Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 238

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

238. "Et miserabilis et pauper." - Quod significet quod nec sciant quod illis non sint cognitiones veri nec cogitionibus boni, constat ex significatione "miseri" seu "miserabilis", quod sit qui in nullis cognitionibus veri est; et ex significatione "pauperis", quod sit qui in nullis cognitionibus boni est.

Quod "miser" et "pauper" illa significent, constat ex pluribus locis in Verbo; et praeterea ex eo, quod miseria et paupertas spiritualis non aliud sit quam defectus cognitionum veri et boni, nam tunc spiritus miser et pauper est: at vero cum illas possidet, est dives et opulentus; quare etiam per "divitias" et "opes" in Verbo significantur divitiae et opes spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni (ut mox supra, n. 236, ostensum est).

[2] Multis in locis in Verbo dicitur "miser et pauper": qui non scit sensum spiritualem Verbi, credit quod non alii per illos intelligantur, quam qui in mundo miseri et pauperes sunt; cum tamen illi non intelliguntur, sed ii qui non in veris et bonis sunt, inque eorum cognitionibus; et quidem per "miseros" illi qui non in veris sunt quia non in cognitionibus eorum, et per "pauperes" illi qui non in bonis sunt quia non in cognitionibus eorum. Quia duo illa, nempe vera et bona, intelliguntur per duo illa nomina, ideo in multis locis utrumque dicitur; ut in sequentibus:

- Apud Davidem,

"Ego miser et pauper, Domine memento mei" (Psalmuss 40:18 [B.A. 17); Psalmuss 70:6 [B.A. 5]);

apud eundem,

"Inclina Jehovah aurem tuam et responde, quia miser et pauper ego" (Psalmuss 86:1);

quod per "miserum et pauperem" non intelligantur miser et pauper quoad divitias mundanas, sed quoad divitias spirituales, patet, quoniam David de se hoc loquitur; quare etiam dixit, "Jehovah, inclina aurem et responde."

[3] Apud eundem,

"Gladium nudant impii, et tendunt arcum suum, ad dejiciendum miserum et pauperem" (Psalmuss 37:14);

quod per "miserum et pauperem" etiam hic intelligantur qui spiritualiter tales sunt, sed usque desiderant cognitiones veri et boni, patet, nam dicitur quod "impii nudent gladium et tendant arcum"; per "gladium" enim significatur falsum pugnans contra verum et conans destruere illud, et per "arcum" doctrina falsi contra doctrinam veri; inde est quod dicatur quod hoc faciant "ad dejiciendum miserum et pauperem." (Quod per "gladium" significetur verum pugnans contra verum, et in opposito sensu falsum pugnans contra verum, videatur supra, n. 131; et quod per "arcum" significetur doctrina in utroque sensu, in Arcanis Caelestibus, n. 2686, 2709.)

[4] Similiter alibi apud eundem,

Impius "persecutus est miserum et pauperem, ac dejectum corde ad interficiendum" (Psalmuss 109:16):

apud Esaiam,

Stultus stultitiam loquitur, et cor ejus facit iniquitatem ad faciendum hypocrisin, et ad loquendum contra Jehovam errorem, ad evacuandum animam esurientem, ac potum sitientem deficere faciat;... ipse facinora consulet ad perdendum miseros per verba mendacii, quando etiam loquitur pauper judicium" (32:6, 7);

hic per "miseros et pauperes" similiter intelliguntur illi qui destituti sunt cognitionibus veri et boni; quare dicitur quod improbus "facinora consulat ad perdendum miseros per verba mendacii", etiam "pauperem qui loquitur judicium"; per "verba mendacii" est per falsa, et "loqui judicium" est rectum: quia de his agitur, etiam dicitur quod "faciat hypocrisin, et loquatur contra Jehovam errorem, ad evacuandum animam esurientem, et potum sitientem deficere faciat"; "facere hypocrisin et loqui errorem", est facere malum ex falso ac loqui falsum ex malo; "evacuare animam esurientem" est deprivare cognitionibus boni illos qui desiderant eas, et "deficere facere potum sitientem" est deprivare cognitionibus veri illos qui desiderant eas.

Apud eundem,

"Habebunt miseri in Jehovah gaudium, et pauperes hominum in Sancto Israelis exultabunt" (29:19);

per "miseros et pauperes" etiam hic significantur qui in defectu veri et boni sunt, et tamen in desiderio ad illa; de his dicitur, quod "habituri gaudium in Jehovah et exultaturi in Sancto Israelis", et non de miseris et pauperibus quoad opes mundanas.

[5] Ex his constare potest quid significatur per "miseros et pauperes" in aliis locis in Verbo; ut in sequentibus:

- Apud Davidem,

"Non in perpetuum oblivioni tradetur pauper, ac spes miserorum peritura in aeternum" (Psalmuss 9:19 [B.A. 18]):

apud eundem,

Deus "judicabit miseros populi, servabit filios pauperis;... liberabit pauperem clamantem et miserum;... parcet tenui et pauperi; et animas pauperum salvabit" (Psalmuss 72:4, 12, 13);

apud eundem,

Videbunt miseri, laetabuntur quaerentes 1 Deum, ... quia exaudit Jehovah pauperes" (Psalmus 69:33, 34 [B.A. 32 33]);

apud eundem,

"Jehovah... eripit miserum a validiori... et pauperem a spoliantibus illum" (Psalmuss 35:10);

apud eundem,

"Miser et pauper laudant nomen tuum" (Psalmuss 74:21; - Psalmuss 109:22);

apud eundem,

"Scio quod Jehovah facturus sit litem miseri, et judicium pauperum" (Psalmuss 140:13 [B.A. 12]);

et quoque alibi (Ut Esaias 10:2; Jeremias 22:16; Ezechiel 16:49; 18:12; 22:29; Amos 8:4; Deuteronomius 15:11; 24:14). Quod uterque, nempe "miser" et "pauper" in allatis locis nominetur, est quia est secundum stylum Verbi ut ubi dicitur de vero etiam dicatur de bono, ac in opposito sensu ubi de falso etiam de malo, quia unum faciunt et sicut conjugium; quare "miseri" et simul "pauperes" nominantur; per "miseros" enim intelliguntur qui in defectu cognitionum veri, et per "pauperes" qui in defectu cognitionum boni. (Quod tale conjugium sit in propheticis Verbi paene ubivis, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 683, 793, 802, 2516, 2712, 3004, 3005, 3009, 2 4138, 3 5138, 5194, 5502, 6343, 7022, 7945, 8339, 9263, 9314.) Inde etiam est quod

sequatur, "et caecus et nudus"; per "caecum" enim intelligitur qui in nullo intellectu veri, et per "nudum" qui in nullo intellectu et voluntate boni: tum in versu sequente, "Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne, et vestimenta alba ut induaris"; per "aurum" enim "exploratum igne" intelligitur bonum amoris, et per "vestimenta alba" vera fidei: et adhuc, "ne appareat pudor nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas", per quae intelligitur ne videantur mala et falsa: ita quoque alibi. Sed quod tale conjugium sit in singulis Verbi, non videre possunt alii quam qui sciunt sensum internum ejus.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Ezechiel 7:27

Studie

       

27 Rex lugebit, et princeps induetur mœrore, et manus populi terræ conturbabuntur : secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus.