Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Bible

 

Apocalypsis 1:1

Studie

   

1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 947

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

947. (Vers. 10) "Et dicit 1 mihi, Ne obsignes verba prophetiae (Libri) hujus, quia tempus prope est," significat quod Apocalypsis non occlusa erit, sed aperienda, et quod hoc necessum sit in fine Ecclesiae, ut aliqui salventur. - Per "non obsignes verba prophetiae hujus" significatur quod Apocalypsis non occlusa erit sed aperienda, de quo sequitur: per "quia tempus prope est," significatur quod hoc necessum sit ut aliqui salventur; per "tempus" significatur status (476, 562), hic status Ecclesiae quod talis sit ut necessum sit; per "prope" significatur necessum, quia per "prope" non intelligitur prope seu propinquum temporis, sed propinquum status, et propinquum status est necesse: quod non propinquum temporis intelligatur, patet; quia Apocalypsis scripta est principio saeculi primi; et Adventus Domini quando Ultimum Judicium, et Nova Ecclesia, quae hic per "tempus prope est," et quoque per "quae oportet fieri cito" (vers 6), et per "venio cito," (vers. 7, 20), intelliguntur, nunc post septendecim saecula apparuit et exstitit. Eadem haec etiam dicuntur in capite primo, quod illa "oporteat fieri cito," (vers. 1), et quod "tempus prope sit," (vers. 3); de quibus videatur supra (4 et 9); per quae similia intelliguntur. Quod non intelligatur prope seu propinquum temporis, sed propinquum status, illustrabitur: Verbum in Sensu pure spirituali non aliquid trahit ex idea temporis nec ab idea spatii, quia tempora et spatia in Caelo quidem apparent sicut tempora et spatia in mundo, sed usque ibi non sunt; quare angeli tempora et spatia, quae ibi sunt apparentiae, non possunt metiri aliter quam per status, sicut hi procedunt et mutantur: ex quibus constare potest, quod in Sensu pure spirituali per "cito" et "prope" non intelligatur cito et prope temporis, sed cito et prope status. Hoc quidem potest videri sicut non ita sit; causa est quia apud homines in omni idea cogitationis inferioris eorum, quae est mere naturalis, est aliquid ex tempore et spatio; aliter in idea cogitationis superioris, in qua homines sunt cum volvunt res naturales, civiles, morales et spirituales in luce rationali interiore; tunc enim lux spiritualis, quae abstracta est a tempore et spatio, influit et illustrat. Potes hoc experiri et sic confirmari, si vis, modo attendas ad tuas cogitationes; et quoque tunc confirmaberis quod cogitatio superior et inferior sit, quoniam cogitatio simplex non potest semet intueri, nisi a quadam superiore; et nisi homini foret cogitatio superior et inferior, non foret homo sed brutum. Quod per "Ne obsignes verba prophetiae hujus" significetur quod Apocalypsis non occlusa erit, sed aperienda, est quia per "obsignare" significatur occludere, et inde per "non obsignare" significatur aperire, et per "tempus prope est" significatur quod necessum sit; est enim Apocalypsis Liber obsignatus seu occlusus quamdiu non explicatus est; atque (ut supra 944 ostensum est) per "verba prophetiae (Libri) hujus" intelliguntur vera et praecepta doctrinae hujus Libri a Domino aperti. Quod hoc necessum sit in fine Ecclesiae, ut aliqui salventur, videatur supra (9). Ex his constare potest, quod per "Ne obsignes verba prophetiae hujus, quia tempus prope est," significetur quod Apocalypsis non occlusa erit, sed aperienda, et quod hoc necessum sit in fine Ecclesiae, ut aliqui salventur.

Poznámky pod čarou:

1. dicit pro "dixit"

  
/ 962