominis a scire, dein continuatur in intelligere, postea in velle, et demum in facere. Unde quoque patet quod cognitiones sint modo in introitu ad vitam cum in memoria, et quod non plene in homine sint quam cum in factis, ac eo plenius in factis quo plenius in intellectu et voluntate.

[5] Porro ostensum est quod fides cognitionum, antequam fit fides vitae, sit fides historica; quae qualis sit notum est, quod nempe credatur ita esse quia alius dixerat: hoc antequam fit ipsius hominis est alienum seu alius hominis apud se; et quoque est talis fides historica qualis est fides rerum ignotarum; nam dicitur quod credenda sint tametsi non intelliguntur, immo quod non perscrutanda sint intellectu, cum tamen fides spiritualis talis est ut in illa ipsa vera videantur, et sic credantur. In caelo nemo credit aliquod verum nisi videat aut viderit illud; dicunt enim, "Quis potest credere quod ita sit nisi videat? forte potest esse falsum": et credere falsum non possunt alii quam mali, nam mali ex malo vident falsa, at boni ex bono vident vera; et quia bonum est a Domino, etiam visus veri ex bono est a Domino. Quod angeli videant vera, est quia lux caeli, in qua sunt, est Divinum Verum procedens a Domino; inde 2 omnibus apud quos illa lux est, etiam in mundo, est visus veri. (De Luce Caeli, et quod talis sit, videatur in opere De Caelo et Inferno, 126-140.)

[6] Ostensum dein est quod charitas et fides unum agant, ac intrent simul apud hominem; ita quantum homo in charitate est tantum in fide sit, quoniam fides quoad essentiam est charitas, prorsus sicut verum quoad essentiam est bonum; bonum enim dum existit in specie seu in forma est verum: ita charitas est fides, nam bonum est charitatis et verum est fidei; unum etiam amat alterum et se conjungit alteri; quare non datur unum nisi simul alterum. Illustratum est hoc per hominis cogitationem quae ejus intellectus, et per affectionem quae ejus voluntatis: cogitare absque affectione est impossibile, ipsa enim essentia cogitationis est affectio seu amor; cogitare quidem potest homo omnia illa quae scit ex doctrina ecclesiae, sed ex affectione naturali, quae est affectio seu amor gloriae, famae, honoris, lucri; sed haec affectio non facit ut cogitatio sit spiritualis, verum erit charitas quae est ipsa affectio spiritualis: haec cum se conjungit cognitionibus, fit fides, et dein quantum homo in illa affectione est tantum videt cogitatione illa quae sunt fidei ejus, quae vocantur vera, et agnoscit illa, quia sunt ex ipso spiritu ejus, ita ex ipsa vita spirituali ejus. Hoc quoque est quod vocatur illustratio; inde est quod nemo illustrari possit ex Verbo nisi in affectione veri spirituali sit. Datur quidem simile illustrationi apud illos qui se confirmaverunt in talibus quae sunt doctrinae de sola fide et de justificatione per illam; sed illa illustratio est illustratio fatua, quoniam possunt falsa aeque ac vera confirmari, sicut omnes haereses tam quae regnant apud Judaeos quam quae apud Pontificios; etiam similis lux post confirmationes datur apud illos qui naturalistae vocantur, ac negant Deum et Divinum Verbi, et praeterea omnia ecclesiae; similiter apud illos qui confirmarunt apud se solam fidem et justificationem per illam. (Quod lux confirmationis sit lux naturalis, non spiritualis, dabilis etiam apud malos, videatur n. 8780.)

[7] Sed redeamus ad fidem quae quoad essentiam est charitas. Illa fides jugiter perficitur per talia quae confirmant, nam semper ex luce spirituali videntur vera plura, et haec omnia se conjungunt bono charitatis et id perficiunt; inde homini est intelligentia et sapientia, tandem angelica. Praeterea illi qui solum in cognitionibus fidei sunt, et non in vita secundum illas, credunt quod homo facile possit recipere fidem, si non in mundo usque in altera vita; dicentes secum, "Annon cum audio et video quod ita sit, possum credere?" Sed maxime falluntur, nam illi qui non fidem spiritualem receperunt in mundo, postea, si millies audiverint et viderint, nusquam possunt recipere; causa est quia fides illa non est in homine sed extra illum: quod ita sit manifeste constare potest ex eo, quod omnes qui e mundo veniunt primum recipiantur ab angelis et a bonis spiritibus, ac omni modo instruantur; immo etiam plura illis ostenduntur ad vivum et ad visum, sed usque non recipiunt; quare se ab illis abalienant, et accedunt ad illos qui in nulla fide sunt.

[8] Dictum etiam est illis quod si reciperetur fides per solum scire et cogitare, 3 ab omnibus aeque malis ac bonis reciperetur, et sic nemo damnaretur. Quod charitas, quae est affectio spiritualis, nusquam dabilis sit apud aliquem nisi sciat vera, exploret se secundum illa, recipiat illa, et novam vitam illis convenientem agat, videatur supra (n. 239). Inde sequitur quod vita fidei sit charitas, et quod nihil vitae insit fidei nisi quantum charitatis inest, et quoque quod quantum charitatis inest fidei, tantum ducatur a Domino; at quod quantum charitatis non inest tantum ducatur a semet; et qui ducitur a semet et non a Domino, non cogitare potest bonum, minus velle et facere bonum quod bonum in se est, nam ex proprio hominis non procedit nisi quam malum: cum enim cogitat bonum ac vult et facit bonum 4 ex proprio, est modo propter se, et propter mundum, quae sunt fines operum ejus, ac fines sunt amores qui ducunt illum: et homo a proprio suo non abduci seu elevari potest, nisi, quoad illa quae vitae sunt, spectet ad Dominum; per hunc visum conjungitur ille caelo, et inde a Domino datur ei affectio spiritualis. Cum haec et illa dicta sunt, datum est illis, cum quibus de hac re locutus sum, in luce spirituali esse; quae lux talis est, ut in illa videri possint vera tam clare sicut videntur objecta in mundo in luce ejus; et tunc illi qui in doctrina de sola fide et de justificatione per illam erant, non potuerunt non affirmare quod ita sit; sed ut primum lux ea illis adempta est, et remissi sunt in suam lucem, quae erat naturalis, non potuerunt videre aliter quam quod visus cognitionum esset fides salvans, et inde quod falsa, quae fecerunt fidei suae, essent vera. Falsa fiunt fidei quando mala sunt vitae.

[9] Sed redeamus ad explicationem verborum hujus loci, quae sunt, "Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne ut ditatus sis"; per quae significatur ut comparent sibi a Domino genuinum bonum ut recipere possint vera. Et nunc ostendendum est quod "aurum" in Verbo significet bonum amoris. Hoc constare potest a sequentibus his locis:

– Apud Malachiam,

"Ecce Ego mittens angelum meum qui praeparabit viam ante Me, et subito veniet ad Templum suum Dominus quem vos quaeritis, et Angelus foederis quem vos desideratis;...sedebit conflans et purgans argentum, et purificabit filios Levi, et defaecabit eos sicut aurum et argentum, ut sint adferentes Jehovae mincham in justitia" (3:1-3);

haec de adventu Domini dicta sunt: dicitur quod Jehovah missurus "angelum qui parabit viam ante Ipsum", et per "angelum" intelligitur Johannes Baptista, ut notum est; per "ante Me", seu ante Jehovam, intelligitur Ipsum Divinum Domini; per "Templum" ad quod venturus, intelligitur Divinum Humanum Ipsius; quod illud etiam dicatur "Angelus foederis", est quia per Ipsum est conjunctio hominum angelorumque cum Ipso Divino, "foedus" enim est conjunctio: per "argentum" quod "sedebit conflans et purgans" intelligitur verum ex bono; per "filios Levi" intelliguntur omnes qui in bono charitatis sunt et inde in veris fidei; quapropter dicitur quod "defaecaturus eos sicut aurum et sicut argentum"; hoc dicitur quia "aurum" significat bonum, et "argentum" verum inde: per "adferre Jehovae mincham in justitia", intelligitur cultus Domini ex bono charitatis.

(Quod "Templum" significet Divinum Humanum Domini, videatur supra, n. 220(a); quod "foedus" significet conjunctionem, in Arcanis Caelestibus, n 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396, 10632; quod "argentum" significet verum ex bono, n. 1551, 1552, 2954, 5658; quod "mincha" significet bonum amoris et charitatis, n. 4581, 9992-9994, 10079, 10137:

quod "justitia" dicatur de bono, n. 2235, 9857.) Inde "adferre mincham in justitia" significat cultum ex bono amoris.

[10] Apud Sachariam,

"Duae partes in universa terra exscindentur, exspirabunt, tertia autem relinquetur in ea; ducam tamen tertiam per ignem, et conflabo eos juxta conflare argentum, et explorabo eos juxta explorare aurum" (13:8, 9);

per "universam terram" non intelligitur universa terra, sed universa ecclesia; per "tertiam partem" nec intelligitur tertia pars, sed aliqui ibi; "ducere illam per ignem, et conflare juxta conflare argentum, et explorare juxta explorare aurum", significat purificare eos a falsis et malis ut implantetur bonum et verum.

(Quod "terra" in Verbo sit ecclesia, videatur n. 662, 1066, 5 1068, 1262, 1413, 1607, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 6516, 9325, 9643; quod "tertia purs" significet aliquos, n. 2788.) Sunt in locis allatis comparationes argenti et auri cum vero et bono, sed in Verbo omnia quae inserviunt comparationibus etiam correspondent et inde significant (videatur n. 3579, 8989). Quia "aurum exploratum igne" significat bonum amoris purificatum a malis, ideo mandatum erat

Quod aurum et argentum captum a Midianitis traduceretur per ignem et sic purificaretur (Numeri 31:22, 23).

[11] Quod "aurum" significet bonum amoris et charitatis, constat amplius a sequentibus:

– Apud Hoscheam,

"Deseruit Israel bonum, hostis persequitur eum, .... argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola" (8:3, 4);

quod "argentum suum et aurum suum sibi fecerint idola", significet quod verum et bonum verterint in falsa et mala, patet ex eo quia dicitur, "Deseruit Israel bonum, et hostis persequitur eum"; "hostis" est falsum ex malo, et malum ex falso.

[12] Apud Joelem,

"Quid vobis Mecum, Tyre et Zidon?.... Argentum meum et aurum meum sumpsistis, et desiderabilia bonorum intulistis in templa vestra, et filios Jehudae et filios Hierosolymae vendidistis filiis Graecorum, ut longe removeretis a terminis eorum" (4 [B.A. 3:4-6) 4, 5 [, 6]);

per "Tyrum et Zidonem" intelliguntur illi intra ecclesiam qui in cognitionibus veri et boni sunt; hic illi qui perverterunt illas, et applicuerunt ad falsa et ad mala falsi; hoc significatur per quod "argentum meum et aurum meum sumpsistis, et desiderabilia bonorum intulistis in templa vestra": "argentum" significat verum, "aurum" bonum, et "desiderabilia bonorum" significant vera et bona derivata, quae sunt cognitiones ex Verbi sensu litterae; "inferre in templa sua" significat vertere in cultum profanum; per quod "filios Jehudae et filios Hierosolymae vendiderint filiis Graecorum", intelligitur quod omnia vera boni transmutaverint in falsa mali; per "longe removere eos a terminis eorum", intelligitur procul ab ipsis veris. (Quod per "Tyrum et Zidonem" intelligantur illi intra ecclesiam qui in cognitionibus veri et boni sunt, videatur n. 1201; quod per "filios Jehudae et filios Hierosolymae" intelligantur omnia vera boni, est quia per "filios" significantur vera, n. 1729, 6 1733, 2159, 7 2623, 2803, 2813, 8 3373, 3704, 7499, 8897, 9807; per "Jehudam" ecclesia caelestis, n. 3654, 6364; per "Hierosolymam" ecclesia ubi genuina doctrina, n. 3654, 9166; quod per "filios Graecorum" intelligantur falsa, est quia "Graeci" significant gentes quae in falsis, videatur (supra, ) n. 50.)

[13] Apud Ezechielem,

"Negotiatores Schebae et Raamae, .... per primarium omnis aromatis et per omnem lapidem pretiosum et aurum, dederunt negotiationes tuas" (27:22);

et apud eundem,

"In sapientia et intelligentia tua feceras tibi opes, et feceras aurum et argentum in thesauris tuis:.... in Eden horto Dei fuisti, omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, .... et aurum" (28:4, 13);

agitur in binis illis locis etiam de Tyro, per quam, ut supra dictum est, intelliguntur illi intra ecclesiam qui in cognitionibus veri et boni sunt. (Per "negotiationes ejus" intelliguntur ipsae illae cognitiones; per "Schabam et Raamam" quoque intelliguntur illi qui in cognitionibus illis sunt, n. 1171, 3240; per "aromata" significantur vera quae grata quia ex bono, n. 4748, 5621, 9474, 9475, 10199, 10254; per "lapides pretiosos" significantur vera quae pulchra quia ex bono, n. 9863, 9865, 9868, 9873, 9905; quod per "hortum Eden" significetur intelligentia et sapientia inde, n. 100, 108, 1588, 2702, 3220.) Quia nunc per illa significantur cognitiones veri et boni, ac per "aurum et argentum" ipsa bona et vera, et quia per illa comparatur omnis intelligentia et sapientia, ideo dicitur, "In intelligentia et sapientia tua feceras...aurum et argentum in thesauris tuis."

[14] In Threnis,

"Quomodo obscuratum est aurum, mutatum est obryzum optimum, effusi sunt lapides sanctitatis in capite omnium platearum: filii Zionis.... aestimati pares auro puro, quomodo reputati sunt in utres testae, opus manuum figuli" (4:1, 2);

agitur ibi de vastatione ecclesiae; "aurum" quod obscuratum et "obryzum optimum" quod mutatum, significant bona ecclesiae; "lapides sanctitatis" qui effusi in capite omnium platearum, significant vera inde quod falsificata; "filii Zionis" qui aestimati prae auro puro, significant vera ecclesiae prioris; "utres testae opus manuum figuli", significant mala vitae ex falsis doctrinae quae ex propria intelligentia.

[15] Apud Ezechielem,

"Ornavi te ornatu, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum;.... sic ornata es auro et argento, et vestes tuae byssus et sericum et acupictum;.... et accepisti vasa ornatus tui ex auro meo et ex argento meo quod dederam tibi, et fecisti tibi imagines cum quibus scortareris" (16:11, 13, 17, 18);

agitur ibi de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam (ut supra); "ornatus" quo ornata est, significat in genere omnia vera ex bono et inde intelligentiam (n. 10536, 10540); "armillae super manus" significant in specie vera ex bono (n. 3103, 3105); "torques super guttur" significat conjunctionem verorum et bonorum interiorum cum exterioribus, seu spiritualium cum naturalibus (n. 5320); "byssus" significat verum genuinum, et "sericum" idem splendens ex interiori bono (n. 5319, 9469); "acupictum" significat scientificum quod naturalis hominis (n. 9688); "imagines" cum quibus scortaretur, sunt fallaciae sensuum, quae apparent illis qui in falsis sunt ut vera; "scortari" cum illis est per illas falsa concludere (quod "scortari" significet imbuere falsa, videatur supra, n. 141): ex his patet quod per illa in eo capite describatur ecclesia qualis fuerat cum primum instaurata a Domino, et qualis postea facta est.

