Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1028

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1028. "Quia magna erat plaga ejus valde." - Quod significet destructionem genuini veri totalem, constat ex significatione "plagae grandinis", quod sit falsificatio Verbi (de qua mox supra): inde per quod "magna erat plaga ejus valde", significatur gravior falsificatio, quae est, quod Verbum falsificatum sit usque ad destructionem omnis genuini Veri. Quomodo Verbum usque ad destructionem genuini Veri falsificatur, et quod caelum per id praecludatur homini, videatur (supra) (n. 719, 778, 888, 914, 916, 950).

[2] (De Praeceptis Decalogi in genere.)

Dicitur a quibusdam quod qui contra unum praeceptum decalogi peccat etiam contra reliqua peccet, ita quod reus sit omnium qui est reus unius; sed quomodo hoc cum veritate cohaeret, dicetur. Qui transcendit unum praeceptum, confirmando apud se quod hoc non sit peccatum, et sic absque timore Dei id committit, is quia rejecit timorem Dei, nec timet transcendere praecepta reliqua, tametsi non actualiter illa transcendit.

[3] Ut pro exemplo: qui fraudes et illicitas lucrationes, quae in se sunt furta, non pro peccatis reputat, is nec pro peccatis reputat adulterari cum uxore alterius, hominem odio habere usque ad necem, mentiri in illum, concupiscere domum ejus, et plura quae ejus sunt; negat enim quod aliquid sit peccatum, dum in uno praecepto rejicit e corde timorem Dei; inde in communione est cum illis qui reliqua praecepta similiter transcendunt: est sicut infernalis spiritus, qui in inferno furum est; is tametsi non est adulter, nec homicida, nec falsus testis, usque in communione est cum illis, et potest ab illis persuaderi ad credendum quod non mala sint, et quoque adduci ad faciendum illa; nam qui infernalis spiritus per transgressionem unius praecepti factus est, is amplius non credit peccatum esse facere aliquid contra Deum, nec facere aliquid contra proximum.

[4] Contrarium fit illis qui abstinent a malo unius praecepti, et illud ut peccatum contra Deum fugiunt et dein aversantur; ii, quia timent Deum, in communionem veniunt cum angelis caeli, ac ducuntur a Domino ad abstinendum a malis reliquorum praeceptorum, et ad fugiendum illa, et tandem ad aversandum illa, ut peccata; et si forte peccaverint contra illa, usque paenitentiam agunt, et sic per gradus abducuntur ab illis.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 888

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

888. "Et cruciabitur igne et sulphure coram sanctis angelis et coram Agno." Quod significet quod infernum eorum sit ex amore mali et falsi dirum secundum falsificationem et inde destructionem Divini Veri ac Divini Boni, ita Verbi, constat ex significatione "cruciari", quod sit infernum; nam sicut dicitur caelum ac intelligitur simul gaudium ibi, ita cum dicitur infernum intelligitur etiam cruciatus ibi, ac vicissim, imprimis per "cruciari igne et sulphure": ex significatione "ignis", quod sit amor in utroque sensu, nempe amor in Dominum et amor erga proximum, qui sunt amores qui regnant in caelo, ac in opposito sensu amor sui et amor mundi, qui sunt amores qui regnant in inferno (de qua supra, n.504); et quia ex amore in Dominum et ex amore erga proximum oriuntur omnia bona, ac per amorem sui et amorem mundi oriuntur omnia mala, inde per "ignem" significatur amor omnium boni, et in opposito sensu amor omnium mali; ex significatione "sulphuris" quod sit amor falsi ex malo, proprie concupiscentia destruendi vera boni ecclesiae per falsa mali (de qua n 578); ex significatione "sanctorum angelorum", quod sint Divina vera a Domino (de qua n. 130, 200, 302, 800); et ex significatione "Agni", quod sit Divinum Humanum Domini; hic Divinum procedens a Domino, quod est Divinum Bonum unitum Divino Vero in caelis; hic itaque Divinum Bonum, quia una cum "sanctis angelis" dicitur, per quos significantur Divina vera a Domino.

[2] Quod "cruciari coram sanctis angelis et coram Agno" significet diritatem inferni secundum falsificationem et inde destructionem Divini Veri et Divini Boni, ita Verbi, est quia diritas inferni seu cruciatus ibi est prorsus secundum illa; quantum enim homo falsificat Verbum tantum occludit sibi caelum, et quantum tunc destruit Divina vera interiora, quae sunt Divina vera in caelis et ex quibus caeli, tantum removetur ille a caelis, et inferius in infernum dejicitur: quod hoc sit "cruciari coram angelis et coram Agno", est quia Verbum in littera per sensum spiritualem communicat cum caelo; ideo quantum id per falsificationem destruitur, tantum falsificator rejicitur e caelo; et quantum quis rejectus est e caelo tantum cruciatur. Quod hic sensus spiritualis illorum verborum sit, constare potest ex eo, quod nemo crucietur in inferno ab angelis et a Domino, ita nec coram angelis et coram Domino; sed a se per falsificationem et inde destructionem Divini Veri, quod significatur per "sanctos angelos", ac Divini Boni quod significatur per "Agnum."

[3] Quam infernale et inde quam damnosum sit falsificare Verbum usque ad destructionem Divini Veri ac Divini Boni in caelis, constare potest ex eo, quod omnia sensus litterae Verbi, quae sunt Divina vera pro naturali homine, per sensum spiritualem communicent cum angelis caeli, usque adeo ut homines et angeli caeli per Verbum conjuncti sint; quare sensus litterae Verbi, apud hominem qui falsificat illum, duplici modo percipitur in caelo, nempe ut genuinum Verum, et simul ut id destructum; ut genuinum Verum ex sensu litterae secundum correspondentias, ac ut destructum secundum falsificationes; inde fit quod verum et falsum ut conjuncta simul sistantur, ex quo exacerbantur angeli caeli, et se prorsus avertunt; sic occluditur caelum, ac perit omnis communicatio caeli cum illo homine; inde conjunctio ei fit cum inferno; et quantum quis conjunctus est cum inferno tantum in amore omnis mali et inde falsi est, et ex eo in concupiscentia destruendi vera et bona ecclesiae, et simul tunc in cruciatu; hoc itaque significatur per "cruciari igne et sulphure coram sanctis angelis et coram Agno."

[4] Hoc fit praecipue apud illos qui ex sola fide cogitant, et simul ex sola fide vivunt; hoc est, qui confirmant illam fidem apud se et doctrina et vita, ut faciunt imprimis illi qui multum studuerunt confirmare illam fidem scriptis et praedicationibus; illi non possunt aliter quam falsificare Verbum usque ad destructionem genuini veri ejus, Verbum enim in omni complexu spectat vitam hominis, ita opera; nam dicit Dominus quod Lex et Prophetae pendeant super binis illis mandatis, nempe ut ament Deum super omnia, et proximum sicut se ipsum; "Lex et Prophetae" significant Verbum in toto complexu, ac "amare Deum et proximum" est facere praecepta; ita sunt opera (videatur supra, n. 826); quae, nempe opera, defensores fidei separatae excludunt; et inde omnia essentialia Verbi, dum illud legunt, rejiciunt; et rejectis essentialibus cetera sunt scoriae, prorsus sicut dum animali vita aufertur, putrescit ejus corpus, amor enim qui idem cum factis est vita ejus. Audivi etiam spiritus, qui, dum in mundo vixerunt homines, solam fidem amplexi sunt, loquentes de Verbo, quod inibi sint Divina vera in copia, dicentes, "Quid mihi cognitiones boni et veri? Quid refert scire aliquid de regeneratione, de remissione peccatorum, de libero arbitrio, de providentia, de amore et charitate, de bonis operibus, et de ceteris, quando fiducia et confidentia solius hujus fidei, quod Dominus pro peccatis nostris mortuus sit, unice salvet, et cum omnia Verbi ad id confirmandum explicanda sunt, et explicari possunt? quoniam omnia quae de amore, ' de bonis operibus, ' et de facere' ibi dicta sunt, in illa fide inclusa, et sicut thesauri sub terra recondita sunt." Quod tales non possint aliter quam falsificare omnia vera et bona Verbi, dum id legunt et de sensu ejus interius quam alibi cogitant, et id applicant soli fidei, patet.

  
/ 1232