[16] Apud Esaiam,

"Ecce Ego excitans contra eos Medum, qui argentum non aestimabunt, et auro non delectabuntur, quorum arcus juvenes allident, .... filiis non parcet oculus eorum" (13:17, 18);

per "Medum" intelliguntur qui contra ecclesiae vera et bona sunt; quare dicitur de illis, "qui argentum non aestimabunt nec auro delectabuntur" ("argentum" est verum ecclesiae, et "aurum" est bonum ejus); "arcus" eorum significant doctrinalia falsi pugnantis contra vera et bona (n. 2686, 2709); "juvenes" quos allident, significant intelligentes ex veris (n. 7668); "filii" quibus non parcent, significant ipsa vera.

[17] Apud eundem,

"Turma camelorum obtegent te, .... omnes e Scheba venient, aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt:.... Mihi insulae confident, navesque Tharschisch ad adducendum filios tuos e longinquo; argentum eorum et aurum eorum cum illis" (60:6, 9);

agitur ibi de adventu Domini, et per "turmam camelorum" intelliguntur omnes qui in cognitionibus veri et boni sunt (n. 3048, 3071, 3143, 3145); per "Schebam" e qua venient, intelliguntur ubi ipsae illae cognitiones (n. 1171, 3240); per "aurum et thus" quae portabunt, intelliguntur bona ac vera ex bono quae inde grata, per "aurum" bona et per "thus" illa vera (n. 9993, 10177, 10296); per "insulas" quae "confident" intelliguntur gentes quae in cultu Divino sunt sed remotiore a veris ecclesiae (n. AC 1158); per "naves Tharschish" intelliguntur cognitiones communes veri et boni quibus insunt plures in particulari (n. 1977, 6385); per "filios quos adducent e longinquo" intelliguntur vera remotiora, "filii" sunt vera (ut supra), "e longinquo" sunt quae remotiora (n. 1613, 9487); per "argentum eorum et aurum eorum cum illis", significantur cognitiones veri et boni apud illos.

(e.) Simile significatur per

Quod sapientes qui Venerunt ab oriente ad locum ubi Christus natus, obtulerint dona, aurum, thus et myrrham (Matthaeus 2:11);

obtulerunt illa quia significabant bona et vera interiora et exteriora, quae sunt munera Deo grata.

[18] Apud Davidem,

"Incurvabunt se Illi omnes reges, et omnes gentes servient Illi:.... animas pauperum servabit;.... et vivent et dabit illis ex auro Schebae" ( 9 Psalm. 72:11, 13, 15);

etiam ibi agitur de adventu Domini; per "reges" qui incurvabunt se Ipsi, et per "gentes" quae servient Ipsi, intelliguntur omnes qui in veris sunt ex bono; (quod per "reges" illi qui in veris, videatur supra, n. 31, et quod per "gentes" illi qui in bonis, etiam supra, n. 175(a);) per "pauperes" quos servabit, intelliguntur illi qui non in cognitionibus veri et boni sunt, sed usque desiderant illas (etiam supra, n. 238); per "aurum Schebae" de quo illis dabit, intelligitur bonum amoris in quod Dominus ducet illos per cognitiones (quid "Scheba", videatur mox supra).

[19] Apud Haggaeum,

"Excitabo omnes gentes, ut veniant electio omnium gentium, et impleam Domum hanc gloria:.... Mihi argentum et aurum;.... major erit gloria Domus hujus posterioris quam prioris" (2:7-9);

etiam haec de adventu Domini; per "gentes" intelliguntur qui in bono sunt et inde veris; per "Domum" intelligitur ecclesia (n. 3720); per "gloriam" qua implebitur, intelligitur Divinum Verum (n. 4809, 10 5922, 8267, 8427, 9429); per "argentum et aurum" quod "Mihi", intelligitur verum et bonum quod a solo Domino.

[20] Apud Sachariam,

"Colligentur opes omnium gentium circumcirca, aurum, argentum et vestes multa copia" (14:14);

per "opes omnium gentium" intelliguntur cognitiones ubicunque sunt, etiam apud malos; per "aurum, argentum et vestes multa copia", intelliguntur bona et vera spiritualia et naturalia. Simile significatum est per

Aurum, argentum et vestes, quae filii Israelis mutuo petierunt ab Aegyptiis, quum ab illis discesserunt (Exodus 3:22; 11:2, 3; cap. 12:35-36 11 );

cur ita factum est, et quid involvit, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 6914, 6917), quod nempe ut repraesentaretur quod malis auferrentur quae habent et darentur bonis (Secundum Domini verba apud Matthaeum, cap. 25:28, 29; et apud Lucam cap. 19:24, 26); et quod facerent sibi amicos ex injusto mammone (Secundum Domini verba apud Lucam cap. 16:9); per "injustum mammona" intelliguntur cognitiones veri et boni apud illos qui non juste illas possident, qui sunt qui non applicant illas vitae.

[21] Apud Davidem,

"Filiae regum inter pretiosas tuas, 12 consistit Regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris:.... tota gloriosa filia Regis intus, de implexis auri vestis ejus" (Psalmuss 45:10, 14 [B.A. 9, 13]);

agitur ibi de Domino, et per "filiam Regis" intelligitur ecclesia quae in affectione veri, quae describitur per quod "filiae regum inter pretiosas Ejus", per quas intelliguntur ipsae affectiones veri; per quod "consistat Regina ad dextram Ejus in auro optimo Ophiris", intelligitur regnum caeleste Domini quod in bono amoris est; per quod "de implexis auri vestis ejus", intelligitur quod vera sint ex bono.

[22] Apud Matthaeum,

Jesus dixit discipulis quos emisit ad evangelizandum, quod non possiderent aurum nec argentum nec aes in zonis suis (10:9);

per hoc repraesentatum est quod nihil boni et veri ex se haberent, sed ex solo Domino, et quod gratis omnia donarentur. Quia "aurum" significabat bonum amoris, ideo

Mensa super qua ponebantur panes facierum, obducta erat auro (Exodus 25:23, 24);

Similiter altare suffitus, quod inde vocabatur altare aureum (Exodus 30:3);

Ac ideo candelabrum factum est ex puro auro (Exodus 25:31, 38);

Quod etiam cherubi (Exodus 25:18);

Et ideo arca obducta erat intra et extra auro (Exodus 25:11);

similiter plura in Templo Hierosolymae; Tentorium enim ubi arca, cherubi, mensa super qua panes facierum, altare suffitus, et candelabrum, repraesentabat caelum; pariter Templum; et inde "aurum" ibi significabat bonum amoris, et "argentum" verum ex bono.

[23] Quia sanctissimum caeli repraesentabatur per aururn in Templo, ideo

Cum Belschazar biberet vinum ex vasis auri eductis ex Templo illo, et simul laudaret deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis, scriptum apparebat in pariete, Numeratus, Appensus, Divisus, et ille ea nocte occisus est (Daniel 5:2, seq.);

significabatur enim per id profanatio boni. Praeterea per "aurum" in opposito sensu in Verbo significatur malum amoris sui, et per "argentum" falsum inde: ut apud Mosen,

Argentum et aurum gentium non concupiscent, quia abominationes, nec inducent in domum suam, sed devovebuntur quia abominanda et detestanda (Deuteronomius 7:25, 26);

sed de hac significatione "auri" et "argenti" dicetur infra.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232